Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijCap. XXIII.
| |
[pagina 382]
| |
Ga naar margenoot+ redemerit: sic hunc ipsum Achillem dictum, quòd medullis ferarum & carnibus ab infantia citra solidioris cibi & cerealis esum enutritus à Chirone Centauro eodemq́ue paedagogo fuerit, velut ἄνευ χιλᴕ͂. At Romani non nisi ominato peractis litatisq́ue sacris creasse nomina videntur, quasi requisito Ga naar margenoot+ numinum assensu. Itali paganismum spirant etiamnum, & in nominibus reducunt, è media scena & portentosis fabulis Polyxenas, Dianas, Hectoras inuehendo. Ga naar margenoot+ Nostrates aut defunctorum parentum & auita cognataq́ue nomina natis primùm liberis, quodam metempsychosis Pythagoricae, aut regenerationis potiùs argumento indunt, aut à die solenni & Diui alicuius memoriae sacrato nomen mutuantur, aut amicorum gratiae votisq́ue locum dant. Verùm prisci cùm Hebraei, tum barbari Aborigines nostri non superuacaneo nominum honori vacarunt, sed auspicata, minimeq́ue otiosum praeclararum virtutum testimonium, ad quas se conformarent, exhibitura memoriae, aut à Ga naar margenoot+ fortunis quibus nascerentur, aut alijs insignibus exornata nomina imposuerunt quae haud temere in aliam linguam transfundi posse, seruata eadem vi & efficacia, putatuit diuinus ille Iamblichus in eo libro, cui Theologiae Phoenicum Ga naar margenoot+ titulum fecit, propterea quòd magna emphasis, succincta breuitas, ambiguitatis minus, in barbaris insit nominibs. Cuius verba, quia nusquam in lucem auctor ille exijt, operae Ga naar margenoot+ pretium duxi adscribere. ὀυ δὲ ɣδ̀ πάντως τΙιὺ ἀυὴν διασωζᶑ διάνοιαν μεθερμƍυοℓόμενα τὰ ὀνόματα, ἔπειτα ϰʾὰν ἐι ὁῖοντε ἀυτὰ μεθερμƍυεύειν, ἀλλὰ τΙιὺ δύναμιν ὀυϰ ἔτι ϕυλάττει τΙιὺ ἀυτὴν, ἔχειδὲ ϰαȷ̀ τὰ βάρβαρα ὀνόματα πολλήν μƍύ ἔμϕασιν, πολλὴν δὲ συνζμίαν, ἀμϕιβολίας τε ἐλάττονος μετέσ χηϰε ϰȷ̀ ποιϰιλίας. quod ipsum & Origenes libro aduersus Celsum quinto sensit. Hinc est quòd Chalcidensis ille philosophus postquam suis hominibus, nimirum Graecis, τΙιὺ ἄϛατον ἑυρεσιλɣίαν, hoc est, desultoriam in fingendis vocibus leuitatem tribuit, barbaris constantiam stabilitatemq́ue animorum assignat. Sed omissis istis, ad nominum explicationes accingor, ab alio | |
[pagina 383]
| |
nescio quo, sed infeliciter (nisi mea me fallit philautia) tentatas. Quam operam vbi historiarum amantibus, & praesertim peregrinis nationibus linguarum ignaris commodauero, tantùm abest vt inuidiam mihi deprecandam existimem, vt etiam à lubentibus plaerisq́ue & gratis ingens operae pretium expectaturus sim, quando & multorum caligantes oculos resignabo, vt accenso lumine nominum rationes, velut in aliam coloniam deductorum, obscuras antea, peruideant Ga naar margenoot+ rectiùs atque intelligant; deinde vt scriptorum insuper errores, quos linguae ignorantia in altissimum coenum demersit, vindicent, & ad praescriptam normam ceu coticulam exactiùs explorent. vt igitur à Cattis auspicer, suo quasi iure id postulat patria, quo patrum maiorumq́ue nominibus litet; qui quòd sedes quas incolimus nobis reliquerunt labore & sanguine partas, & industria conseruarunt, dignissimi propterea sunt, qui primorem locum obtineant. Ga naar margenoot+ Catti, quos nostra & prior aetas Hessos vocauit, commune cum felibus cattisq́ue nomen sumpsisse videntur, à ferocitate qua in hostem insultabant. cui enim ignota ferocia & impetus animalis istius, domestici licet, in appetendo illius Ga naar margenoot+ iugulum, qui angustiam adferendo illud premat? vel à dolosis insidijs quibus assilire in hostes soliti fuerint, vti tergis murium assultant feles. Eiusmodi namque genius fuisse gentis Cattorum bellicosae & ferocis videtur. Referri huc potest vsitatum apud Huesdenos, quos à Batauia Mosa excludit, Hollandiae tamen Comitatui coniunctos, vocabulum Hessi pro catto seu fele; qui si quando domesticum animans muribus inimicum significare volunt; hessum nominant. Ga naar margenoot+ Possunt & praestantes virtute viri hoc Cattorum nomine designati fuisse olim à veteribus, quòd tales etiamnum lingua Bataua Cattos vocitet, certè virtutem & gentis Ga naar margenoot+ excellentiam non aliunde discas meliùs, quàm à Tacito, qui genti illi plus decoris & disciplinae totius militaris attribuit, quàm caetris omnibus Germanis, quippe qui dispositis Ga naar margenoot+ excubijs diem in quadrum redigere, noctu obiecto vallo | |
[pagina 384]
| |
& per tesseras securitati suae consulere, fortunae casus ancipites, virtutem certam aestimare norant: ijdem eiam delectos duces praeferre, obedientiam illis praestare, ordines in acie dispositos internosse è signorum ac symbolorum indicijs, rationes occasionesq́ue inuadendi hostis, aut cohibendi velut iniecto freno, impetus qui fieri debuerat; adhaec ducis imperium, quàm exercitus voluntatem, pluris fieri oportere, percalluerant. Itaque aptissimo nomine populi ingenium expressum fuit, siue ferociam & impetuosos assultus, Ga naar margenoot+ siue praestantiam spectes. Hermunduris quoque congrua appellatio cessit ab antiquo, genti Cattis finitimae & infestae, qui dicit videntur quasi inopes, sed liberi; id namque sonant dictiones in vnam conflatae, Herm vnd vrij. O beatum hoc vocabulo populum, qui non pudendam sibi Ga naar margenoot+ aut probrosam egestatem nomine tenus duxit, modò libertas, inaestimabile bonum, illam leniret, ac propterea omni laude cumulandum, prae vili illa Cappadocum gente, quae imperari maluit, quàm libertatem non precariam, sed vltro Ga naar margenoot+ oblatam amplecti. Belgarum appellationem ad nationis ferociam referendam autumo, vt sint Belgae quasi Velgae, hoc est, atroces & violenti: nisi mauis Belgas mutatione secundae vocalis in primam, dici velut Balgas à dimicandi pugnandiq́ue ardore ac studio, est enim Balgen, conserere manus ac confligere. Est tamen qui somniat dictos quasi Welgas, hoc est, extraneos, cuius originis nec caput nec pes mihi se aperit. Ga naar margenoot+ Burgundiones quos ob proceritatem staturae septipedes & gigantes vocat Sidonius, ex re nomen inuenerunt, Ga naar margenoot+ quòd per Burgos (quo vocabulo censentur praesidiariorum castra, & posita in limitibus habitacula militum) olim à Druso & Tiberio adoptiuis Augusti liberis dispositi fuerint, subacta iam interiore Germania, qui postea tractu temporum in validam gentem coaluêre, vt scribit Paulus Orosius. Ga naar margenoot+ Langobardis quasi Longobarbis, summissam & prolixam quam gerebant barbam, nomen dedisse clarius est, quàm vt in dubium vocari debeat, attestante & Paulo Dia- | |
[pagina 385]
| |
cono Desiderij Regis Langobardorum Cancellario, qui sic dictos ait ab intactae ferro barbae longitudine: sunt qui secures longas, quibus in bello vsi fuerint, & albardae etiamnum Ga naar margenoot+ vocantur, nominis occasionem praebuisse existimant. Gallus scriptor magna vir doctrina & eloquentia risum nuper nobis concitauit, qui Langones & Bardos vicinos Galliae populos componere & in vnum coagmentare contatus est, è quibus conflata sit ista nominis Chimaera: sed istud imperitiae linguae condonandum est. alius à longo tractu fertilium agrorum (quòd Germanicè tractus Bord vocetur) nominis etymon parum verisimiliter deducit. Alani; quos Massagetas Ga naar margenoot+ Dion facit, nomen mihi sumpsisse videntur, quòd motoriam fabulam agerent, semper vlteriora loca appetendo, haud subsistendum sibi vno in loco rati, ab Al an, quod in ore illis perpetuò erat, pergendum esse monens. Iulius Scaliger Alanum Scythica linguacanem dici annotat, vnde Ga naar margenoot+ genti nomen datum putat, fortasse quòd in vexillis militaribus & insignibus canem pictum praetulisse feratur. Rugij, Ga naar margenoot+ non à dorso, quod magni nominis vir existimat, nomen acceperunt, sed vel ab hirsutie corporum natiua, quam in syluestribus hominibus spectare licet, vel ab hirtis ferarum pellibus, quibus amiciebantur; est autem Ruge idem qoud Ga naar margenoot+ hirsutum. Cherusci à bellica ferocia, qua hostem Romanum duce Arminio auertere, sedibusq́ue suis arcere glorioso titulo iactabant, à keer-usz, quod eliminare atque propulsare significat. Sicambri vox prouidum periculi ac sollicitè discrimen circumspectantem signat, à Sich om her: vel à Ga naar margenoot+ solicita indagine, à Souc om her, id est, lustra circumquaque, qoud etymon Graecae scripturae quae apud Appianum est σούϰαμβροι magis conuenit. Quàm autem verè iudicet, qui illos etymi ratione, Zee Cimbros, hoc est, maritimos Cimbros nuncupat, alijs aestimandum relingquo. Tubantes, Ga naar margenoot+ non à tuba Latina voce, sed à banda, quo vexillum significatur, dici autumo, qua se inuicem cohorta bantur ad sequenda Ga naar margenoot+ signa militaria, à to band, hoc est, ad signa seu taenias, | |
[pagina 386]
| |
quarum pro vexillis vetus fuit vsus. Ad hanc vocem etiam Ga naar margenoot+ Brabantiae nominis originem à Francis natam refero, quòd esset veluti lata taenia fasciáve, hoc est, brad, vel vt molliùs cadit nunc sermo, breed bandt, vt ditionis latitudo signetur: neque tamen absurdume tymon est à Bratusbantio Bellouacorum oppido, vocabuli mole contracta ac considente, per συνίζησιν à Grammaticorum filijs dictam, & bratusbant, Ga naar margenoot+ in brabant, contracta. Scoti, non à tenebris, sed à iaculandi Ga naar margenoot+ peritia nomen adepti sunt. Gothos diuersorum populorum laetam propaginem, è Sccandia natales suos ducentem, nomen sumpsisse crediderim à cultus diuini studio, quod significat Got thienen (vsi namque Zamolxi institutore & legislatore perhibentur) Dei autem praecipuus cultus in puritate consistit vitae, cuius insigne testimonium ac praeclarum acroama in hac gente refert Saluianus Massiliensis Episcopus, negans licere inter Gothos esse scortatorem Gothum, solis vero Romanis inter eos permitti esse impuris, praeiudicio Ga naar margenoot+ nationis ac nominis. Hos à Vandalis cognominatos Trolos scribit Olympiodorus Thebis AEgyptijs oriundus, incerta nominis appellatione; quam dum curiosus sciscitator à Gotho quopiam discere satagit, vani hominis commentum non piguit illlum literis prodere, qui cognominis rationem referebat ad summam annonae caritatem, qua Trullam (mensurae exiguae nomen est) frumenti aureo redimere à Vandalis Gothi fuerint coacti. At longè alia ac diuersa nomenclaturae ratio extitit: siquidem Trolum Cimbrica lingua, Gothicae affinis, imò non aliunde nata, cacodaemonem rubrum nuncupat, quod omnibus & lippis & tonsoribus illic notum est. Extatq́ue in hodiernum diem ea in gente antiquissima Ga naar margenoot+ primaeq́ue nobilitatis familia Trolorum (è qua Herlesus Trolus Danicae classis praefectus, comitate & eruditione clarissimus, singulari me amore complexus illuc euocatum fuit, abhinc quadriennio morte indigna in nauali praelio contra Suiones absumptus) qui pro clypei insignibus ostentant Troli, id est, daemonis rubri rutili ve truncum | |
[pagina 387]
| |
capite extra clypeum in apice cassidis supereminente: quod honoratae militiae insigne accepisse putantur, deiecto atque obtruncato in acie Gothici nominis principe. Itaque Troli Ga naar margenoot+ vocitati fuere Gothi, quòd truci vultu formidabiles daemonum instar, metum inferrent, nulllo hostium sustinente infernalem aspectum, quod de Arijs refert Tacitus, qui tinctis fuligine corporibus atras noctes ad praelia deligere solebant, veluti ferales quaedam vmbrae. Argutam oppidò nimisq́ue Belgicam etymi rationem in hac voce commentus est amicus noster, tanquam troulos, hoc est, fluxa & afflicta fide homines illa aetas nuncuparit; quod vitium in nullo non hoste causari solemus. Abotritis (quos vtramque Albis ripam obsedisse aedificijs, & Luneburgios pariter ac Megaloburgios existimare me scripsi) quis linguae Germanicae non imperitus, haud iustum etymon ab antiquo inditum fuisse inficias iuerit, quasi Abont rijters dictis? Ea vox sonat vespertinos equites. Cuius namque aures non pepulit vetus atque vsitata, imò vbiuis terrarum peruulgata, gentis vtriusque latrocinandi viasq́ue insidendi ratio, qua nobilium (qui plaerunque re sunt contractiore, per luxum aleaeúe naufragium comminuta) ministeria armata solent hospitibus & negotiatoribus pagos ac diuersoria consueta (quae in locis insolentibus nec multum habitatis rariora sunt) ad vesperum repetentibus, insidiari sub sera crepuscula, eosq́ue, si viribus superent, exspoliatos vacuosq́ue dimittere. Tribocci populus Ga naar margenoot+ Alsatiam nunc incolens, quos deprauata scriptura Tribonos, mutato ϰ in ν, scribit Prolemaeus, videntur à gulae studio nomen per ludibrium traxisse, quasi triuentres aut tricorpores. Glareanus famosum cognomentum defugiens, à tribus fagis appellari putat, illud à Treij-boucken, hoc à Treij-buchbaum deducitur:iudicium penes aequos iudices esto, vtrum etymo concinat propius. Frisiam à Phrygia Ga naar margenoot+ genitali patria dictam sunt qui scribunt, alij à gelu extremo, quo ditio rigeat, nomen deriuant. Abbas Spanheymus auctoritate Hunibaldi, teterrimi historicae veritatis corrupto- | |
[pagina 388]
| |
ris, à Friso Clodionis criniti Francorum Regis filio nomen accepisse fabulatur, quasi non multis antè saeculis Plinius ac Tacitus illo nomine eos nouerint. Ego ad libertatem, cuius studio semper flagrarunt, nominis fontes referendos existimo. Ga naar margenoot+ Mattiaci (qui à maris Balthici cognomine insula Zelandi nunc vocantur) à vulgata voce quae saeculis omnibus illorum linguam obsedit, quasi cum ipsis simul nata, mat & mat ia, vel vt nunc maet, quae contubernalem aut sodalem sociúmue sonat, quae in prouerbij quoque ludicrum inter exteros versa est, vbi Zelandum notare volunt. Sed omissis Ga naar margenoot+ Nationum nominibus, venio ad propria, quae aut à genitura prima imponuntur, aut ab euentu accedunt, aut delectu & ex arbitrio sumuntur; id enim militiae praesertim solenne est ac familiare, vt ducibus militique ex vsitatis crebrò vocibus cognomen loco nominis indatur. Sic Carausius ob Ga naar margenoot+ militaris rei peritiam ex humillimo vilissimoq́ue loco euectus ad maris praefecturam à Diocletiano, vt Eutropius memorat, ab exinaniendis poculis cognomen sumpsisse videtur, quod à scriptoribus pro vero nomine receptum fuit, à Car auss, quo vtuntur qui exiccari depleriq́ue poculum fundo tenus rubent. Sic Haudouachrius, aut vt quidam Ga naar margenoot+ codices scribunt, Adouacrius, sed mendosi, nonnulli Odoacer, dux Saxonum maritimorum, qui bello nauali Gallias infestauit, Sigiberto teste, à mirifica & singulari vigilantia nominis à cognomento aut vsitato symbolo accepti originem videtur obtinuisse, quòd, vel Homerico Somnio teste, ducem deceat cui subditorum & Reipub. cura incumbat, peruigilem esse, neque solidam noctem somno dare. Nec aliud sonat symbolica illa vox, houd v wacher, quàm Serua te vigilantem. Eadem ratio est in Combuti & Oristorio, quos Celtarum Regis Brenni duces commemorat in Phocicis Ga naar margenoot+ Pausanias. Est autem Combutis ferocis atque audacis viri appellatio, qui alios ad certamen prouocet, à Com-buten, quod significat In propatulum exire. Ea verò prouocantis vox est, quando aliquem vt in arenam descendat, pedem | |
[pagina 389]
| |
extra limen efferre ad conserendum manus lacessendo iubet. Oristorius quoque dici videtur à wor-is-ther, hoc est, vbinam Ga naar margenoot+ ille est? quod eius est qui hostem quaerit & inuestigat vbi sit. Nominum propriorum terminationes variae sunt: inter quas Rix apud Caesarem, apud alios Ricus, opulentiae Ga naar margenoot+ argumentum & potentiae adfert, quomodo pecunio sum, Geldricum dicimus: amnem piscosum, Fischricum; terram frumenti feracem, Kornricam. Hîc offert se primum auspicatum illud nomen, quod primus Hollandiae Ga naar margenoot+ Comes tulit & repraesentauit, ac rebus gestis & virtutum splendore augustius fecit in nouo regno, quod vt cum difficultate acquiritur, ita aegrè nisi per virtutes retinetur, maiestatisq́ue beneficio conseruatur. Qua via etiam cognominis illi filius posteriq́ue ad caelestes aspirauerunt honores: quòd verissimum vetus illud sit prouerbium, Ανέρα δὲ τροίη ϑρηΐϰιον ὄυ τι ϕορήσει. hoc est, Threicium non Troia virum produxerit vnquam. & Imbelles columbos aquilae non progenerant. Est autem nomen illud Theudericus, Ga naar margenoot+ quo nobilis fuit inclytus ille Gothorum Rex, qui vt orbis amor cum Tito dici, ita & exemplum ac regula viris principibus esse ad imitandum potest, praeclarum elogium à Procopio meritus, qui cunctis Naturae copijs circumfluens quae in Regem conueniunt, Gothos Italosq́ue summa prudentia moderatus est, iustitiam religiosè coluit, leges sanctè obseruauit, à finitimis barbaris ditionem fortiter tutatus est, prudentiae ac fortitudinis fastigium inter primos tenuit. Nulla magnopere iniuria populum aut ipse offendit, aut alium simile quid tentantem passus est; verbo tenus tyrannus, re ipsa verus rex, nullo eorum, qui regio in honore vnquam laudari meruerunt, inferior; quae res effecit vt certatim cùm Gothi, tum Italli eum incredibili amore complexi fuerint. Nomen istud quantiuis pretij, plurisq́ue faciendum, quàm Croesi amplae diuitiae, quàm omnes triumphorum laureae, virtutum copijs affluentem ac dotatum significat, Ga naar margenoot+ originemq́ue habet à Theude vocabulo Gothico | |
[pagina 390]
| |
seu Cimbrico, quod nos Theuchde, vel corruptiùs à primo ortu, deuchde nunc scribimus, idemq́ue pleniùs quàm barbari olim, scribendi rudes ac negligentes potiùs, quod ipsum ob molestam auresq́ue radentem aspirationem, molliùs in Theude, conuerterunt cum Graecis Latini: quo nullum accommodatius aut naturae virtutis congruentius vocabulum excogitari potuit, deducto vocis etymo à Theuchdij, quod est, ostende te: illud enim proprium virtutis est ingeniusm vt in occulto abstrusa latêre ac veluti inclusa nequeat indigneturq́ue, imò per difficilia perq́ue aspera lucem suam mortalium oculis, ceu testibus, prodat, ad modum veritatis, Ga naar margenoot+ quam consimili ratione Alethiam Graeci dixere, quòd abscondi ita non possit, quin semper emicet, ac temporis successu in apertum se proferat. Quae geminae sorores id cum Sole luminis auctore commune habent, quòd, vt hic densissimas etiam nubes perrumpit, & iubaris sui praesentiam discussa caligine ostendit, ita illae splendorem suum diffundant, nec interitu obrui, nec posteritatis obliuione extingui patiantur. Originem patriae vocis vero similiorem facit Strabo scriptura ortui suo magis affini, quàm Procopius, Agathias, & Conlectaneorum concinnator Suida, qui omnes Theuderichus ϑευδέριχος scribunt, quum ille simpliciter Ga naar margenoot+ Deudorix, siue, quod idem est, Deudoricus, δευδόριξ, quo nomine fuit Augusti principatu filius Baetorigis Sicambrorum Principis: pessimè omnium media aetas Theodericus scripsit, quasi Deum, qui Graecis ϑεὸς est, vox ipsa spiraret: propiùs aliquanto accessere ad verum etymon, qui Diedericum, Ga naar margenoot+ & rectiùs Thiethricum scripto nominarunt, quod Ga naar margenoot+ factis gloriosis inclytum sonat.Baetorix apud Strabonem Melonis Sicambrorum ducis filius, à fructu & emolumento, quo subditos suos ornare & ditare decet bonum & liberalem pricipem, Baet enim commodum & emolumentum sonat: nisi quis contendat in Baetua, quae Batuiae pars est, latifundijs locupletem fuisse. Neque verò Ga naar margenoot+ displiceret, si pro Baetorige scribas Baeorigem, quod nomen | |
[pagina 391]
| |
in Plutarchi Mario legitur, βοιῶριξ, qui Cimbrorum rex fuit & ductor: à quo non abludit Ambiorigis appellatio, Ga naar margenoot+ quem in commentarijs suis Caesar Eburonum caput ac regem appellat, vocis etymo non multum absona atque alieno ab Amptrick, quòd ditionum & terrarum quibus ius dicebat, locuples esset; ab ambactu, cuius vsus seruatur in Ambacht, & contractè Ampt, pro ciuitatis territorio: sunt qui Ambiorigis vocabulum in Emericum seu potius Heimericum conuertunt, vt significet domicilijs & arcium habitaculis abundantem. rectiùs illi quidem, quàm qui hospitum regem exposuit Gallus, in peregrina ignotaq́ue lingua Ga naar margenoot+ plus nimio curiosus. somnij namque vice mihi est quòd rix pro rege exponit, ausus insuper ineptiae notam Germanis aspergere, qui vocem hanc pro diuite interpretentur citiùs, quàm pro rege, nimium animi securus in idiomate ignoto, vbi de colorum iudicio arbitrium sibi sumit oculis captus: Ga naar margenoot+ quo fit, ut Dumnorix pro rege dominantium exponere non vereatur, & Orgetorix pro rege insanorum, parum ipse sanus, qui Graecam vocem ὀρɣὴε pro furore & iracundia in Celtico seu Germanico nomine locum habere vult: quum prius illud à Dum siue Dom dicatur, quo principale antistitum templum significatur, fortè quòd diuersorum sacerdotiorum opimis prouentibus afflueret: Posterius verò locupletem Ga naar margenoot+ & locorum possessione diuitem significat, ab ort, commune locorum vocabulum: nisi quis malit vocem compositam significare eum qui abundet exercitu obsequente ac fido, quasi hor getrou rix: neque enim Romani potuerunt ita commodè Ga naar margenoot+ reddere vel pronunciando vel scribendo vocabula Germanica, seruata natiua prolatione, quin suo more adijcerent semper aliquid, aut detraherent: quo factum est cur terminationes iuxta Latinarum vocum normam conformatae, amissa genuina specie, obscuritate inuolutae sint, neque intelligi ita facilè queant. Chytraeus vir praeter eruditionem summam incomparabili iudicij integritate praeditus, Orgetorigem, pro duce Henrico seu Erico exponit, quasi Her | |
[pagina 392]
| |
toge Erich. Ga naar margenoot+ Gebericus Gothorum rex magnae virtuts & nobilitatis, signat liberalem opum largitorem & munerum datorem. Ga naar margenoot+ Ermanaricus ex nobilissima Amalorum stirpe, qui bellicosissimas quasque in septentrionali plaga gentes subegisse & suis legibus obsequentes fecisse perhibetur, Alexandro illi Magno iam tum comparatus, videtur per antitheses dictus quasi inops & opulentus, erm and rich: quòd ei quantumuis copiosae facultates non sufficerent, cùm propter assidua bella exhaustae, tum propter regiam verè munificentiam, quae in caussa erat cur eius, vt Gratiarum, arculae iuxta Simonidem semper inanes ac vacuae fuerint, quod ante meam aetatem in liberalissimo Principe D. Maximiliano Aug cum laude obseruatum fuit, qui cum Ptolemaeo Lago iudicans, regalius esse ditare, quàm ditescere, nunquam desides apud se in arcis pecunias patiebatur; itaque summas & Imperatorias inter opes semper egebat. Potest Ga naar margenoot+ & Ermanarici vocabulo intelligi militaribus copijs (id namque sonat Hermans) affluens atque instructus princeps. quid enim vetat quo minùs vnum idemq́ue nomen ad diuersas significationes extendatur, quemadmodum Electra, quam Laodicen Homerus nominat, secundum aliquos à buxeo colore oris, succino (quod electrum vocatur, Ambrae nomine nobis cognitum) non absimili, ad aurum accedente, appellata fuit: ad dicterij notam alijs originem referentibus, quòd multo tempore ἄλεϰτρος, hoc est, caelebs toriq́ue coniugalis exsors permansisset per iratae Clytemnestrae iniuriam, quae collocare marito filiam distulit. Vedericus, siue Ga naar margenoot+ Videricus, lego enim vtrunque, è principe Amalorum & antiquissima inter Gothos prosapia genitus, sonat pecoris diuitem; vede namque pecus est: quod nomen apud Iornandum Ga naar margenoot+ Withericus scribitur, neque alio sensu, quàm quòd speciatim arietini gregis diuitem notet, aries enim wither siue wider dicitur. Hinc diuersus est Fridericus, nomen Ga naar margenoot+ optimo laudatissimoq́ue Principi congruentissimum, pacis Ga naar margenoot+ amanti & ἐιρηνοποιῶ, qui putatur esse Caesaris Eparedorix, & | |
[pagina 393]
| |
aliorum Viridorix; ineptè enim Nestorem grammaticum Ga naar margenoot+ secutus Bebelius Foedericum putat à foedere iciendo dici, quum à fride, quae vox pacem notat, deducatur. Eutharicus Ga naar margenoot+ vel Vthericus, vtraque apud Iornandum scriptura inuenitur, Vederici praedicti filius, cui omnibus naturae & formae dotibus conspicuo, & ex Hispanijs accito, filiam Amalasuentam matrimonij pacto vinxit Theudericus Gothorum rex, dictus videtur ab amplo & copioso patrimonio, quasi supra modum locuples, & extra communem mortalium sortem opulentus, ab vther siue euther, quod extrà significat: idem nomen Autaricum scribit Polybius: licebit nominis ortum referrre, si velis, ad diuitias in vaccarum armentis sitas, à voce vther, quae nunc contractè wder & contractius wr dicitur, qua boum foeminarum vber, à Graecis ᴕ̓̃θαρ consimili planè vocabulo dictum, significatur: qua ratione à copiosa ouilli gregis foetura Ildericum nuncupatum Ga naar margenoot+ crediderim, propter ouium vbera ilders vel elders vocitata. fuit autem eo nomine Vandalorum rex mitis ac clemens, ob mollitiem animi armis militiaeq́ue minùs idoneus, vt ex Procopio discas, vnde & ob bonitatem à suis neglectus desertusq́ue, ac perfidia & impietate Gilimeris in carcerem fuit coniectus. Alaricus Gothorum rex, qui ab obsesso Rauennae Ga naar margenoot+ Honorio Imp. ius liberum Gallias Hispaniasq́ue occupandi obtinuit, & quo faudulenter artibus Stiliconis perrupto Italiam vniuersam cum Roma in praedam, caedem, & funera conuertit, significat omnium rerum copijs abundantem & παμπλούτιον. Hoc nomen postera aetas in Vdalricum, Ga naar margenoot+ & per contractionem Vlricum, vertit, quod supra omnes locupletem sonat: à quo significato nihil dissidet Ga naar margenoot+ Abericus, sic Comes quidam in Reginonis annalibus appellatur, Ga naar margenoot+ qui in vulgatis codicibus malè Albricus scribitur, ita nominatus praediues aut vltra communem hominum conditionem pecuniosus ac locuples. Segericus nomen Gothici Ga naar margenoot+ Regis, veriore scriptura quàm quae Regericum appellat, significat victorijs ornatum principem, qui Nicator Grae- | |
[pagina 394]
| |
cis, à Zege, id est, victoria: quid autem cum pluuia, quae regen est, nomini isti commune fuerit? Athalarico Amalasuentae Ga naar margenoot+ filio, Theuderici Gothici nepoti, qui immaturae aetatis lubrico, stupris libidinibusq́ue perditus interijt, parentes nomen videntur indidisse, velut nobilitate diuiti, ab Athal seu Adel, hoc est, nobilitas: in quam formulam redigendum puto Athanaricum Marcellini, pro Athalarico. Ga naar margenoot+ Quem Procopius Honoricum vocat (qui Gizerici filius & Vadalorum Imperij haeres, tyrannicè atque immani saeuitia, per ignes aliaq́ue suppliciorum tormenta, pios ad Arrianam sectam compulisse legitur) alij Hunericum nonnulli Heinricum, vel potiore scriptura Heimricum dicendum, appellant, quasi domicilijs diuitem, aut laris & sanguinis paterni magna progenie clarum: alioqui Hunericus simpliciter Ga naar margenoot+ gallinaceorum, vt Gizericus anserum copijs affluentem significat: neque absurdè ad canum studium nomenclatura referatur fortasse, quòd venatu gaudens canibus Ga naar margenoot+ abundaret. Qui vulgo Henricus scribitur, aut Heinricus origine est, aut certè per synizesin contractè, quasi Hauenricus, Ga naar margenoot+ ab haue, quasi peculij diues; à Procopio historico Aniricus Ga naar margenoot+ scribitur. Similiter Ardaricus, quo nomine fuit rex Gepidarum clarissimus, terrarum locupletem denotat, aut Ga naar margenoot+ opilionum numero diuitem. Wenericus, vel rectiùs Venericus, palustrium locorum diuitem, quae Denen lingua Gothica Ga naar margenoot+ dicuntur. Ericus, multorum Regum ac Principum nomen, honoratum & honoribus illustrem signat, quî cum Ga naar margenoot+ idem pollet Arrigis Langobardorum Regis nomen. Hilpericus, è Francorum regibus, auxilij potens, ab hilpe, quod Ga naar margenoot+ est subsidium. Huldericus suffragiorum potens; est enim Ga naar margenoot+ hulden idem quod suffragio ornare. Gundericus, fauoris Ga naar margenoot+ ac popularis studij potens. At Malorix, quem Frisiorum regem Tacitus appellat (regis autem nomine inter barbaros ducem seu militiae ductorem designari scribit Procopius) eandem etymi rationiem adfert secum, quam Malorichus ab Ammiano dictus, molarum diuitem natore videtur po- | |
[pagina 395]
| |
tiùs, quàm stultè diuitem, quod ex pneumaticarum molarum multitudine, cùm ditionis, tum redituum annuorum magnitudo aestimetur: atque istud quidem annuorum è molis prouentuum genus ab antiquo tenere videntur & Ga naar margenoot+ perpetuum fecisse dynastae vbique ferè, qui municipijs & pagis suis singulas pluresúe pro colonorum numero molas apposuere, vnde non paruum conficitur peculium. Iam verò non exiguus est nominum numerus eorum quae in Ga naar margenoot+ marus aut marius desinunt, cuius vocabuli prima origo in desceptationem & controuersiam vocatur: nam sunt qui huius notionem referunt ad mare sieu maijre, quo praefectus & praecipuus ciuitatis magistratus significatur: alij etymi fontes arcessunt à maren seu meren, quod est ampliare & augementare: neque desunt qui huc marum id est equum aduocant, quae dictio parum ritè commutata est apud Pausaniam in marcam, Britanni ad priscam Cimbricae originis vocem propiùs accedentes, mare etiamnum vocant. Prioris etymi ratio magis videtur consentanea dignitati & officio personarum principalis fortunae speciem ex nominis lege ostendentium; nam Vadomarius (quem Valdomarium rectiùs Ga naar margenoot+ scribendum iudico apud Marcellinum) rex Germanorum, quo nomine fuit & postremus Noruagiae Sueciaeq́ue rex, à principe syluarum praefectura appellationem sortitus videtur, quasi Waldmayer. neque aliter accipi potest Fraomarius, Ga naar margenoot+ pro libero praefecto & Barone, velut Freijmaijer. & Britomarus apud Luc. Florum, pro pacis arbitro, quem Ga naar margenoot+ penes regia potestas erat imperandi necessitatem deponendorum armorum, quem Viridomarum Caesar nuncupat, quum iustiùs Fridomarus scribi debeat. Gilimer seu Gilimerus Ga naar margenoot+ summum videtur significare magistratum, quem penes Ga naar margenoot+ commeatus publici potestas est, qui aditum permitter potest, discessum annuere, viatores comitatu communitos aduersus vim & iniuriam prosequi; id enim est gileij aut geleij, pro commeatu publico. Hoc nomine fuit potentissimus Vandalorum rex in Africa per Belisarium deuictus, de quo | |
[pagina 396]
| |
memorabile illud refert Procopius Caesariensis, quòd arctissimè circumsessus tria poposcerit, citharam ad deliniendum musicis numeris (quorum erat peritissimus) animi moerorem, spongiam pro siccandis lachrymis, & panem ad leuandam famem. Potest etiam dictus videri quasi iucundus & hilaris praefectus, cuius nominis principium in Britannico idiomate seruatur ex Gothico reliquum, gilij seu gillij pro delectabili: certè ingenium nomini respondens in eo reluxit, quòd quum in hostis conspectum venisset captus, non dissmulanter in cachinnum effusus est, quasi qui mortalium vicem risu prosequendam ac nullius pensi habendam putaret, alioqui Theudericum Gothum cognomento Valamirum nuncupatum legimus, quòd equa vala vteretur. Visomarus, & apud Iornandum Wismarus, Vandalicae Ga naar margenoot+ gentis rex, qui Wismariae oppido maritimo à se condito, coloniae nouae nomen dedit, quid alius quàm prudentem praefectum signat? quamuis alij gnarum equorum & ductandi equestres copias exponant. Chonodomarius apud Ammianum, &, quem truncata voce eundem esse reor, Nodomarius, Ga naar margenoot+ ferox, prafectus & veluti necessarius periculosis temporibus dictator, secundum alios audacem equorum sessorem Ga naar margenoot+ & in necessitate equitem notat. Vithimirus, siue Vithimarus cordatum praefectum sonat, à withi, id est, prudens & ingeniosus; quam vocem retinent adhuc Britanni. Theudomarus, Ga naar margenoot+ omni virtutum genere exornatus praefectus, aut singulari virtute praeditus. Catumerus apud Tacitum princeps Ga naar margenoot+ Cattorum, quasi primas & reliquis inter Cattos antestans. Ga naar margenoot+ In eandem classem veniunt & Veromirus Batauorum sub Augusti Caes. imperio regulus aut dux, qui filiam suam Rhamin nomine collocarat in matrimonium filio Segimeri Cheruscorum Ga naar margenoot+ ductoris, vt Strabo refert, apud quem loco βαττῶν reponi emendariq́ue debet βατάβων: videtur autem ea voce significari summus magistratus portorijs (quae Deren appellamus) Ga naar margenoot+ praefedtus: & Marcomirus Francorum primas, à marca & maijre conflatis vocibus dictus, velut limitaneus | |
[pagina 397]
| |
praefectus & finium praeses. Hic est qui iussus fuisse proditur scilicet monitis oraculisq́ue deorum, nouam sedem capere atque considere, vbi Rhenus in mare sese exoneraret, ancipitem animi regem facilè impellente anu fatidica, quae incognita deorum effata interpretari credebatur posse, Alruna, quae (si dijs placet) dormienti visum obiecerat, quo triforme spectrum, trina aquilae, leonis, & bufonis capita praeferens, regem compellauerit, futurum asserens, vt eius posteritas obtritura fuerit atque adeò confectura quoque triplicia illa quae videret capitum fastigia, Romanos designans per Aquilam, Gallos per Bufonem, & Belgas per Leonem. Libuit istud fabulamentum Chimaerae triformi non absimile hoc loco interserere, vt lectionis fastidium atque satietas Ga naar margenoot+ nonnihil leuaretur. Sunt & alia in mundus exeuntia, quibus aut oris species, aut eloquentia appellationis auctor extitit, è quibus pauca enumerabo, inter quae primùm occurrit Segimundus apud Corn. Tacitum, Segestae Cheruscorum Ga naar margenoot+ ductoris filius, quem Strabonis codex corruptus perperam Semiguntum nominat, hoc pacto emendandus libro Ga naar margenoot+ septimo, σεɣιμοῦτος τε ὁσεɣέϛᴕιȷ̔ος: de eodem enim vterque scriptor loquitur. sed Graecus Strabo expressiùs ad viuum vocis Germanicae etymon reddit, quod est, munt, siue sonorè magis, mont, hoc est, os: significat autem victoriosum os, aut victrice facundia instructum, à Sig vel Sige, quae dictio vtraque victoriae significationem habet, vnde posteriora Ga naar margenoot+ saecula Sigismundum eundem vocarunt; ea siquidem scripturae lege appellatur apud Iornandum rex Burgundionum, qui naturalem filiam Theuderici Gothorum Principis Ga naar margenoot+ vxorem duxerat. Thrasimundus rex apud Fulgentium, insanum & furiosi ipertus os sonat, quasi nimium praeceps, to rass, tametsi praeter morem maiorum suorum praemijs honoribusq́ue praeclaris auocamentis, non supplicijs, vt illi, Christianos ad fidem eiurandam deserendamq́ue inuitasse eum scriptis prodiderit Procopius. Hunimundus ex Amala Ga naar margenoot+ gente rex (quo nomine fuit & Sueuorum rex, quem Theu- | |
[pagina 398]
| |
demirus Gothus caeso eius exercitu cepit, nec multo pòst libertati restitutum, ac loco filij adoptatum dimisit) à mellita oris eloquentia nomen traxit, quasi μελίϛομον dicas, quomodo Sophoclem μέλιτταν, id est, apim dictum legimus à linguae illecebrosa suauitate; est autem huni idem quod Ga naar margenoot+ mel, apum labor. Varamundus, cuius vocis etymon adulterando obscurant Galli, quando Pharamundum scribunt, os verax sonat, vt communis habet opinio, aut dignum & maiestatis plenum: imò verò & continentem linguae, vti ego exisitmo, à Waren quod est obseruare & in officio continere. quae certè est summa planeq́ue regia virtus, posse coërcere procax illud linguae plectrum atque ita cohibere, ne obstantia dentium claustra laxet. Alioqui principum est cum Metello arcana silentio sic tegere, vt ne interior quidem tunica illorum sit conscia: quam ob caussam Minotaurus inter militaria signa circumlatus, monebat consilia ducum non minus occulta esse debere, quam fuerit illius domicilium Labyrinthus: nec alio consilio prudentissimus Regum Numa cum nympha, quam Tacitam indigitarat, in solitudine secreta commercia agitasse Plutarchi testimonio creditur. Quem verisimile est eundem ferè esse cum eo quem Pharasmanum Dion Nicaeus in Hadriano nominat, ducem exercitus Alanorum Mediam irrumpentis. Berimundus, Ga naar margenoot+ & Berismundus, eademq́ue significatione Beremuthus apud Iornandum Hunimundi nepos ab vrsino fortè rictu vocatus fuit; quòd ore esset laxiore & informi, vel ab iracundiae argumento, quòd vrsi (qui ber Germanis dicitur) in morem implacabilis, quoties ira exaestuabat, Ga naar margenoot+ frenderet. Cunimundus Gepidarum regis nomen, sonat animosi oris & ferocis hominem. Meminit Agilmundi Ga naar margenoot+ subreguli Marcellinus, quem suspicari licet nomen adeptum ab incuruato in modum aquilae oris rictu: optior tamen sententia sedet natum illud ab aureo eloquio, ab a articulo, & gildemund, planè cum Chrysostomo idem. Ga naar margenoot+ Huc referenda est & Rosmunda Cunimundi Langobardo- | |
[pagina 399]
| |
rum regis filia, Alboini vxor, à reseo purpureoq́ue oris nitore appellata. Suggerunt se hîc neque memoriam sui iacere Ga naar margenoot+ aut obliterari patiuntur, quae in bardus & molliore dialecto in bertus siniunt, in quibus nomenclaturae origo arcessenda venit à bard, hoc est, barba, per hanc non modò virilem quo mentum vestitur honorem, sed ipsum quoque hominem totum accipiendo. hinc Langobardorum genti, à promissa Ga naar margenoot+ barbae sylua, qua horrorem hostibus & sui reurentiam immittere studuere, nomen fuisse suprà docui, vbi errorem detexi eus, qui Hippocentauri cuiuspiam speciem absurdam conflare, aut Horatiani monstri ideam repraesentare conatus, Langonas & Bardos confudit. Idem vir propter eruditionem singularem magni faciendus, Albardum strennuum cantorem aut poëtam tradere non dubitat, postquam semel inextricabili errore irretitus explicare pedem Ga naar margenoot+ nequit, Dagobardum heroicum poëtam, Sigebardum victorem poëtam, Robardum rubeum poëtam; quae ita frigida sunt nugamenta, vt vel Neronianas thermas refrigerare posse videantur: in quo vt omittam scripturae rationem ex tortam, quam pro sua libidine effinxit, plaeraque vertustis in codicibus in bertus desinentia, ipse in bardus conuertit, vt ad Bardos Gallos cuncta antiquitatis, quae in nominibus est, ornamenta vindex reuocaret. At quis ita malè feriatam aurem habet tandem qui non aequior aliquanto sit interpretationi eorum qui Albertum totum barbatum ac pilosum Ga naar margenoot+ reddunt, quanquam illa mihi non satisfaciat, quippe qui genuinam Germanae nationi vocem Adelbertum esse Ga naar margenoot+ putem, quae per crasin in Albertum confluxerit, qua nobilis & generosa barba denotetur. Sic Dagobertus is est qui barbam habet in mucronatum acumen pugionis instar desinentem, qualis Christo seruatori à Suida tribuitur, cuiusmodi virum σФηνοπώɣωνα Graeci vocant, à cuneiformi barba. Potest & Dagobertus à probitate aut strennuitate, si barbam vtpote viri formam, vt à D. Paulo dictum est, pro ipso viro accipias, nominatus videri, vt sit quasi Deganber- | |
[pagina 400]
| |
tus, à degan, siue vt olim scribebant thegan, vnde nobis degelick fluxit, quo vocabulo Franci in rhythmico carmine leguntur fuisse vsi, Zij waffane snelle, So sint thie thegen alle, hoc est, celeriter armis se induunt; atque ita se strennuos Ga naar margenoot+ cuncti praebent. Sigebertus victricem barbam, ac proinde hominem victoriosum syllepticè designat. Rotbertus Reginonis Ga naar margenoot+ testimonio dicendus est, non autem Robertus, à Ga naar margenoot+ ruffa barba, vt Rubertus, ab hispida barba nomen sumpsit: Ga naar margenoot+ & Gildebertus, aut, vt Annales nonnulli scribunt, Childebertus, à rutilo barbae colore, velut ξανϑοϖώɣων. Egebertus Ga naar margenoot+ à mucronata barba, vel in angustum desinente: nam sunt qui, n, literam interserunt, vt sit Engbertus, ab eng, vel, Ga naar margenoot+ enge, quod angustum sonat. Theudibertus apud Procopium, Theuderici Gothici filius, homo (vt Agathias de eo scribit) τολμητίας ἐς τὰ μάλιϛα ηαȷ̀ περὰ τᴕ͂ ἀναιɣηίᴕ τὸ ϕιλοϰίνδυνον ϰεϰτημένος, hoc est, proiectae audaciae & citra necessitatem periculorum amantior, appellationem à virtute meruit. nisi quis cum Iornando Thuidebertus legat, quòd barbam cincinnorum in morem implexam gereret. Fuit autem eodem nomine Francorum rex, qui ϑεύδερτος à Suida Ga naar margenoot+ malè nominatur, quum ϑευδίβερτος illic scribendum sit. Est Ga naar margenoot+ & Fulbertus à graui & plena barba, vt à lanuginosa & mollicella Ga naar margenoot+ lanae instar, quam wol vocamus, volbertus, per simplex, V; quomodo veteribus Venedi scribebantur, quos nunc Wendos, illis Vandali, quos nunc Wandalos & scribimus & nominamus: nemo enim est qui nescit alienum Romanis fuisse geminati, W, vsum. Ab hoc ordine minimùm dissentiunt, quae ab ingenio & indolis specimine industria Ga naar margenoot+ vetustatis effinxit, quibus Germani amantes nimium anhelae illius literae notaeúe, H, quam aspirantem appellant, plaerunque adijciunt, ita vt in hardus extremitas desinere aurium indicio videatur; quod imposuit nomenclatoribus nonnullis, qui robur & firmamentum quoddam illo significari crediderunt. Ga naar margenoot+ Gottardus itaque non robur diuinum, sed bonam frugem & indolem ingenij denotat, à goet aert, id est, proba | |
[pagina 401]
| |
indoles. Erardus, indolem honestatis auidam. Gerardus, Ga naar margenoot+ ingenium vulturinum & rapax, à geir, quo vocabulo vulturius intelligitur. Leonardus leoninum animum: Bernardus Ga naar margenoot+ vrsinum nomine tegit, vrsipotentem reddit Bodinus: Ga naar margenoot+ Eberardus verrinum. At Ricardus est qui animum excelsum Ga naar margenoot+ & spe diuitem, vt Gebhardus qui liberalem gerit & largiri Ga naar margenoot+ paratum: & Reinardus qui integer est animi, doliq́ue nescius, pudico & incorrupto ingenio. Meinhardus, vel Ga naar margenoot+ potiùs Manhardus virilis animi firmitatem denotat. Wolfardus Ga naar margenoot+ lupinae subdolaeq́ue mentis significationem prae se fert, cum Lycophrone idem. quanquam & ad laetarum fortunarum significationem referri nomen istud potest, siquidem Wolfaeren est prospero fortunae cursu efferri: nam qui Wolfardum corruptè dici pro Hulfrado annotauit, extra se positum, mentisq́ue vix semunciam habuisse, quum id scriberet, puto. Volcardus, populi sustentaculum & robur sonat, Ga naar margenoot+ cum Demosthene idem. Rewardus quasi poenitens Ga naar margenoot+ animus, à rewen, vel, vt nunc loquimur, rouwen, quod poenitentia duci significat. Obruenda non sunt obliuione quaedam nomina, quae à praesidij ope traxerunt appellationem apud maiores, in quibus est Achiulfus rex Ermanrici pater Ga naar margenoot+ ex Amala familia, quem à praesidio bipennigerorum quo stipatus incedebat dictus videtur, ab Ache, quod Gothica linguae bipennem aut securim notat, & hulff, id est, auxilium. Athaulfus Ga naar margenoot+ siue Athaulphus, quem praesens aetat Adolphum vocat, quo nomine dictus fuit Gothorum rex Alarici Romae spoliatoris consanguineus, & cuius secutus exemplum, locustae more depastus est Italiae opes, qui Placidiam Theodosij Imp. filiam in vrbe captam, forma & castitate primariam foeminam matrimonio secum iunxit, & cum Hispanijs Gallias recuperauit, qui Francos Galliam infestantes cum Burgundionibus, nominis sui terrore cohibuit, vt se finibus suis continerent, is inquam nominis originem videtur habere, ab ope & auxilio nobilitatis, vel quòd iurisiurandi stabilitor esset & auxiliator, ab ath siue oht quod iuramentum est, | |
[pagina 402]
| |
quòd sacramento dicta ac confirmata nullo modo solui pateretur, quin omni ope exequi illa satageret, summa iurisiurandi reuerentia. Est qui corruptum nomen autumat & exponit patrem auxiliarem, vt idem sit qui Iuppiter, quem Cicero grammaticorum filios secutus Iuuantem patrem etymi ratione exponit, ab hatto prisca & Cattorum pueritiae Ga naar margenoot+ adhuc recepta voce, qua patrem significant. Arnulphus Carolomanni filius Francorum rex, ab aquilae auxilio nomen habere putatur, ab arn, id est aquila: alijs Arnulphus velut Ernhulfus dictus videtur, qui virtuti & honestis artibus Ga naar margenoot+ opem ferat easq́ue promoueat. Astulphus, & quod nonnulli codices habent, Aistulphus, significat auxilij properum, qui bello acer, haud nectit moras aut tergiuersatur ad opitulandum Ga naar margenoot+ suis, quasi haesthulff. Agilulphus, cum Astulpho idem fermè sonare creditur, velut eijlhulff, est autem celeritatis Ga naar margenoot+ significatio in eijl. Vernulphus, nomen vnius ex comitatu Athaulfi (de quo antè memini, qui Honorij sororem Placidiam in vxorem duxerat) qui heri sui percussor fuit, traiectis illi gladio ilibus, ob ludibrium quo staturam huius humilem laedere Athaulfus consueuerat; vox autem sonat veteranum auxiliatorem: vernum enim obsoletum dicunt Germani. Ga naar margenoot+ Radulphus, & iuxta posterius saeculum Rodulphus, à praesentanei consilij ope, quasi Rad-hulff, aut qui consilio iuuat, velut Raedhulff, illud citum auxilium, hoc consilij opem Ga naar margenoot+ denotat. Leutholphus, Ludulphus, vel Ludolphus, idem qui Αλέξανδρος Graecis, ab ope mortalibus praestanda, vocatur. Ga naar margenoot+ Eadulphus Northumbrorum rex fuit, etymon iurisiurandi patronum, aut legitimi thori matrimonijq́ue tutorem significat, ab eijd, id est, iuramentum, vel ab ehe, coniugium: quod si codicum impressorum fidem sequamur, qui Eardulphum scribunt, Antaeum quempiam Herculis antagonistam somniare licebit, & interpretari, qui à matre tellure open senserit, aut actiuè, qui genitali solo (latè accipiendo eard, hoc est, terram, pro patria) auxilium tulerit. Nomina in brandus, incensorem & impulsorem innuere videntur. | |
[pagina 403]
| |
Hiltebrandus, quasi forium virorum & animosorum iuuenum Ga naar margenoot+ incentiuum, ϰέντωρ ἢ μᾶλλον ἐμπρηϛὴς, ab helt siue hilt, quae vox egregium factis & heroïcum virum sonat, & brand quo incendium & incensor notatur. Non possum non refragari illius sententiae, qui ex hac voce facit heroëm & caput Brennorum. Potest origo nominis referri ad galeam bellatoriam & cono siue apice cristisque instructam, quam τρυϕάλειαν propriè nuncupat Homerus, Galli morion, prisca Cimbrorum lingua Brenn, vt sit galeatus heros: quam significationem Ga naar margenoot+ etiam Ansbrandus praefert, ab Anse, de quo dictum est in Ansuarijs, quod Langobardorum regis nomen fuit, quem vitiosè Arisprandum Volaterranus scribit. Neque Ga naar margenoot+ diuersum sonat Luitbrandus, qui eiusdem gentis rex, ab Italicis scriptoribus Lintprandus perperam vocatur, velut galea & apex potiùs populi, qui vt auctoritate illis antestat, ita & armis eos in fidem receptos tutatur: malim tamen instigatorem incensoremq́ue populi interpretari, cuius eloquentia verbis sonantibus & vberibus sententijs redundans, boni oratoris officium praestare, populum ad resistendum iniuriae concitare, furentem velut iniecto freno compescere Ga naar margenoot+ possit. Isbrandum verò corrupta, quid dico, imò contracta potiùs nomenclatura scribi autumo, ab eijsen brenn, à ferreae galeae munimine, quasi ferreum suorum defensorem: nisi quis velit hoc vocabulo designari eum qui impossibilia aggredi tentet, cuiusmodi is faciat qui glaciem contendat aecendere. Quia verò Brenni hîc sit mentio, operae pretium fuerit eius quoque etymon recludi, qui Delphici fani thesauros sacrilegio pollutus diripuit, vt & alterius, qui Romam cum Semnonibus inuasit. Est igitur Brennus purè Ga naar margenoot+ puteq́ue Germanica vox, Semnonum Germanorum ductoris, qui siue nomine, siue officio (habent enim castra talem) incendiarius fuerit dictus, parum id refert, dum fidem etymi Ga naar margenoot+ approbem Strabonis testimonio: is disertè ait Brennum illum qui Delphos incursauit, Prausum πραῦσον à nonnullis fuisse dictum; norunt autem omnes qui Italiam à limine | |
[pagina 404]
| |
salutarunt, prusar aut per primam consonantem brusar, aliud non esse, quàm incendere, & flammis concremare: non potest ergo dubium esse, quin Brennus, qui alio sed eiusdem significationis vocabulo Brusus appellatus fuit, à brennen, id est, ab incendendo nominis ortum traxerit. Huic cognominis memoratur apud Tacitum lib.xx. Brenno Caninefas, Ga naar margenoot+ insigni natalium nobilitate clarus, & virtute (quam in hoste audaciam Romani, inuidiae in exteris manifesti, vocabant) per quem castella Romanorum direpta & incendio Ga naar margenoot+ corrupta fuere. Nomina etiam quaedam in Winus desinunt, quae à vino appellationem habuisse stolidè ingeniosus Ga naar margenoot+ somniat Irenicus, quum à Winnen, id est, vincendo omnia Ga naar margenoot+ dicantur. Ortwinus enim à redigenda in suam potestatem Ga naar margenoot+ ditione quapiam, quae ort vocatur. Baldwinus, Comitis Ga naar margenoot+ Flandrici nomen est, à cita victoria: sic eius vxor Erwina, ab honestatis Ga naar margenoot+ & bonae famae acquisitione dicta. Volcwinus apud Vrspergensem, à vincendis populis, idem qui Nicolaus, & Nicodemus, & Democrates, non quòd vino oppleretur, vt Ga naar margenoot+ ille ineptit. Lutwinus, regni Lotharij dux, idem est cum Ga naar margenoot+ Volcwino. Nonnihil hinc discrepat Albuinus, quod nomen curiositatis significationem cum quadam inuidia continet, & in eum maximè conuenit, qui rerum omnium satagit, qui nil rectè fieri putat, nisi cui ipsemet praefuerit, manúmve admouerit; eiusmodi namque hominem non Ga naar margenoot+ sine conuitij nota, Albewin vocitamus. Conradus, consultae audaciae virum notat, qualem Thrasybulon Graeci appellant, in quo fortitudinis sensus est, haud temeritatis; aut Ga naar margenoot+ etiam consilio pollentem. Folradus apud Reginonem, plenus consilij, bonus consultor, quem Eubulum illi dicunt. Ga naar margenoot+ Radbodus consilij audacis ac praecipitis argumento nominatus videtur: suspitio tamen est nomen istud haud esse alienum, imò cognatum Marobuduo, quem Italiae formidabilem Velleius & Tacitus memorant Sueuorum regem. Quem Ga naar margenoot+ Caesar Ariouistum appellat, videtur esse quem Ανηροέϛην Polybius, vterque praua scribendi ratione ratione vsus, hodie vulgari | |
[pagina 405]
| |
inter Germanos nomine Ernestus à grauitate seria dicitur, Ga naar margenoot+ aut Ereuestus, sic honestatis plenum famaeq́ue integrae virum vocant fideiq́ue tenacem. Arminius ille Germaniae liberator, Ga naar margenoot+ & qui florentissimum Rom imperium lacessiuit, bello inuictus, manu fortis, natione magis quàm ratione barbarus, & vltra barbarum ingenio promptus, quibus laudibus à Tacito & Paterculo celebratur, ab heroïco animo & exercitus rectore, id enim sonat hereman, nominis auspicium traxit: aetas praesens Hermanni vocem vsurpat, vsu magistro Ga naar margenoot+ receptiore. Theutobecus, quem Cimbrorum regem à Mario captum & inter manubias insigni spectaculo ductum Orosius & Florus literis prodidere, nomen à iactantia eminente siue à proiecta oris audacia videtur habuisse; omissa litera, S. in capite vocis ab idiomatis ignaro, Steutobecus quasi iactabundi oris, vel Stautebecus, audax ore. Carolus Ga naar margenoot+ & Carolomannus à caritate, vocabulo Gothico, quod Cimbris adhuc in ore frequens est, vbi quem officiosè salutant. Sunt qui ab Armenico fonte fluxisse autumant, qua in gente Carol potens dicitur & robustus, vt sit idem quod Andreas: sunt qui à graeca voce Charilaus deflexerunt, quae gratisicantem populo & gratiosum significat; sed illi peregrinae linguae opibus nimis ingeniosè ad deflorandam alterius gloriam abutuntur. Lotharius, seu, vt nonnusquam scriptum Ga naar margenoot+ legisse memini, Leutharius, & apud Agathiam Leutharis, Francorum regio nomen existimatur populi dominum significare, velut leut heer: alioqui coniunctè Louther purum Ga naar margenoot+ putumq́ue sonat. Gotefridus, quo nomine rex Danorum fuit, Batauiae occupator, pace bonum, aut diuinae pacis munere inclytum significat. Mernerefridus Toringorum princeps, Ga naar margenoot+ qui Amalafridae filiam auspicato nominum coniugio, in matrimonio habuit, pacis auctorem denotat; id enim est, meerner des frides. Reginfridus, siue ad originem nominis proximiùs, Reinfridus (vt manuscriptus Reginonis Ga naar margenoot+ chronicorum codex; quem Egmondana bibliotheca emendatissimum mihi vtendum dedit, praefert) Francorum prin- | |
[pagina 406]
| |
ceps, quem Carolus Tudites seu Martellus cognomento debellauit, quo iure quaúe iniuria, purum & integrum pacis Ga naar margenoot+ amatorem sonat. Vitigis rex apud Procopium & Agathiam ab industria militari & prudentiae opinione nominatus est, quasi Withy, id est, catus, quam vocem à Cimbris Ga naar margenoot+ & Anglosaxonibus Britannia retinuit. Godelaibus Abotritorum dux à iucundae vitae blandimentis dictus videtur, nisi potiùs contendas à deside & otiosa vita, quod vulgari dicterio hominem vmbratili & delicatae vitae operatum, goet leuen Ga naar margenoot+ nuncupemus. Gerbrechtus dicitur quasi haereditario iure aliquid tenens, est enim geerbt recht, ius haereditate acquisitum: vt mihi explodenda videatur Altameri expositio, qui totum illustrem & celebrem designari annotat, à dictione bricht, quae in gemmis nitorem praecellentem & eximium notat: neque rursus placet eius opinio, qui voce ista auiditatem fastus aut belli pompam exprimi contendit. Leuuigildus Ga naar margenoot+ Westgothorum rex, quem vitiose Lemugildum scribit Blondus, impressorum (vt suspicari licet) incuria, fortitudinis argumentum nomine prodit, dictus velut leonum Ga naar margenoot+ contubernalis. Fredigernus, à contrahenda conciliandaq́ue Ga naar margenoot+ pace; Wortigernus, ab auctoritatis acquirendo splendoe, dicti Ga naar margenoot+ videntur. Arnoldus à tuendae honestatis ac virtutis instituto, quasi eerenhold, id est, honestatis conseruator. Theudibaldus Ga naar margenoot+ Theudiberti illius, qui expeditione contra Iustinianum maximis opibus suscepta, casu arboris diffractae vitam miserè finijt, filius, qui patri adhuc immaturus aeui successit, teste Agathia, nominis sui natales refert ad properam virtutis demonstrationem, quam cum impositione illi ominati videntur, vt esset deuchdelic bald, hoc est, properè (vt ita loquar) Ga naar margenoot+ virtuosus. Cambaules dux primae expeditionis Celtarum in Thraciam, Pausania referente, nomen videtur sortitus ab insigni, quod in cassidis cono gerebat, quod noctuae caput fuisse autumo, velut noctuae crista, cristam enim kamb vocant, Ga naar margenoot+ aul noctuam. Vergobretus apud Caesarem summus magistratus & praeses, quasi vergobrest, siue oberst vergger, | |
[pagina 407]
| |
id est, supremus executor, à vergen, quod est, exequi. Pipinus, Ga naar margenoot+ mirum ni nomen & generis originem à Pipino, quem apud Thuscos regnasse fabulatur Manethon, traxerit: etymon verò inuestigare hactenus nequiui: si tamen fas est diuinare, & ex actionibus viri nominis omen in coniecturam vocatum aestimare ac metiri, auguror impositum illud ei qui priuatae vtilitatis studio arderet, quiq́ue ad morem Aspendij citharistae sibi intus caneret. Neque enim diuerso hinc ingenio praediti fuisse Pipini videntur: nam quum omnes praetorio praefecti (Maiores domus Francorum natio appellatbat, vocabulo hactenus Italis & Hispanis iam inde vsitato) in regum Francorum aula essent, primus eo nomine Sigiberti regi tutor, ita res suas auxit ac stabiliuit, vt Grimoaldus filius herilem natum monasterij septis incluserit, suamq́ue ipsius prolem Austrasijs regem dederit: secundus quoque Ansegisi F. Neustriae principatum occupauit, regnumq́ue inuadens, Carolum Martellum haeredem principatus reliquit: Tertius quoque Hildericum regem herum suum, solio regali exuit, vno in facto & ingrati & perfidi hominis maculosum nomen promeritus, qui initis clandestinis cum improba & corruptelae obnoxia procerum turba, quos pecunijs inescarat, consilijs deinde Pontificis (apud cuius aures nimium credulas herum vt vecordem, & monstro quàm homini propiorem ob Sybariticum luxum traduxerat) aura secunda innixus, & herum in monachi habitum attonsum, asceterij latebrae mancipauit, & ipse Regni auspicio inunctus, cuncta principalis fortunae insignia assumpsit & Imperij habenas arripuit, ignarus tum sibi exemplo perfidiae simili olim illusum iri, iustam vltricis Nemesis vindictam in posteris suis experturus, quando par illi gratia ab Hugone Capeto relata est. Itaque, vt ad rem reuertar à diuerticulo, Pipini nominis sui etymo adamussim responderunt, sibi intus canentes, iuxta prouerbium, id namque sonat, pijp in, & ex herilibus incommodis, sua priuatim commoda compararunt. Ga naar margenoot+ Radegaisus Gothorum rex immanissimus, inna- | |
[pagina 408]
| |
tae feritatis portentum oris specie & nomine prae se ferens, rubrum caprum designat, in quo hispidum corpus & rubentium pilorum sylua ingenitam saeuitiam prodidere, & nominis occasionem pepererunt. Huc vsque virilia Regum & primatum nomina etymis suis reddere studui. nunc Ga naar margenoot+ foeminarum aliquot primae nobilitatis subijciam, ne sexum illum offendere, & immerentem iniuria obliuionis prouocare vltro velle videar: itaque vt illîc à Theuderico norma principum atque regula initium duximus, ita & hîc ab eius Ga naar margenoot+ filia Amalasuentha singulari exemplo & imagine reginarum ordiri placuit: haud enim pati possum eius virtutes obliterari silentio, quin eas Procopij verbis in Latinam linguam commutatis appendam: Haec, inquit ille, iustitiae non indiligens, animum niasculum & fortem prae se tulit, dumq́ue vrbem rexit, Romanorum nemo sanguine luit, aut pecunijs multatus est, neque passa fuit Gothos, proteruè ciuibus illudere paratos, quidquam attentare. Quin & filium Atalaricum consimilem cum Romanorum primoribus victum vitaeq́ue genus sequi, literarium ludum frequentare, delectos è natu maioribus tres, quorum explorata erat & perspecta prudentia modestiaq́ue, cum filio familiariter conuersari voluit, tametsi ea res Gothis permolesta acciderat, praeoptantibus illum barbaro ritu in subditos imperium exercere, quod praua quaedam libido vexandi miseros homines Ga naar margenoot+ illis incesserat. Hinc factum quòd lachrymantem ob acceptum colaphum quem mater delinquenti infregerat in cubiculo (vitium est in Graecis ϰοινῷ pro ϰοιτῶνι habentibus) Gothi indignantes, mulieri probra ingesserint, quasi extinctum illa filium cuperet, quò sic nupta alij, imperio potiretur. Eoq́ue res processit, vt coacto concilio criminati Ga naar margenoot+ fuerint, non satis ex dignitate cùm regia, tum gentis puerum institui, ingens esse dissidium inter literas & fortitudinem: deinde senum disciplinam plaerunque animos demittere atque infringere: adheac oportere eum qui ad res gerendas audacia & gestarum gloria sit abundaturus, liberum à | |
[pagina 409]
| |
metu magistri, arma exercere. Addebant & illud, nunquam gladij hastae've gloriam animum subituram, quem semel ferulae scuticae've timor incesserit: proinde velle se vt Regina missos faceret paedagogos, pueroq́ue aequales adiungeret, qui cum illo simul adolescerent aetate, & ad virtutem more barbarico contenderent. Illa vt haud assensa est concilio, ita insidias verita, illorum voluntati morem gessit: callida tamen mulier interceptos tres praui consilij auctores & administros clam tollendos curauit: imperium tamen in filium obtinere non potuit, quem & perditè viuentem, lenta confectum tabe, amisit. Porrò Amalasuentha rectiùs cum Iordano non indiligente rerum Gothicarum scriptore scribetur, quàm aut Amalasuntha cum Procopio, aut Amalasuinda cum Sigiberto: significat autem vox caelestem Ga naar margenoot+ caelóve demissam puellam, siue quòd diuini ingenij faculam natales eius spoponderint, siue quòd eximium oris decus ab ipso ortu praeferret: Gothicè namque amal caelum vocatur, quod nostrum idioma in emel & adiectione aspiratae hemel conuertit: & Suentha virgo seu iuuencula, Ga naar margenoot+ cuius vocis significatio in Suenthiboldo mansit, quo ferox iuuenis & animosus exprimitur; nam Cimbri hodierno die, swenth, iuuenem appellant. Hoc autem nomine rex obtinuit Lotharij regnum, cuius diploma legisse memini, quo donationes Regum maiorum suorum Traiectensi dioecesi obsignatas, voluit ratas haberi: qui impressis in codicibus Zundibaldus & Zundebolch ineptissimè nominatur. Repperi apud Suidae interpretem etiam Amalsuida Ga naar margenoot+ Graecè explicatum ᴕ̓ρανοπλάτης, quod nostrate lingua sonaret, hemelswijde, qui ignoratione linguae barbarae lapsus, rectiùs substituisset ᴕ̓ρανοπλάτις, quod vocabulum caelestem coniugem siue vxorem significat, viciniore ad priorem significationem etymo. Haec filiam reliquit Mathasuentham Ga naar margenoot+ quae Vitigi Gothorum Regi inuita ob diuersum, vt suspicor, religionis studium nupsit; quo extincto cum Germano Iustiniani ex sorore nepote, coniugij foedere so- | |
[pagina 410]
| |
ciata fuit, virgunculam tenellam voce significante. Illius Ga naar margenoot+ amita Amalafreda Theuderici Regis germana soror, caelestis Ga naar margenoot+ pacis munus nomine praefert. Amalaberga eiusdem regis è sorore neptis, Hermenfrido Turingorum regi nupta, caelestem montem nomine signat, vel potiùs caeleste praesidium ac stationem: est enim bergen, naium iactatam & periclitantem in tutum locum & portum deducere. Porrò Ga naar margenoot+ id obiter obseruandum est, Amalorum prosapiam nobilitatis principatum tenuisse inter Ostrogothos, vt Baltorum Ga naar margenoot+ inter Westgothos; illo vocabulo generis caelestes, hoc feroces signabantur, vnde originem generis cum cognomento Ga naar margenoot+ Alaricus Romae occupator acceperat. Adelheidis, Ludouici Balbi, ab impeditiore eloquio cognominati, vxor, ispum Ga naar margenoot+ nobilitatis vocabulum nomine exprimit. Velleda fatidica virgo Bructerae nationis, pro numine olim habita sub Vespasiano, nomen habuisse videtur ab infelici omine, quasi interpres fuerit fatalis vel auctor multarum suae genti foederatisq́ue calamitatum, quando Germanum nomen cum Batauis ad infausti exitus coniuratum bellum consilijs suis concitauit; id namque sonat veel leed, hoc est, plurima mala & calamitates, quas suis, vt dixi, peperit, & sibi quoque, à Cassandrae vatis infelicitate non multùm aliena, nisi quòd illa improuiso oppressa interijt, haec captiua per triumphum ducta fuit; quod illo versu Papinius ostendit, Captiuae'que preces Veledae. Sunt qui ab heid, id est, agro solitario, ac praesertim ericae pleno, cuiusmodi à Transisalana moc occurrit, quod illius regnum fuit, deriuant, quòd agrorum ditionisq́ue Ga naar margenoot+ locuples esset. Wethrada regina, Caroli Magni cognomento mater, à dignitate & pondere consilij videtur appellationem traxisse, quamuis in scriptura variari video, Ga naar margenoot+ alijs Bertradam nominantibus, ab expediti praesentisq́ue consilij, aut nudi minimeq́ue dolosi praestantia: à quo non Ga naar margenoot+ multum abludit Fasterada, vt in Reginonis manuscripto codice legas, & contractè Fastrada (vitium enim est in Fastradana, quod Paragogen vocant Grammaticorum filij, ex- | |
[pagina 411]
| |
cusis in libris frequens) vxor Caroli eiusdem, auspicatum nomen, quod consultam, vel consilij certam ac constantem denotat. Erelièua, quasi honoris sui & castitatis amans dicta, Ga naar margenoot+ genitrix fuit magni illius Theuderici, cui Zenon Imperator Italiae possessionem annuit, qui Odoacrum tyrannum peremit, Gallias occupauit, orbis amor, omnibus iuxtà charus. Gertrudis totam fidelem fideiq́ue tenacem sonat Ga naar margenoot+ potiùs, quàm prorsus amabilem, vti Altamero visum fuit. Haec habui quae de etymis tum gentium, tum propriorum nominum, quae passim apud vtriusque linguae scriptores clariora ac memorabiliora occurrunt, dictarem; primùm ratus me non ingratam operam linguae peregrinae ignaris collocaturum; deinde adiumenti nonnihil lectoribus allaturum confidens ad castigationem vocum vbique in auctorum codicibus corruptarum; postremò cùm nostras, tum veterum historias lucis aliquantum hinc accepturas, sperans: vtcunque res acciderit, voluntatem certè, quae temeraria non est, quaq́ue demereri studiosos, proferendo beneficium, sategi, introspicient boniq́ue omnes ex aequo consulent.
FINIS. |
|