Theatrum stultorum
(1669)–Jan de Leenheer– Auteursrechtvrij
[pagina 1]
| |
STULTORUM PLENA SUNT OMNIA
Confraternitas Stultorum instituta anno 1381 ab Adolpho Cliuiae Comite. Ex Feciali Belgico. pag 139 Creint in immensum Stultorum hic Fertilis ordo Sub quorum totus Vexillo militat orbis. Theatrum Stultorum Ioco-Serium Sive Mundus Fatuus Emblematice expressus per R. P. I. D. L. Augustinianum Brux. HERACLITUS DEMOCRITUS. | |
[pagina 5]
| |
Non omnibus omnia placent.QUid condimenti solitum, mi Congrio, praeter,
Hospitibus tantâ sedulitate paras?
Quis novus hic fervor, quaenam nova cura coquemdi?
Quae sapiant cunctis fercula lauta cupis?
| |
[pagina 6]
| |
Quod petis id nunquam fiet; moderatiùs opta,
Et desiderij contrahe vela tui.
Fercula nonnullis, sapient haud omnibus illa;
Qui sapiat cunctis nullus in orbe cibus.
Stulte quid in lucem gestis prodire Libelle?
Omnibus his nugis fortè placere putas?
Erras, deliras, & spe lactaris inani;
Qui placeat cunctis rarus in orbe liber.
Non omni sapient tua carmina Stulta palato,
Sunt quibus hoc aevo seria sola placent.
Te rigidâ primùm contemnent fronte Catones,
Qui nihili, aut parvi scripta jocosa putant.
Zoilus & Momus rodent te dente maligno;
Fungi Nocte sati rodere quaeq́ue solent.
Damnabit Livor te mordax, esse legendum
Nolet, te gremio rejicietq́ue suo.
Nè tamen idcircò lucem vereare Libelle;
Sunt quibus haec animi fercula amoena placent.
Invenies alios, quorum condîta palato,
Grataq́ue sunt lepidis seria mixta jocis.
Quos lepor innocuus, sermo sine felle facetus,
Festiviq́ue juvent, & sine labe sales.
His arridebis, multùmque Libelle placebis,
Sitq́ue satis doctis sic placuisse viris,
Nîl tibi cum nigro Momo, rigidoq́ue Catone:
Laus est, crede mihi, displicuisse malis.
Sic est, Beneuole Lector; quae conditio nunc est Coquorum, eadem est & | |
[pagina 7]
| |
Scriptorum. Coquum reperiri negamus, qui condimentum, embamma, qui ferculum tantâ arte apparet, ut omnium, aegris potissimùm, sapiat palatis. Scriptorem desideramus, idq́ue in quâvis disciplinâ & scientiâ, qui librum feliciter adeò, & ad palatum omnium conscribat, ut nullius admittat Spongiam, omnium declinet rabiem, cavillas & morsus. Adeò fertilis hoc aevo Aristarchorum & Sycophantarum est messis, qui singula, etiam optima & inculpata, omnibusq́ue latinitatis calamistris decenter compta, canino dente arrodere, sugillare, & conviciis proscindere non erubescant.
Ut ut sit, primarium & novitium ingenij hunc nostri foetum, hodiè juris publici facimus. Orchestram aperimus, Theatrum instruimus, in quo Mundum | |
[pagina 8]
| |
Fatuum, per Emblemata, quorum amans humanum est ingenium, ridiculo, quia Fatuo, carminis genere & stylo exhibemus. Omnia, cum Cicerone, Stultorum hìc esse plena ostendimus; pravos omnes insanire, delirare, si non cerebro, saltem vitâ & moribus: etiam illos, qui è Porticu & Stoâ cum fastu adrepunt, & prudentissimi juxtà ac sapientissimi omnium censentur calculis: neque enim ingenium reperitur adeò praestans & elevatum, quin micam habeat Stultitiae.
Audiamus Senecam Philosophum, sapientiae & doctrinae prodigium, Epist. 50. Si quando, inquit, fatuo delectari volo, non est mihi longè quaerendus: me rideo. Fatuum, etiamsi doctissimum, dum te vides, tua facta ponderas, te cogites: hoc ipso quo negas, te fatuum judicamus. | |
[pagina 9]
| |
Rectissimè Ecclesiastes, Cap. 1. Stultorum infinitus est numerus. Et Divus P. Augustinus, Lib. 1. cont. Acad. cap. 1. Stultorum hominum ...... immensa turba est. Per Stultitiam peccatum, & quodvis animi vitium hìc intelligitur. ......Vitiis nemo sine nascitur, optimus ille est, Qui minimis urgetur. Ait Poëta Lyricus 1. Serm. 3. Cui consonat Propertius, 2. 22. ubi dicit: Vnicûique dedit vitium natura creato. Et Satyricus, Sat. 1. Auriculas Asini quis non habet? Praetereà, ut habetur 1. Reg. 8. Non est homo qui non peccat. Stulti igitur omnes & fatui sunt, qui peccatores, qui vitiis inquinati: in quibus non inest ipsius hominis Deiq́ue perfecta cognitio; ut qui sensum rationi, cupiditatem virtuti, creaturam Creatori praeponunt. Stulti sunt Ambitiosi, qui pro ho- | |
[pagina 10]
| |
nore fumos, pro Iunone nebulam amplexantur. Stulti Otiosi, quibus mater arridet nugarum, & noverca virtutum. Stulti Gulosi, Invidi, & si qui alij sint, qui ab originis suae splendore degenerant, in coeno volutantes, nec honesta caeloq́ue affinia consectantes.
Pulcherrimè Abraham novae Legis (Augustinum volumus, multarum gentium Patrem) cont. Manich. cap. 12. ubi dicit: Nemini dubium est, omnes homines aut stultos, aut sapientes esse. Nunc autem sapientes voco, non cordatos & ingeniosos homines, sed eos quibus inest, quanta inesse homini potest, ipsius hominis Deiq́ue firmißimè percepta cognitio, atque huic cognitioni vita moresq́ue congruentes: caeteros autem cujusq́ue modi artibus inertiisq́ue affecti sint: quolibet victu probandi siue improbandi, Stultorum in numero deputaverim. Et appo- | |
[pagina 11]
| |
sitè rursùs, lib. de beat. vita. disp. 3. Credo, inquit, etiam vitia uno Stultitiae nomine includi. Dum igitur Mundum Fatuum ostendimus, vitiosum intelligimus. Quare omnia candidè, & lividis sepositis affectibus, interpretare, Lector amice. Hunc infirmum & informem Iuventutis foetum suscipe, & si mereatur, suspice. AEtatem, si nescis, habemus, cui quam rectissimè illud Persij quadrat: Nec fonte labra prolui Caballino, Hoc ubi cognosces, aridis & impolitis nostris versibus facilè ignosces. Crescet aetas, & cum aetate judicium: magis tersa & limata hâc de re, anno proximo unà cum iconibus daturi, si | |
[pagina 12]
| |
judiciorum aleam primitiis faventem experiamur. Vale Lector candidißime, & Mundi hujus Stultitiam aut cum Heraclito luge, aut cum Democrito ride.
Stultos Theatro carmine ludicro
Hoc exhibemus; currite, currite,
Bleenosq́ue deridete salso
Splene viros, fatuosq́ue fungos.
Ridere quòd si non lubeat tibi,
Nasoq́ue, crispo nostra lacessere;
Licebit hìc deflere, quidquid
Ridiculae referunt Camoenae.
VenIte, rIDete haeC Ipsa VIDenDO, aVt fLete. |
|