Approbatio Censoris ordinarij.
CUm Mundus in maligno, id est, in peccato, & Stultitia positus sit: defle, Lector, semper cum Heraclito, ride semper cum Democrito, ejus peccatum & Stultitiam; ut deflendo ac ridendo, Stultus fias in hoc seculo (Stultitiâ videlicet humilitatis, fidei & Crucis Christi) ut sis sapiens; sapientia enim huius mundi (teste Apostolo 1. Cor. 3.) Stultitia est apud Deum. Ita tres Magi Puerum adorantes in praesepio, insipientes facti sunt, ut fierent sapientes, & perdocuit eos spiritus, quod posteà praedicavit Apostolus: qui vult sapiens esse, Stultus fiat, ut sit sapiens: ingrediuntur stabulum, inveniunt pannis involutum Infantulum, non illis sordet stabulum, non pannis offenduntur, non scandalizantur lactentis infantiâ, procidunt, venerantur ut Regem, adorant ut Deum: sed profectò qui illos adduxit, ipse & instruxit. Ita S. Ber. Serm. 1. de Epiph. Et hanc ex Apostolo addisce sapientiam: Si quis videtur sapiens esse in hoc seculo (sapientiâ scilicet seculari, mundanâ, terrenâ) Stultus fiat, ut sit sapiens. Quomodò efficitur aliquis Stultus in hoc seculo? Si formidaverit judicium Domini. S. Bas. in reg. brevior. interrog. 274.
Datum Bruxellae,
16. Octob. 1668.
Matthias Middegaels, Decanus Insignis Collegiatae DD. Michaëlis & Gudilae, Iudex Synodalis, Archipresb. Lib. Censor.