Orthographiae Latinae Querimonia.
Olim Orthographiae causâ lis nulla Latinis,
Aut si parua fuit, paruo est finita tumultu,
Dum patriam vnanimes linguam coluere periti;
Atque vsum penes arbitrium, ius, normaque mansit.
Nunc ah nunc quàm dira animis discordia
gliscit,
Postquam me nimio certatim ornare nitore
Perstudiosa cohors, votis contraria, coepit!
Quae non arma malo sunt sippeditata furori?
Hic veteres magno lapides conamine profert,
Marmoreas moles, cippos, pylasque volutat,
Audet & intrepidus vastas motare columnas:
Exesa ast illi est rubigine lamina praesto:
Bractea scabra alijs, numique ex aere vetusti,
Membranae putres, maculis foedata papyrus,
Et libri, quorum fugientes litterae, & annis
Extritae, ambiguaeque notae, turpesque lacunis,
Absurdo sensu, dubiis, mendisque redundant.
Postquam adeò saeuis coeptum est certarier
armis;
Cordatè à doctis intercessum fuit: vnde
Gratia Tortelli merito tibi magna, deinde
Et Despauterio, Vallae, Villichio, & Aldo,
Nemio, & arte bonis, quotquot sunt, semper agetur.
Hinc equidem certam coepi sperare quietem:
Verùm spes haec me, pacisque fefellit amantes.
Namque animis haesit multorum praua simultas,
Qui noua praefractè meditando praelia, rursum
Diram funesti praebent certaminis ansam.
Tali autem satagens maturè occurrere noxae,
Orthographos omnes obtestor & obsecro, pacem
Anteferant bello, nec seditionibus instent:
Et parui faciant, insueto littera more
Si toliatur ab his, aut adiiciatur ab illis,
Mutetúrue frequens; eadem modò dictio conster.
Accentus, apices, diphthongos, denique quidquid
Esse superuacuum, paruique putabitur vsus;
Hebraeis, Graecis, quorum haec inuenta, relinquant:
Hisce nec vtantur, nisi cùm res postulat, aut cùm
Tollendi causa dubij, haerentemque iuuandi
Lectorem, in primis censebitur esse necessum.
HAEC sunt Orthographos paucis quae scire volebam.
| |
Approbatio.
In hoc elaboratissimo Dictionario Teutonico-Latino, Collectore
& interprete Cornelio Kiliano Dufflaeo, in humanis literis versatiss. quod
vel Catholicae S. Rom. Ecclesiae Religioni, vel bonis moribus, aut Regiae
Maiestati contrarium sit, continetur nihil: imo quàm vtilissimum &
dignissimum est vt & imprimatur & legatur: Quod hac mea subscriptione
attestor. Datum Antuerp. Anno M.D. LXXXVIII. IX. Kalend. Octobr.
D. Henricus Zibertus Dunghaus, S.T.D. Librorum Censor,
Canonicus Cathedralis Ecclesiae Beatae Mariae Virginis Antuerp.
| |
Svmma Privilegii Regii.
REGIAE Maiestatis priuilegio cautum est, nequis citra
voluntatem Ioannis Moreti Typographi Antuerpiensis, Etymologicum
Teutonicae linguae, siue Dictionarium Teutonico-Latinum Cornelij Kiliani
(vti nec aliorum auctorum opera, quae Christophorus Plantinus, eiusdem
Moreti socer, typis suis primus olim euulgauit) vllo modo imprimat, aut alibi
impressum, in hae regiones importet, venaléve habeat. Qui secùs
faxit, confiscatione librorum aliáque graui poena multabitur, vt
latiùs patet in literis Datis Bruxellae 16. Maij, 1591.
Signat
S. De Grimaldi.
Et in Consilio Brabantiae,
I. De Buschere.
| |