Amaritudo Amoris.
ALueolis dum mella legit, percussit Amorem
Furacem mala apis, & summis spicula liquit
In digitis, tumido gemit at puer anxius vnque,
Et quatit errabundus humum, Venerìque dolorem
Indicat, & grauiter queritur quod apicula paruum
Ipsa inferre animal tam noxia vulnera possit.
Cui ridens Venus, hanc imitaris tu quoque dixit,
Nate, feram, qui das tot noxia vulnera paruus.
Theocritus.
Quod iuuat exiguum est, plus est quod laedit amantes,
Proponant animo multa ferenda suo.
Quot lepores in Atho; quot apes pascuntur in Hyblâ;
Caerula quot bacchas Palladis arbor habet;
Littore quot conchae, tot sunt in amore dolores
Quae patimur, multo spicula felle madent.
Ouid. 2. Art.