Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijCap. VIII.
| |
[pagina 48]
| |
Non alius Rheno valeat componier amnis, Augeat vt segetem, aut limum pinguem inuehat aruis. Ga naar margenoot+ Diuersa ratione Germania diuinum numen Rheni sui horrebat, id sibi persuasum habens, Rhenum arbitrum esse seuerum ac vindicem coniugalis fidei in liberis, quos recens in lucem editos, clypeoq́ue impositos, in alueo fluminis exponebant, vbi clypeus fluitans, legitimi partus; sidens, adulterini Ga naar margenoot+ indicium praebebat; vnde eleganti epitheto ἐλεɣχɣάμος Graeco Poëtae dictus est, velut arbiter coniugij. Quam rem Iulianus in haec fermè verba ad Maximum Philosophum depinxit: Rhenus, inquit, Germanus iniurius non est, qui nothos infantes subsidere mergiq́ue vndis patitur, velut illiciti tori iustus arbiter, quos verò legitimo cοnceptos semine cognorit, fluitantes aquis effert, pauidaeq́ue matri restituit, reddens illi sospitem prolem, ceu indubitatum casti atque integri connubij testimonium. Quem gentis illius morem Galenus, Nazianzenus, Nonnus, Simocatus tradiderunt, & Claudianus illo versu, Et quos nascentes explorat gurgite Rhenus. Atque ista diuinitatis opinio inuexit fortassis & nominis Ga naar margenoot+ religionem, vt non à purae limpidaeúe aquae nitore Rhenus dictus fuerit, sed ab intemerata tori puritate, cuius arbitrium pene ipsum erat. qua ratione duobus in locis à Nonno in Dionysiacis ῥηιο͂ς ἴβηρ, vocabulo purè puteq́ue Germanico appellatur quasi zelotypum dicas aut zelo ardentem, Ga naar margenoot+ id enim est illis yuer. Rheni cursus multiplici ratione ingenia exercuit inter ancipites disputationes de ostiorum numero & exitu, culpa maximè scriptorum qui rem ambiguam & controuersam distinguere neglexerunt, his bina illi ostia assignantibus, Plinio historico & oculatae fidei teste ternis in mare ostijs exire illum prodente. Prima difficultas nata est ex Virgilij epithero, quo Rhenum bicornem appellat, quem vt Poëticae patrem sequuntur Ausonius, & illo versu Claudianus, Te Cimbrica Thethys Diuisum bifido consumit Rhene meatu. & Panegyrici au- | |
[pagina 49]
| |
ctor ad Constantinum, Tot, inquiens, nostri greges flumine bicorni mersantur; alludens ad Maronis versum. His, vt Poëtis, minus habendum erat fidei, quòd isti generi rotundo ore loqui Musae concesserint & libertate maiore vti; nisi Cornelius Tacitus, Pomponius Mela & Asinius Ga naar margenoot+ apud Strabonem geographum doubus ostiis in mare defluere prodidissent: quorum verba testimonij loco proferenda sunt ante omnia, ne quid in animis scrupuli residere patiantur. Strabo igitur lib.4. de Asinio Quadrato historiographo Ga naar margenoot+ suo aequali loquens sic, ϕησὶ δὲ δίϛομον εἶναι, μεμψάμενος τοὺς πλείω λέɣοντας, ait Rhenum esse bicornem, hoc est, binis ostijs in mare erumpere, insimulanseos imperitiae qui plura habere dicant. Taciti verba haec sunt lib.2. Rheus Ga naar margenoot+ vno alueo continuus, aut modicas insulas circumueniens, apud principium agri Bataui, velut in duos amnes diuiditur, seruatq́ue nomen et violentiam cursus qua Germaniam praeuehitur, donec Oceano misceatur; ad Gallicam ripam latior et placidior affluens, verso cognomento Vahalem dicunt accolae, mox id quoque vocabulum mutat Mosa flumine, eiusq́ue immenso ore eundem in Oceanum effunditur. Qui locus duorum tantùm meminit fluentorum, vnius quo Frisia Germaniae pars alluebatur, & alterius quod in hunc vsque diem nomen tuetur. Audiamus nunc Melam loquentem ita lib.3.Ga naar margenoot+ Rhenus Alpibus decidens, propè à capite duos lacus efficit Venetum et Acronium, moxdiu solidus et certo alueo lapsus, haud procul à mari huc et illuc dispergitur, sed ad sinistram amnis etiamtum et donec effluat Rhenus, ad dexteram primò angustus et sui similis, pòst ripis longè ac latè recedentibus iam non amnis, sed ingens lacus, vbi campos impleuit, Fleuo dicitur, eiusdemq́ue nominis insulam amplexus, fit iterum arctior, iternumq́ue fluuius emittitur. Neque hic locus aliud loquitur, quàm duobus ostijs in Oceanum exonerari Rhenum. Hegesippus quoque Rhenum biocornem fluuium nominat, quem capulis (nauigij id genus erat vt lintri non absimile, ita bellicis expeditionibus ineptum) nauigasse Germanos | |
[pagina 50]
| |
posteà verò quàm armis Romanorum cessisset subacta Germania, liburnicis stratum opertumq́ue scribit. Accedit ad numerum, si dijs placet, Seruius Honoratus, qui bicornem Rhenum à Marone dictum annotat, quòd per duos fluat alueos, vnum quâ Romanum. Imperium sit, alterum quâ Ga naar margenoot+ interfluat Barbaros, ibiq́ue Iambal vocari. Quibus verbis innuit opinor, alterum ostium esse quod Rom. imperium in Belgic finiat, alterum nescio quod somniat inter Barbaros manare, Marsacos nimirum & Frisios, Iambal nomine; quod, nisi corrupta sit germana scriptura; Isal ab impostore quopiam qui ludibrio hominem habuerit, suggestum illi in aurem suspicor. Ab his diuersum sentire & loqui manifeste deprehenduntur Plinius & Ptolemaeus, quorum ille Batauiam, cum reliquis quas enumerat insulis, sterni inter Hemlium & Fleuum ostia, tradit, mediumq́ue inter ea os modicum nomini suo alueum custodire: quibus postremis verbis Rheni nomen patrium seruare, non adoptiuas in mare aquas vehere tertium ostium indicat. Ptolemaeus verò qui posteriore saeculo vixit, post Lugodunum Batauorum citat nominatim tria hoc ordine ostia, occidentale, medium, et orientale, latus autem Batauiae ab oriente finiri Rheno amne Ga naar margenoot+ ad Germaniam magnam, haec ille. At Caesar pluribus illum capitibus (quo vocabulo ostia designari puto) in Oceanum influere affirmat: sed adscribamus eius quoque verba, quòd momentum aliquod adferre ad cognitionem rerum, hactenus mancam, instruendam confirmandamq́ue videantur. Mosa profluit ex monte Vogeso qui est in finibus Lingonum, et parte quadam Rheni recepta, quae appellatur Vachalis, insulam efficit Batauorum, neque longiùs ab eo millibus passuum lxxx. in Oceanum in fluit. Rhenus autem oritur ex Lepontijs qui Alpes incolunt, et longo spatio per sines AEtuatium, (qui hodie corrupta voce Tauetschor nominantur) Heluetiorum, Sequanorum, Mediomatricum, Triboccorum, Treuirorum citatus, fertus, et vbi Oceano appropinquat, in plures diffluit partes, multis ingentibusq́ue insulis effectis, quarum pars ma- | |
[pagina 51]
| |
gna à feris barbarisq́ue nationibus incolitur: ex quibus sunt qui piscibus atque ouis auium viuere existimantur, multisq́ue capitibus in Oceanum influit. In his testimonijs scriptorum, quae hactenus varia adduxi, magna dissensio, graue dissidium se aperit, vnde & non minor iudiciorum inconstantia & dissolutio vt sequatur necesse est, praesertim apud eos qui res incomperta sibiq́ue abstrusas in literario otio rimari & ingenio altiùs verstigare contendunt,tantoq́ue magis si per commentaria ludem obscuris foenerare, vel auditoribus satisfacere exempta dubitatione satagant. nam qui obiter auctores legendo delibant, canum Niliacorum ritu, qui currendo amnem lambunt, in altioribus sensis nihil difficultatis inueniunt: id quod accidere omnibus necesse est, qui locorum & situs ignoratione tenentur, quibus negatum est oculis intueri ac contemplari ea quae scrupulos & oscuritatem leuarent. Inter quos singularem & rari exempli diligentiam Henrici Glareani, viri candidissimi & iuuandisGa naar margenoot+ studijs facti, vt amiror, ita doleo non obtigisse illi qui vim honestissimi desiderij in illa voluntate explere potuisset, quando in colloquio apud D. Erasmum non procul ab ostiorum Rheni vno in lucem editum, locorum difficilium de Rheno enodationem, quibus non Oedipo, sed solùm viae commonstratore opus videbatur, proposuerat. Quo tempore (vt quando in hanc narrationem incidi, per occasionem detexam) adiutum se & recreatum nonnihil fortuiro viri eruditi aduentu non dissimulat, qui intellecto haesitationis modulo, professus est in volentis gratiam id se explicaturum, his verbis vsus, quae ipsissima referam verbis auctoris. Tertium, (inquit) Rheni ostium, quod hodie Isela dicitur Ptolemaeo et nescio quibus alijs celebratum, id verò antiquitus non fuit, sed Drusi aduersus Germanos bellantis iussu, fossa in mare deducta factum est, vt munimentum aduersus Barbaros esset. Quibus viri verbis, quae ex fide retuli, acquieuisse, neque vt aliquid sciscitaretur altiùs, in mentem sibi venisse fatetur. At enimuero oscitanter nimis & perfunctoriè viri | |
[pagina 52]
| |
doctissimi auribus irrepsisse ac satisfacere voliusse, quisquis ille Belga fuit, videtur: siquidem quod de Iselae fossa in mare deductat ait, id à veri fide absonum est, quando ad duo tantùm milliaria militari opere fossam à se cognominatam Ga naar margenoot+ Drusus perduxit, vti pòst declarabitur; neque solùm vt aduersus barbaros munimentum esset, sed magis vt auerteret vim & impetum aquarum nouo aquaeductu; tum praecipuè vt classem ea via in Septentrionalem Oceanum deduceret ad expeditionem quam in Cheruscos moliebatur. Adnitar iraque faustis auibus pro virili has difficultatum salebras tollere, nodos expedire, dissidia componere, quamuis arduum id & laboriosum saeculis omnibus habitum sit, ita vt prouerbijs quoque locus apertus inde fuerit. Ingeniosa tamen antiquitas quatenus in his rebus progrediendum, exemplis varijs sed in illustri positis, Thesei, Oedipi, atque Herculis Ga naar margenoot+ dico, manisfestè ostendit. Theseus ad tollendum Minotaurum monstrum Labyrinthum ingressus, duce filo, quod Ariadna subministrarat, ineluctabiles aedificij errores & flexus superauit. Oedipus siue ingenij dexteritate, siue fatali sorte vsus, inexplicitum Sphingis aenigma dissoluit, exitio in auctoris caput conuerso. Herculi monstrorum domitori quantum, dij boni, negotij exhibuisse Hydram laeta illa & semper rediuiua capitum repullulantium sobole intelligimus, oneri cessuro, ni asito in societatem laborum Iölao, voti compos factus ea feliciter confecisset? Horum ego vestigijs laude insistendum mihi satius existimo, quàm Ga naar margenoot+ proruptam, licet felicem, Alexandri Macedonis fiduciam sequi, quando Gordium nodum explicare aggressus, non reperto vnde nexuum capita inciperent, quóve se conderent, gladio vinculum dissecuit. Quapropter vel veritatem ducem sequens, vel lectionisope adiutus, vel meliorum codicum subsidiarijs copijs instructus, difficultates cùm hîc tum alibi suborituras superare contendam: quod vt feliciter exequar, designatoris munus suscipendum ante omnia mihi video, cursusq́ue Rheni notandus ac digitis quodammodo | |
[pagina 53]
| |
designandus. Rhenus itaque è Lepontiorum iugo ortus, Ga naar margenoot+ mox per Lemannum lacum inoffenso alueo euolutus, dein per confragosa ac praecipitia eluctatus, postea leni agmine spatiosus, infra Bingium fauces rupium angustiasq́ue Germaniae peruadit, multis receptis fluuijs, inter quos Nicer & Moenus, pòst Mosella apud Confluentes (quem Obrincum Ptolemaeus vocat) auctus, Vbiosq́ue emensus, demum circa initium agri Bataui (qui locus nunc Ciluici iuris est, & Lobeco vetusta arce & telonio nobilitatur) scindit se besido Ga naar margenoot+ cursu in diuersa labens: quam diuisionem eleganter Mamertinus diuortium, Frontinus diuergium amnis nominant, Ga naar margenoot+ ille à diuertendo, hic à vergendo in diuersum. Hunc ego locum tempore Caroli Crassi ad annum salutis iͻ. ϲϲϲ.lxxxvi. cognominatum fuisse Herispich, & nesaria caede Ga naar margenoot+ Gothefridi Danorum & Frisiorum Regis per Imp. procurata funestum, qui ad eum locum legatis Imperatoris occurrerat, lego. Ne verò in dubium vocetur, an idem locus fuerit, docent luce clariùs Reginonis Prumiensis verba. Gothefridus, inquit, audito legatorum aduentu, illis obuiam procedit ad locum, qui dicitur Herispich, in quo Rheni fluenta et Vahalis se alueo resoluunt, et ab inuicem longiùs recedentes Batauorum prouinciam suo gurgite cingunt. Quibus verbis ita dilucidè, ita planè locum diuortij ceu digito designauit, vt nullus metator exactiùs. Eundem locum pulchrè depinxit Claudianus de Stiliconis celeritate in festinando itinere ad compescendos Francorum motus loquens, his versibus: Ga naar margenoot+ Impiger à primo descendens fluminis ortu & Ausonius de Rheno & Mosella iunctis loquens: Ga naar margenoot+ Alueus extendet geminis diuortia ripis, Apud Lobecum igitur bipartitò cursum suum diuidit, ita vt pars altera Rheni nomine appellata Arenacum rectâ petat, à veteribus sic dictum, quod posteri mutarunt in Ga naar margenoot+ Arne- | |
[pagina 54]
| |
heimum, ceu aquilae domicilium, vrbem Gelriae primariam, & Concilij Senatorij sedem, in quo nunc caput & Praesidem Ga naar margenoot+ agit Arnoldus Sasbotus Hagensis, cuius integritatis famam, & ingenij benignam venam nulla obliterabit aetas. Inde Ga naar margenoot+ non multum sinuosis maeandris flexuosus Vadam properat, quod eo nomine oppidum Tacitus vocat, acriter & à Ciuili Batauorum duce oppugnatum, & à praesidio Romano defensum, sunt qui Vaganum scribunt. Ab eo se flectit Renam, Ga naar margenoot+ Rinnes Tacito nominatam, quam à Classico Treuiro regia nobilitate & opibus clarissimo strenuè oppugnatam Ga naar margenoot+ scribit. Postea Batauodurum decurrit, vrbem, si fidem Annales merentur, olim populosam; & vasto moenium ambitu circumdatam, nunc Wijck te Duersteden vocatur, vt Ga naar margenoot+ oscitantiam supinam non satis admirari possim in Bilibaldo, qui eam penitus excisam, sed arcem habere superstitem Batenburgum dictam annotauit: hîc Rhenum fuisse ponte sublicio iunctum oppido ex Taciti historia didici, tentatumque irruptione, sed frustra, à Germanis Ciuilis auxiliaribus. Ga naar margenoot+ Inde Rhenus mutato nomine Lecca dici incipit, quondam riuulus tenueis è fonte suo Rheno aquas trahens, elicis potiùs cognomento tunc dicendus (nec enim aliud vox ipsa sonat) at nunc reuera è riuo flumen factus, genitorem suum aquarum pabulo (vt ita loquar) interuertit & ad se transtulit, ac super illum animos extulit, nauium patiens, prae illo arido atque exucco; quod detrimentum incurrisse Ga naar margenoot+ Rhenum, & elici suo cedere coactum fama refert ad octingentesimum & sexagesimum annum, strage arbustorum infamem: Annalium monumenta quadringentesimo abhinc anno illud incommodum diluuio, quo vniuersa propè Holladia pelagi faciem repraesentarat, imputant & acceptum ferunt: eaq́ue tempestate Rheni obturamentum incidisse, & Leccae alueum latè se extendisse scribunt. Difficile est iudicium in tanto saeculorum decursu, itaque arbitrij incertus nihil definio. Sic alueum illi suffuratus, Traiectoq́ue Ga naar margenoot+ iniurius Lecca, Culenburgum praeuehitur, trifidum | |
[pagina 55]
| |
oppidum: exinde Vianam praeterlabitur calamitosa Brederodiae stirpis fama nuper inclytam: postea decurrit Scoonhouiam, cui oppido nomen factum ab hortorum & pometorum pulchritudine: demum in Meruam amnem, priusquam Mosae nomen induat, se effundit. Iam verò è regione Vianae modò nominatae, ducta est post obstructum Rhenum suum, à Traiectensibus magno impendio fossa perpetua, emissarium habens in Leccam, per quam lintribus, scaphis, minoribusq́ue nauibus important aut exportant merces suas, quae initium est & fons Iselae, ex ea namque quantumuis vadosa fossa & aquarum inope, hic amnis nascitur, tenui ortu, primumq́ue oppidum adit Iselsteinium, cui foenerat nomen suum, haereditarium ornamentum ac dominium inclytae domus Iselseiniae, quae nostro aeuo clarissimos duos Heröas Ga naar margenoot+ & Comites, Florentium & Maximilianum, illum Fabij Cunctatoris, hunc Achillis, aemulos tulit: inde Monfortium, Ga naar margenoot+ à Traiectinis Praesulibus conditum castellum in belli vsum, nunc pacis & otij decore laetius: hinc Oudewateram oppidulum Ga naar margenoot+ quaestuosam restionum & schoenoplocorum genti officinam, decurrit: exinde aduenis aquis auctus Goudam, Ga naar margenoot+ non suo tantùm nomine auream, sed cum suis copijs, tum portu opportuno opulentam, perlabitur, denique cum aquis nomen in Mosa amittit. Redeo ad Batauodurum, vbi vel superioribus aliquanto locis recta in dextrum flectebat Rhenus cursum Traiectum versus, vrbem multis nominibus illustrem, Ga naar margenoot+ quam interluit olim, manentibus adhuc riparum vestigijs & Veteris Rheni appellatione nunquam moritura. In eaq́ue sum opinione post aequata solo vrbis inflammatae moenia, post translatam aliò ad Ansiuarios Dauentriam sedem Episcopalem, Praesulem Baldericum minus laboraturum fuisse desiderio vrbis, si ante illud tempus commoditas portus obstructo Rheno, de quo paulo ante dixi, Ga naar margenoot+ sublata fuisset, vt hinc persuadeam mihi, posterioribus saeculis transcribi debere iacturam aut potiùs calamitatem illam interuersi & obturati Rheni. Isthîc se bipartito aqua- | |
[pagina 56]
| |
rum Ga naar margenoot+ agmine scindit in Vectam, quod fluentum Wesopium oppidulum non poenitendum Goeylandiae praeterfluit, inde Mudam municipium, medium diuidit, arcemq́ue lambens, Batauici maris in sinum se condit. At ipse Rhenus nomen augustum tenuis aluei angustis spacijs tuens, segnes aquas praeter Woerdenum oppidum non postremi tituli, quod vsarium à Rege possider Illustriss. Ericus Brunsuicensium Ga naar margenoot+ dux, prouoluit: inde longo tractu per Albiniana castra tante lenitate manat, vt oculis vtram in partem fluat, iudicari nequeat, sicq́ue cunctabundus amaenissimum vtrinque rus secat Lugdunum vsque, Germaniarum,vti declarabo postea, caput: quod priusquam intret, in ters elices diffunditur, qui in lacum Lugdunensem se exonerant, quorum haec Ga naar margenoot+ sunt nomina, Marna, Zylia, & Douzia. Marnae crepidini assident arx Poelgeestana, Alcmadia hodie dicta, cum castello cui Abbatis palus, à paludibus in quibus situm, nomen est, & Podiciurum palus, quod olim castellum Zuerensi nobilitati possessum, in monasterij vsum nunc conversum cernitur: adiacent & Marneburgum Lochorstanae familiae peculium & arx Varamonda à Varamundo Franco (vti auguror) olim exstructa & in stirpem Waramundiam gentilem cognominemq́ue inde translata. Zylia nomen dedit arci, quam Zylianam curiam indigitant, & Lugdunensi portae quae riuum illum respicit. Douzia porrò vetusto castello Douziae stirpis olim peculio nomen similiter de se dedit, quod adhuc superest, non ita pridem vsu eius à vetere familia alienato venditione. Superest & quartus elix, qui in vicinia Lugduni cursum flectit Rhenoburgum versus, sacrum virginibus nobilibus locum, Caninefatesq́ue interluens praedium D. Adelberti nomine non longius Harlemo notum, vlterioraq́ue petit. Vnde per quina passuum millia immobilis, vltra Cattorum vicum progressus, alueum per quem se quondam exonerabat, non inuenit, neque inuenire laborat, ne veteris iniuriae sensus recrudescat, & solidato iam vulnere malum integrascat à proteruia Cauri, quî cum malè coire | |
[pagina 57]
| |
nec diu stabilis conseruari gratia potest. Hactenus de medio Rheni alueo, qui magna sui parte Lecca dictus, eodem quo cursum orditur, nomine desinit, sero extractus est, nunc ad caput redeamus, nempe diuortium Rheni iuxta telonium Lobeci appellatione notum. Pars igitur Rheni altera ad laeuam se flectit, & Neomagum, vel vt alij scribunt Nouiomagum (vtroque nomine lego extitisse & alia praesidiaria opida) regiam olim Batauorum sedem, vrbem copiosam & praepotentem, Romanorum legione praesidij nomine ibi collocata, & palatio publico Francorum Regum notam, praetexit, vrbisq́ue moenia areamq́ue naualem radit, Vahalis iam Ga naar margenoot+ nomine clarus, tametsi Rhenus Pomponio Melae dicatur donec in mare exeat. Longo inde agmine Tielam pergit, Ga naar margenoot+ operibus munitionibusq́ue validam vrbem: istinc anfractuoso Ga naar margenoot+ meatu Bomelium ad laeuam relinquit elegans & munitum oppidum, edita insignis operis turri, sed fastigio carente conspicuum, caput eius insulae quam cum Vahali Mosa includit: deinde non procul woricomio Mosam accipit, mox apud Goricomium copiosum oppidum, Lingae amnis, incredibili lenitate segnis, incremento auctus, Merouae nomen Ga naar margenoot+ accipit, à Merouaeorum (quae regia Francorum stirps fuit) arce, quae olim fluuio imminuit, nunc validis parietinis murisq́ue, ceu machinamentis suspensa ac nutans, in medio amnis pariter & maris aestu, sua stat mole: quam vbi praeterierit, Durdrechtum nobilissimam ex vrbe insulam praelabitur; Ga naar margenoot+ demum receptis Lecca & Isela Rhenis brachijs, Iselmondam Ga naar margenoot+ Merodani Dynastae dominium (cui nomen dedit os Iselae, qui aduersas in eius aggerem oppositum vndas exspuit) praeterfluens, sub Roterodamo alumna D. Erasmi vrbe, Mosa appellari incipit, vbi recedentibus latiùs terris, vasto iam ore Ga naar margenoot+ Sciedamum & Vlaerdingam vltimae antiquitatis municipium ad dextrum latus relinquit, deinde Gerulietum oppidum, Ga naar margenoot+ & Brielam piscatorum alecariae negotiationis praecipuam sedem, à laeua praeterlabitur, ibiq́ue mox Oceano Ga naar margenoot+ miscetur. Cur verò Mosae nomen Vahalis induat, magna | |
[pagina 58]
| |
per adoptiuas aquas affectus iniuria, quippe qui vel patriae familiae honore deposito, in obscurioris fluuij nomen transit. hinc natume est, quòd Mosa per Eburonum fines eluctatus, postquam Ruremundam, Venloium, Grauiam, Rauesteinum praeterlegit & Bateburgum à Batonis altissima stirpe nomen (vt putatur) habens, qua parte Mosaualiam ad dextra respectat, sic nuncupatam ditionem à Mosae & Vahalis confinijs, pòst apud Herwerdum pagum recepta Rheni, traditaq́ue vicissim sui parte, (quem concursum aptis verbis expressit Caesar, vbi ait, Et parte quadam Rheno recepta, quae Vahalis appellatur) apud Worcomium oppidum Louesteino arci oppositum, vbi confluentes iunguntur in Vahalim Merouámue defertur. Idem Mosa olim Hoesdenum, Ga naar margenoot+ nobile perantiqua & illustri Heroum familia oppidum, secans & allabens, longo inde agmine D. Gertrudis sacrum montem, oppidi nomen est copiosissimo Salmorum & Alosarum piscatu celebris, praeterfluebat. Postea non longè à Seuenberga (Septimontium significante id voce reddere licebit) municipio, introrsum flectebat suum cursum: relictaq́ue ad dextram, sexcentarum decempedarum interuallo, vrbe Durdrechto, rectà Mosadamum, pagus eo nomine est à Mosae emissario dictus, petebat, inde Vestmosam, vbi alueus eius fluuij, qui adhuc visitur, abruptus aut interclusus, quam in partem deflexerit, ignorationem spectantibus adfert: vero tamen non est absimile, in canalem Mosae appellatione clarum defluxisse: atque ita liber denique in Oceanum patrem & receptatorem eundem fluentorum omnium se infundebat. Porrò Domitius Corbulo principatu Claudij Caes. ne miles otium exueret, inter Mosam & Rhenum fossam perduxisse legitur trium & viginti millium spatio, qua incerta Oceani vetarentur, quod extat Ga naar margenoot+ apud Tacitum libro vndecimo. Vahalis autem (vt obiter eius etymon exquiram) appellationem habere videtur vel à Valio colore subruffo arenae quo tingitur, cuius tincturae Achillis equum & Belisarij fortissimi ducis fuisse proditum | |
[pagina 59]
| |
est: vel Walis, vt nonnulli scribunt, quod Rhenus eo loco nomen mutet, quòd Walen lingua vernacula efferat pro mutare, quo spectant voces illae à Tacito vsurpatae, vertere cognomentum, & mutare vocabulum, vbi de Rheno loquitur. Quòd si Vachalis lectionem quis praeferat, quae extat apud Caesarem, Panegyristas, & Sidonium Apollinarem, coniectem dictum esse, ab effectu, quod intumescentibus illius aquis aggeres & rura omnia veluti contremiscant & concussa vacillent. id enim sonat Vagen (Romani sic per simplex v, quod nos geminato, scribebant) seu Waegen, aut à Wachen, hoc est, à vigilando, quòd solutis niuibus aut continius imbribus repletus amins, vix aggeribus continetur, quibus perruptis vt latè stagnant arua, ita boum hominumq́ue stragem immanem sequi necesse est, quare vigilem curam agere insomnes tunc omnes res & salus publica postulat, id quod non semel mea aetare accidisse memini, quando concussa aera tinnitu lugubri omnem aetatem sexumq́ue ad depellendum periculum tuendumq́ue aggerem exciuerant. Quae res admonet me singularis in communem salutem Ga naar margenoot+ diligentiae industriaeq́ue Adriani Matenesij Riuerij Domini, qui ante annos fermè vicenos in teterrima tempestate anni, perfracto penè aggere qui Rheni alueum cohibet, vix dimidiati passus spatio reliquo, in desperatissima spe, quum de conuasandis suis quisque rebus, deq́ue pignorum suorum & coniugum salute cogitarent, ille peruigili cura ad ferendam opem & manu & exemplo praeeundo cunctos hortatus est, dignam cuique mercedem pro impensa opera liberaliter repraesentans, Claudium Caes. in hoc imitatus, & si quid deerat, cumulaturum se pollicitus. Quod beneficium trabali clauo patriae commum fixum, statuam mereretur, vt imaginis memoria oculis inhaerens, cùm praesentem, tum posteram aetatem ad imitandum exemplum inuitaret atque animaret. Hoc ideo commemorandum duxi, quòd Reipub. intersit, virtutes & egregia facinora non sileri. Nunc ad tertium Ga naar margenoot+ ostium, quod Druso Neroni acceptum ferri debet, | |
[pagina 60]
| |
transitum faciamus, siue illud in beneficij loco ponendum, siue publicis inde rebus importatum detrimentum causabimur: quod vtram in partem verè accipi debeat, in difficili affirmatio versatur, quòd ignoremus quae eum caussa praecipuè impulerit cur fossam deduxerit, quae item locorum Ga naar margenoot+ ea tempestate conditio fuerit. Quòd si coniectura adhibenda est, eam ad tres causas interpretatione licebit reuocare, vel ad insulae munitionem, vel ad aquarum stantium deriuationem, vel ad commoditatem bellici apparatus in externos hostes, quas obiter causas superiùs atrigi. Si igitur obiectu noui aluei hostilem furorem parauit excludere, vt aliqui opinantur, nae ille ficulnum auxilium & inualidum comparare aggressus est, quasi defu tura fuerit hosti materia in compingendis ratibus: sin fossam duxit vt breuiore viae compendio classem Oceano inferret aduersus hostes, vtq́ue auxilia, commeatus, impedimenta, è Gallijs Rhenoq́ue adiacentibus oris secundo amne defluerent faciliùs, Romanorum commodis, quàm prouinciae, quàm sociorum rebus seruiuit magis, dum Batauiam antea (loquor de vniuerso insulae corpore) peninsulam, rescindit, & à continente deripit. At si palustri ac humili regioni semper in stagni modum natanti, laborantq́ue à gurgite & inundatione Rheni, quo minùs exonerare aquas & liberare posset, consulere voluit & mederi, iam certè dignus erat, qui in Olympia aureus staret, iam eum ijsdem cum Hercule augendum honoribus censerem, quod vt ille Acheloi fluminis AEtoliae laeuum cornu, sinuosis anfractibus regionem lancinans, ad moderationem reuocauit dectis fossis incilibus, atque ea re AEtolos immortali beneficio cumulauit, ita & Drusus, modò is fuerit illi propositus scopus, aut si poscente necessitate communem quaesiuit vtilitarem, in caelum nobis vehendus esset. Sed vereor ne dictura sit aliud Transiselana & Cisrhenana Frisia, quarum fines adesi & consumpti, hinc Rheno, illinc Oceano, in mare conuersi sunt. Sed ad rem. Antequam Arenacum vsque descendat Rhenus ad duo passuum millia, fossa noui & immensi ope- | |
[pagina 61]
| |
ris incipit continua militari opere, ne virtus otio relanguesceret, per Drusum facta, cui Drusianae nomen fuit, teste Tacito, Ga naar margenoot+ manetq́ue nomen in hodiernum diem; quam Germanicus Caesar ingressus cum classe mille nauium, post vota Druso patri facta, lacus inde Rheni & Oceanum ad Amisiam vsque flumen, praecipiti alueo & secunda nauigatione vsus peruectus, fuit, vt ille scribit. Eam aggere quoque muniuit anno à Ga naar margenoot+ condita vrbe septingentesimo quadragesimo sexto, sed inchoatum illud opus sexagesimo tertio pòst anno absoluit Ga naar margenoot+ Paulinus Pompeius, qui exercitibus in Belgio Neronis principatu praefuit. quem aggerem putatur Tacitus appellare Drusi molem (à qua diuersa est nihilq́ue commune habet Drusi moles, quae Magontiaci extat, vulgo dicta die Eicelstein) vbi narrat Ciuilem quum in Batauiam se recepisset, diruisse molem à Druso Germanico factam, & Rhenum prono alueo in Galliam ruentem, disiectis quae morabantur, effudisse. Ea fossa continuat ad duo aut tria milliaria, Rhenumq́ue noui Iselae nomine donatum deducit praeter doesburgum oppidulum fortè à Drusi nomine dictum, quasi Drusoburgum, quod falsò à quibusdam, qui scholia otiosa Taciti libris illeuerunt, creditum fuit esse Asciburgium, quod in ripa Rheni situm monumentum Vlyssis errorum esse volunt, & ab illo dictum Αϛνϖύρɣıον, & quamuis extare non procul Xantho in Cliuia Aschelbergum nomine assonans pagus dicatur, alij tamen Teutoburgo siue Duisburgo vicinum Asciburgium veriùs monstrant, quâ olim Rheni alueus fluxerit. Vbi Iselam veterem, cuius in Vestphalia fontes sunt, & in cuius nomen hic adoptatus est, accipit: inde Bronchorstum praeterlabens, Zutphaniam vrbem copiosam & Comitatus titulo Ga naar margenoot+ honoratam, quam ego Vsipetum ciuitatem esse autumo, Ga naar margenoot+ vt vocis vestigia adhuc insibilatnia auribus, indicant. Hinc Dauantriam petit amnis cursus, Ansuariorum ciuitatem, Ga naar margenoot+ vnde manet notum illud omnibus & lippis & tonsoribus, Ansenstadt, quae vrbs rerum omnium copia circumfluit, opulenta & beata ac validè munita; de qua plura vbi | |
[pagina 62]
| |
de Ansuarijs loquendum erit. Atque haec quae diximus quatuor oppida Isela ad dextram relinquit, quae sequuntur duo Ga naar margenoot+ ad laeuam situm habent, inter quae primo loco Hattemum occurrit natura loci atque opere munitum oppidulum; inde Ga naar margenoot+ Campi sunt, celebris vrbs, quae Naualia putatur esse, de qua postea dicturus sum, & secundum nonnullos Manarmanis portus: hanc praeterlapsus & insululas aliquot emensus in Tyium sinum effunditur, vbi nunc raptus à mari post admissum Vidrum, Nigrae aquae cognomento appellatum, quod soli ingenium quale sit, nigrore testetur, nimirum palustre & cespitum bituminosorum parens,, relinquit ad laeuam exiguas insulas Ensiam & Orcam, piscatorum sedes, quas priusquam adeat, nautae trudibus & contis aestate, quando mare illud malacia & tranquillitas tenet, explorant, deprehenduntq́ue non altè viam silicibus stratam, vti accepi ab Ga naar margenoot+ elegantis ingenij iuuene Philippo Moro Traiectensi Canonico: id quod dignum mihi visum est, quod in literas referetur, ex quo manifesta elucet fides commercij hominum, vbi nunc piscium coëunt agmina. Postea idem amnis cum maris sinu concorporatus, praeuehitur Frisiam, deinde praeter Flielandiam, ab ostio eius Fleuo cognominatam insulam, in Septentrionalem Oceanum exit, quo loco fuit & castellum ostio congnomine, Fleuum, vt Tacitus testatur, quod non contemnenda ciuium Romanorum & sociorum manus incolebat, Oceani littora praesidens, in quo Olennius aspetrimus Frisiae exactor, qui importuna sua auaritia exitium cohortibus Romanis sparsim concisis pererit, aegrè fuga conseruatus est. Iam tempus est vt promissum exoluam, & discordias, si quae videntur, componam. Inprimis offert se Virgilius Poëtarum princeps, qui bicornem facit Ga naar margenoot+ Rhenum, vt & Asinij auctoritate Strabo geographus (qui omnes principatu Augusti Caes. vixere) & quidem rectè ac cum fide, nondum enim à Druso ducta fossa tertium fuerat exiturus in ostium, soliusq́ue tunc Batauiae, absque caeterarum insularum complexu, fines circumscribebat Rhenus. | |
[pagina 63]
| |
Ausonius Burdigalensis tamertsi bicornem illum appellet, secutus exemplum Maronis, Caesaris tamen opinioni insistere, diuersaq́ue illi tribuere ostia videtur ex professo, quum inquit Rhenum alloquens eiq́ue Mosellam suum commendans, his verbis: Cummunesq́ue vias diuersa per ostia fundet. Ga naar margenoot+ nisi diuersa vocarti in diuersam orbis plagam erumpentia, quando vnum in Britannicum, alterum in Septentrionalem defertur Oceanum, nempe quod Drusianam in fossam deriuatur, de quo postremo sensisse Claudianum non ambigo, siquidem Cimbricum cum Septentrionali mari idem est. Ga naar margenoot+ Plusculum difficultatis primore fronte ostendit Taciti dictio, qui duos extimos cursus recensere contentus, medium reticet, quòd sufficeret statuere bipartitam aluei diuisionem apud principium Batauiae van Vahalim Belgicae orae terminum, & Rhenum pòst Iselam dictum, qui Fisiam Germaniamq́ue terminaret, ex eoq́ue colligere videor tunc temporis medium alueum habitum fuisse loco riui ex illo flumine deducti, praecipuumq́ue honorem in Drusi gratiam & ob rerum gerendarum opportunitatem Iselae adscriptum tributumq́ue: qua re iniuria Rheni medio alueo illata est grauis, qui de possessione nominis deturbatus & quandam capitis diminutionem passua fuit non suo merito: itaque patientiae victricis ope proteruiam sibi factam contudit, ac superauit, nomen pristinum retinens, quod alteri detractum est. Venio ad Melam, in quo plura obseruationis indigent & Ga naar margenoot+ explicatonis, siquidem illud, haud procul à mari, parum attentè aut verè dixit, quum centum fermè passuum millibus spatium illud metiatur Plinius, Caesar octoginta millibus, hic fortassis iuddicium dimetientis rectà, ille amnis cursum secutus. Illud verò, huc et illuc dispergitur, extulit, pro, in duos se alueos diuidit. Quod deinde sequitur, donec effluat Rhenus, parum ex fide dictum est, si de Vahali intellexerit, quippe qui non semel nomen mutat: sed si de medio ostio loquitur, verissimè sensit, ac tum oscitantiae & supinitatis | |
[pagina 64]
| |
incusandus fuerit, qui Vahalim praeterierit indictum: nisi caussemur deesse quippiam, quod perfugium solet in nodis & difficultatibus scriptorum frequens esse, aut nisi ex narrantium fide perperam acceperit. Postremum illu, vbi Ga naar margenoot+ campos impleuit, Fleuo dicitur, disertè exprimit vocis Fleui etymon, atque ostendit aestuarium illud fuisse: quoties enim mare accedente aestu in terras se recipit, easq́ue operit, &, vt verbis Melae vtar, campos implet,vulgaris lingua id dicet, fleut, hoc est, maris aestus increscit, inde Fleuum originem ducere, & campos inde fuisse completos ac fluitasse, atque inde paulatim creuisse vastitatem illam, quam hodie videmus, sinus Batauici, absumpto immenso terrarum spatio, intelligimus. insulam verò cognominem quam amplectitur, Flielandiam hodie dictam exprimit, quam inter & Scellingam è vasto lacus spatio in arctum copias suas contraxit amnis, collectisq́ue in vnum omnibus aquarum viribus in Oceanum tandem Cimbricum se effudit: qua parte multum detriuit maris auiditas. memini namque à Boschusio viro praeter generis nobilitatem, praeclarae fidei manifesto, se in archiuis reperisse, quod intra tertium saeculum, tantum spatij fuerit pratis nunc mari haustis, vt connuehendo foeno instructa plaustra, vix ter in die aestiuo iter vltro citroq́ue conficere potuerint: ea hoc tempore loca (vt res mundanae aliud nil sunt quàm aestuaria & reciprocae vicis ludibria quaedam) iterum vadosa fieri, incrementumq́ue accipere, praesertim quâ Tessalia proxima adiacet, benignitate quadam Naturae, non perpetuò indulgentis auiditati Ga naar margenoot+ maris. Locus verò Caesaris de Mosa perplexior apparet, plusq́ue in recessu celat, quàm fronte ostendit. Nam & Ga naar margenoot+ Heroldum in errorem praecipitauit, qui illud, parte quadam Rheni recepta, ad Mosellam transfert, qui apud Confluentes Rheno commiscetur: & alijs occasionem lubrici assensus in errorem facilè praeberet, existimaturis Caesarem Batauia accipere pro ea insula quae Bommelerwaert hodie dicitur, id enim in speciem sonant illa verba, Mosa parte | |
[pagina 65]
| |
quadam Rheni recepta, quae appellatur Vachalis, insulam efficit Batauorum. Siquidem territorium illud Bommelianum illinc Vahali ambitur, hinc Mosa apud Herwerdum recepta Vachalis parte circuit, quos Loeuesteinum coniunctis aquis in gratiam redigit & consociat. Verùm enimuero Caesar quum partem Rheni Vachalin dictam nominat, subindicat superesse & alteram partem, dubium tollens hoc ispe quod parti nomen diuersum ac secretum ab altera tribuit. Quod autem in plures diffluere partes, multasq́ue & ingentes insula facere Rhenum dicit, de Mattiacorum insulis, hoc est, Selandicis interpretandum haud dubiè erit; Ga naar margenoot+ nulla enim ratione aptari ad alternum ostium potest: quippe è vasto lacu in fauces insulae arctatum, vnoq́ue ore Oceano infusum, vti Mela docuit: at Vachalis seu Mosa olim haud perinde nudus ab obiectu littorum, vt nunc est, incurrebat in insulas illas varijs appellatas nominibus, atque ita multis capitibus siue ostiorum decursibus in mare influebat. Noui qui ostio Fleuo ista transcribere voluerunt, quasi inter insullas Frisiam praetexentes Isela exursibus varijs exonerari potuerit, sed manifesto tenentur in errore, quòd insulae illae aut Frisiae contiguae fuerint, vt illorum & nostri Annales loquuntur, aut breuibus vadis & aestuarijs coniunctae, vnde manet in hodiernum vsque diem locis illis vadosis nomen, Twat, hoc est, Breuia seu vada: alioqui insula quae inter caeteras Ga naar margenoot+ Ouorum cognomine nobilis est (vulgo Eyerlandt) Caesaris dicta confirmare poterat, qui ex insulanis illis quosdam ouis alitum vitam extrahere scribit: id quod Oonis atribuit Ga naar margenoot+ Mela, qui Sarmatiae obiectas eas insulas ait, quarum incolae auium palustrium ouis alantur, nominis rationem aperiente ipsa voce ὠὸν, quae apud Graiorum gentem ouum denotat. |
|