Theatrum stultorum
(1669)–Jan de Leenheer– Auteursrechtvrij
[pagina 100]
| |
Emblema.
| |
[pagina 101]
| |
Ne pugnos comedat, furiam ne tunde flagellis,
Intorto nunquam verbere terga feri.
Utere blanditiis, leni poppysmate vocis,
Spondeo, sic tandem discet amare virum.
Sic durum franges cerebrum, sic Uxor honesta
Fiet, quae mordax, prava, bilinguis erat.
Vertitur in rabiem, resonat cum verbere dorsum
Foemina, deterior reddita turpè boat.
Sunt qui malas Foeminas Nuci comparant, quam bonam, & fertilem oblonga reddit pertica, cum hoc lemmate: Meliorem verbera reddunt.
Et Nux & Mulier simili sunt lege ligatae;
Tristia dum cessant verbera, neutra valet.
Sed hoc intelligendum arbitror de pravis quibusdam & stultis foeminis in Germania & Russia: quarum (si fides Historiis) in maritos flaccesseret & amor & honor, nisi verberibus aliquoties resonaret dorsum. Nostrates à verberibus abhorrent, quin iis irritantur, & pejores deterioresq́ue redduntur: nec virum honestum Uxorem suam, carnem suam licet (ut cum Plauto loquar) absynthium superet amaritudine, hac in patria caedere decet. Alia adhibenda suppetunt remedia, quibus Uxoris vitium corgi, tolli potest. Ga naar voetnoot* Prisci Suadam, & Gratias juxtà Venerem collocabant; ut docerent conjuges invicem quae vellent, impetrate debere blandiendo & persuadendo, non pugnando aut rixando. Ma- | |
[pagina 102]
| |
trona Ga naar voetnoot* nihil opus est majore fuste, quàm mariti subaspero verbo, aut contracto, ac perturbato vultu. Vbi haec nihil proficiunt, sed veniendum est ad pugnos & fustem, vae domui . . . . . . Nunquam vir bonus, me authore, huc descenderit. Nam si Vxor saepiùs monita, reprehensa, objurgata, convicio impetita; duviorem tamen se exhibet, quàm flecti ut possit: modò integiè habeat pudicitiam, feratur. Sic Socrates Xantippen suam tulit: Patientiam quâ opus erat foris, ex illa discens domi. Et certè infirmum est naturâ Mulier animal; à fortiori proindè tolerandum. Caput Mulieris est vir, caput viri Christus: utique congruit, ut maritus se in conjugem ità gerat, ut Christus ergà nos, clementer videlicet ac amicè. Apostolus Vxorem vocat corpus viri, ut Ecclesiam Christi. At quàm crebro nobis à corpore existunt incommoda? Et tamen non illud odimus, nec abjicimus: sed perferimus, alimus, curamus. Uxor loquax, morosa, maligna, à quâ multùm saepè pateris incommodi, dummodò pudica, toleranda est, non repudianda, non verberanda. Si caedis, si laedis, teipsum laedis, quia membrum tuum, quia corpus tuum. Ga naar voetnoot* Respectum habere debent mariti in corporum suorum partes, ut si Vxorem laedant, membrum proprij corporis laedere se credant. Uxorem igitur caedat Misogynus, aut Diogenes alterqui tanto in mulieres ferebatur odio, ut cùm nonnullas vidisset ex Oliva pendere, laqueo praefocatas: Ga naar voetnoot* Utinam, dixerit, & caeterae arbores similem fructum ferrent: omnes nimirùm videre cupiens pensiles. |