Theatrum stultorum
(1669)–Jan de Leenheer– Auteursrechtvrij
[pagina 27]
| |
Mundi Stultitiam per Emblemata sapienter edenti.QUid metuis, Reverende Pater, committere luci
Stultitiam Mundi? Mitte, placebit opus.
Nîl habet obscoenum, nîl Stultum turpe Theatrum
Exhibet; ast lepidis seria mixta jocis.
Quae nec Livor edax, nec rodere Zoïlus ipse,
Atro nec Momus laedere dente potest.
Errores Mundi carpis: quis talia carpat?
Crimina carminibus carpere, laudis opus.
Stultitias hominum calamus sale mordet honesto;
Mordere hìc Criticus nullus honesta solet.
Quam benè! Quam rectè! Pauca haec tua Symbola Stulta,
Doctrinam ostendunt, judiciumque; tuum.
Hae sunt primitiae tamen, haec exordia prima,
Praeludit famae sic tua Musa tuae.
Quo pede coepisti, pergas, Venerande Magister,
Et genij, & studij da documenta tui.
DICat MagIstro phILIppVs taX, Poëta Brux. |
|