Lubricum Amoris.
Est via solliciti plena timoris, Amor.
Ouidius.
AMor, omnes Amantis vias lubricat, quia amare lubricare est. Casus abest Amanti, antequam percipit. & ibi cecidit vbi non timebat.
In Amore haec omnia insunt vitia. Riualitas, suspiciones, iniuriae, inimicitiae, induciae, bellum, pax rursum. Incerta haec si postules ratione certà facere, nihilo plus agas, quàm si des operam, vt cum ratione insanias.
Terentius.
Quisquis amas, loca sola nocent, loca sola caueto,
Quò fugis? in populo tutior esse potes.
Ouidius.
Charitas numquam excidit. 1. Cor. 13.