Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijBevervicvm.Exeqvi subtiliter & ad libripendem municipiorum & pagorum, quibus vicus nomina finit, numerum, haud facilè queam. tanta illorum est copia, quam in numerato habere non profiteor, omnibus tamen vicus, patria lingua Wick, vel Wijck, etymi occasionem dedit. in quo Germanos Ga naar margenoot+ falli video, qui vocem hanc pro sinu maris interpretantur, quum aliud non significet, quàm perfugium & stationem securitati dicatam, vbi coniunctioribus aedificijs habitabant, qui commune periculum depulsum volebant, vt multitudine hostes arcerent, & piratis maria infestanti- | |
[pagina 307]
| |
bus se opponerent. In his se primum offert Beueruicum, Ga naar margenoot+ quod sonat Bauarorum, qui & Baiorij, vicum, sedem, & perfugium; (videntur enim Francorum Reges possessâ Hollandiâ, militibus veteranis aut emeritis, qui sibi militarant, nationatim vicos agrosq́ue habitandos dedisse, ijsq́ue inde nomen fecisse, vt ex sequentibus patebit.) municipium duobus Harlemo milliaribus disiunctum, loco opportuno ad sinum Tyum adsidens, duobus passum millibus ab Oceano distans, amoenissimas nobilium villas in viciniâ Ga naar margenoot+ prospectans. Praecipuae tamen nobilitatis est Catuicum, à Cattis Aboriginibus nostris, qui Principem suum Batonem prosecuti, sedes ad Rheni medium alueum, non procul ab ostio, quo se in Oceanum exonerabat, posuerunt, quem locum fuisse olim frequentem & copiosum, ob ostij commoditatem & faciles è Britanniâ appulsus, atque opportunas subuectationes credibile est, sed barbarorum incursionibus & piratarum non semel dirutum & deuastatum. Videntur autem Catti duo praesidiaria munimenta praeter vicum suum condidisse, tutat vtrinque perfugia aduersus hostilem vim, si ingrueret, nimirum Suyduicum Wassenario Ga naar margenoot+ pago vicinum, quo loco molendinum nunc visitur versus meridem, seruatq́ue corrupti nominis vestigium in Suijck contracti, & alterum Nordouicum versus Septentrionem, quamuis huic pago Nortmanni è Danis & Suionibus profecti Ga naar margenoot+ auspicium nominis dedisse ab alijs credantur: cuius dominio fruitur Ianus Douza meus, summo & ad vnguem facto ingenio vir, omnes olim absoluti Poëtae numeros expleturus. Ga naar margenoot+ Accedit huc Oesteruicum, quam ego sedem fuisse olim AEstrorum, siue, vt nunc pronunciandi cacoëthes inoleuit, Ostrorum, deierarem, nisi priùs à Foppone Herculano, Eteruicum, indito nomine dictum fuisse Annales traderent. Praeterea Naelduicum Naelduicenae stirpis haeredium Ga naar margenoot+ intermortuae, Arenbergae Comitum, clientelâ illustre municipum, collegio Canonicorum non tam insigne quàm Martini Dorpij, Theologi, & non infelicis poëtae, natalibus. | |
[pagina 308]
| |
Ad pagum Naelduico vicinum, cui Monasterio nomen, lapis inuentus est, dum nouale aratro proscinditur, erutus, translatus inde Sionem, quod coenobio monachorum Delphis suburbano nunc diruto nomen fuit, intra octogesimum annum, quem, substituto meliori è marmore exemplari apud incuriosos antiquitatis monachos, Hippolytus Persinus Vltraiectini Senatûs praeses, antiquitatum studiosissimus, in villam suam Hagae propinquam transposuit, qui ita loquitur, Imp. caes. Ga naar margenoot+ Adhaec Rijsuicum, quod à Rugijs AEstrorum finitimis populis, quibus, vt dixi, ad culturam datum sit, nomen habere crediderim, vel à reliquijs Gigantum illorum (quos vernaculum idioma Rusos appellat) qui è Britannia pulsi occiduam illam plagam inuasere atque incoluerunt. Quid enim ad rem facit, si viminum perfugium huc aduoces? In Ga naar margenoot+ hunc ordinem veniunt Stôluicum, caseorum molibus & Ga naar margenoot+ bonitate non incelebre; Bleijsuicum, cuius dominium ad Ga naar margenoot+ Bronchorstiam familiam transijt: Baerduicum, cuius nominis originem non libenter Bardis Gallis attribuerim, multò iustius Langobardis, Germaniae genti, qui pagus gaudet domino Cornelio Iongio, amoenissimi ingenij viro; Ga naar margenoot+ Barntuicum, an à Brennis nescio: Scalcuicum duplex: & Hontsuicum. |
|