Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– Auteursrechtvrij
[pagina 1]
| |
Praefatio, cvm origine Bataviae e cattis.
| |
[pagina 2]
| |
sentium temporum conditionem exspectare, nouitatis gratia magis excitatos, quàm vetustatis, cuius splendor & gloria penè obsoleuit, cognitione: sed patiantur illi aequo animo nos maiorum nostrorum laudibus, quas bellica virtute nobis immortales, ac longè lateq́ue diffusas, reliquerunt, hac via parentare, dum praesentis tempestatis, quam aut fatalis hominum libido socordiaq́ue, aut opum fortunarumq́ue impotens sui insolentia inuexit, voluntaria quadam obliuione recordationem obruo. Iam primum omnium satis constat Batauos progenium Ga naar margenoot+ esse Cattorum. is Germaniae populus est, qui ob intestinam discordiam vernaculo solo exacti, transito Rheno nouas sedes quaesiuerunt, & occupata extremi Belgij ora colonis vacua, insulam quoque Rheno amne circum fluma vsurparunt. Ga naar margenoot+ Docent hoc expresse Taciti verba libro quem De Germanorum moribus edidit, quae sic habent. Omnium harum gentium virtute praecipui Bataui, non multum ex ripa sed insulam Rheni amnis colunt, Cattorum quondam populus, & seditione domestica in eas sedes transgressus, in quibus pars Romani Imperij fierent, manet honos & antiquae societatis insigne. Idem historiae lib. vicesimo altiùs expedit his verbis: Bataui, donec trans Rhenum agebant, pars Cattorum, seditione domestica pulsi, extrema Gallicae orae vacua cultoribus, simulq́ue insulam inter Vada sitam occupauere, quam mare Oceanum à fronte, Rhenus amnis tergum ac latera circumluit. Hîc clarè discimus originem Batauos debere Ga naar margenoot+ atque acceptam referre Cattis. At verò quem Germaniae tractum habitarint Catti, in dubium vocari video; nam Ioannes Stella peregrinationis Philippicae scriptor, eos habitasse Heidelbergam, Heilbrunnam, & Othonianam syluam censet; Schonerus Mathematicus Saxones tradit; Marlianus ad Hungarorum viciniam eos relegat; Irenicus Thuringos facit; qui omnes perplexo errore intricati tenentur. At Stella altiùs euectus Icarium in modun, dum error Ga naar margenoot+ errorem nectit trahitq́ue, Vsipios Cattorum finitimos, esse | |
[pagina 3]
| |
Francofortenses ad Confluentes vsque Obrinci siue Mosellae in Rhenum praecipitantis definit. Rursus Tencteros Cattis vicinos Hessiae nunc dictae partem incolere ad Lanum & Lippiam amnes ait, in quibus refellendis alibi per occasionem quaeretur materia. Ego Hessos fuisse nihil ambigo, Ga naar margenoot+ imò cum meliore doctorum parte assero, quando eos Cheruscis, hodie Luneburgensibus, & Hermunduris, qui nune Miseni esse creduntur, finitimos & ab Hercinio saltu sedium initia inchoare scribat Tacitus. Testis est Sala fluuius, Ga naar margenoot+ de cuius possessione discordia perpetua in luctuosum cum Hermunduris praelium Cattis desijt, qui in Turingia Naumburgum & Merspurgensem dioecesin diuidens in Albin se effundit, olim Cattorum ditionis terminus. Testis est & Adrana fluuius qui Cattos interfluit, quem nando Ga naar margenoot+ transmisisse iuuentutem Cattorum oppressam subita incursione à Germanico Caes. in eos facta, idem auctor commemorat, qui hodie Eder vocatur & in Fuldam amnem Ga naar margenoot+ exit, auratarum piscium foecundus si quis alius, amnis, è rupe cui à rubeo crine, Kodelhar, nomen est, ortum habens, in Comitum, qui à Witichindo Saxone conditum oppidum habent, ditione. Vnde duorum milliarium interuallo dissidet Batobergum edito in colle positum, Adranae alluenti adsidens, à quo venisse olim Batonem nostrum, aut Bateburgos saltem, vero non videtur absimile. Testantur & Catti Meliboci qui ad Rheni ripam arcem habent incaute Ga naar margenoot+ sedentem, vestigia priscinominis testantem, Catzen-elboge quae in Hessorum ditione censetur. Ab hac gente manserunt nobis reliquiae superstites, Cattorum vici duo, ad mare vnus, & alter Rhenoburgo vicinior, intra Batauiae limites: & Cattium oppidum Zelandiae, quod ante annos Ga naar margenoot+ aliquot inundatione maris haustum perijt, editiore turre medijs in aquis oppidi memoriam tuente. Sunt qui emigrationem Ga naar margenoot+ Cattorum è genitali solo referunt ad praelium quo cum Hermunduris inter ipsos decertatum fuit, ob foecundum gignendo sale amnem conterminum, quem paulo | |
[pagina 4]
| |
Ga naar margenoot+ ante Salam dixi vocari; quo res Hermundurorum superior fuit, quos ego non auctores, sed gloriae Batauorum cotes quasdam nominare non reformidem, quippe qui felici praelio & Romanis opibus adiuti Cattos solum vertere Rheniq́ue Ga naar margenoot+ insulam penetrate compulerint. Itaque Catti aborigines nostri & primigenij parentes meritò appellandi, clarus militiae pacisq́ue artibus populus, quippe cui multum rationis ac solertiae prae caeteris Germanis tribuat Corn. Tacitus elogij minimè parcus, in disponenda acie, in obtemperando ducibus, in capessenda vel differenda pugnae occasione, datq́ue illis ingentem animi vigorem, dura & compacta corpora, strictos artus, vultus minaces, & promissae barbae horrore formidabiles, quem oris habitum, virtuti debitum atque votiuum nefas ait fuisse deponere, ante reportatam de caeso hoste laudem, manente imbellibus squallore. Ab his arbitror vernacula lingua & quidem prouerbialiter dici solere Ga naar margenoot+ Catten, id est, Cattos, proceres & viros insignes. Batonem regio Cattorum sanguine ortum mutare veteres sedes cum nouis suasisse putatur, non vberioris meliorisq́ue soli inueniendi amore, aut incolarum praegrauis multitudo (quae duae caussae solebant populos excire ad vesuram soli faciendam) sed nouercales doli atque insidiae, & veneno latente imbuti poculi metus (quando cum nouerca perssimè illi conueniebat) conniuente patre, vel saltem non abnuente. Itaque ob eximiam heroïcae formae dignitatem,mores amabiles, & virtutes verè regias apud omnes ordines gratiosus, bonam nobilitatis parten, & ingens popularium agmen, houd inuitos omnes in spem meliorum secum attraxit, & consilio soceri sui Tungrorum Regis acquiescens, Belgicae orae extrema à colonis vidua occupauit, atque inde transmisso Rheno non procul à Vahalis Mosaeq́ue confluentibus Ga naar margenoot+ arcis Batenburgi prima fundamenta auspicatò iecisse dicitur, ad Vahalis ripam, quo transito omnem à Rheni bifido tractu (vbi in diuersum vnus continensq́ue antea alueus discedit) regionem ad vsque mare Oceanum insedit, | |
[pagina 5]
| |
inter nobilitatem & populares distributis agris, eamq́ue à suo nomine Batauiam dixit, quod aliud non sonat, quàm Ga naar margenoot+ Batonis peculium, quasi dicas Batons Haue, est autem Haue, Peculium vetere lingua. Itaque à regio filio principe regni titulum haec sumpsit & quidem iustè: Huic verò rei attestantur auctores, quos inter praecipuae fidei Tacitus, Eques Romanus, Augustae historiae inclytus scriptor, & Belgicae Gallicae rationum procurator, qui Cl. Ciuilem ex posteris Ga naar margenoot+ Batonis, Regia Batauorum stirpe editum commemorat, vnde non temerè hanc insulam nobilissimam Plinius appellat. Batonis autem nomen inter Germanos & Dalmatas Ga naar margenoot+ celebre olim fuit, nominatim duorum meminit Ga naar margenoot+ Dion, Batonis Brucorum (gens ea est Pannoniae) ducis, & Ga naar margenoot+ Batonis Disidiati, qui Dalmatas grauioribus iusto tributis & vectigalibus, pecuniarumq́ue exactionibus exercitos, ad arma contra Romanos concitauit, magnisq́ue cladibus & incommodis affecit, cuius etiam memorabile responsum ad Tiberium Caes. non dubitauit duobus in libris l.v. & lvi. iteratò repetere, qui interroganti Tibertio cur solicitatis ad defectionem popularium animis ad bellum diuturnum eos traxisset, respondit, Romanos eius rei esse auctores, qui gregibus Ga naar margenoot+ immitterent lupos custodes, non autem canes aut pastores. At Batonis nostri posteros & nepotes, vt in alijs plaerisque nationibus barbaris vsu venisse video, tradere omisit incuria & negligentia gentis, vel literarum ignorantia, vt nihil inde sperandum sit auxilij in prodendis successoribus aut eorum institutis, nisi si qua obiter recenseat Tacitus, quae suo loco inserere non supersedebo: volunt illum etiam vlteriore in ripa Neomagij editiore in colle arcemGa naar margenoot+ ruinosam collapsamq́ue restituisse, vrbemq́ue triplici muro cinxisse, quod mihi à vero dissilire videtur. quid enim triplicis inter initia muri lorica, & addita triplicia propugnacula voluerunt? anne ita vilem habuit popularium suorum operam? an vt opum profusionem ostentaret? qui talia tradunt, parum rectè famam & existimationem viri tuentur. | |
[pagina 6]
| |
faciunt enim inconsultum metatorem & improbum architectum, qui ante inchoatum opus animo non praeceperit iustam pro suae gentis copijs vrbis ac murorum amplitudinem. Ga naar margenoot+ Mihi probatur magis singulari muro vrbem illum circundedisse, sed gliscente populi multitudine, auctaq́ue progenie, posteros reges addidisse ea ornamenta vrbis & munimenta necessaria. Nam Batone vita functo filius Ga naar margenoot+ Hesus aedificijs eam augustiorem redditam exornasse traditur, inferioremq́ue eius partem vel excoliusse vel adiecisse, Ga naar margenoot+ quem in haec vsque tempora Hesi montem nuncupant: quam secuti Reges caput & regiam Batauiae esse iusserunt, vti Gerardus Neomagus prodidit commentarijs Principum, vt scribit, adiutus. Meminit Strabo Geographus & Ga naar margenoot+ Veromyri Regis Batauorum, cuius filia Rhamis nomine matrimonio iuncta fuerit filio Segimeri Cheruscorum ductoris, postea per triumphum à Germanico Caesare ducta. Quàm verò latè patuerit, quibus circumscriptum finibus istud Batonis peculium fuerit, nemo quod equidem sciam, prodidit, aut certos ei praestituit terminos, nonnulli contractioribus eidem assignatis, potissima parte mutilarunt, & quodammodo deartuarunt. Quare propitiato Termino fines illi perpetuos, stabiles, neque ipse Ioui cessuros, ex veterum scriptis monumentis, pangam, quos qui transtulisse aut exarasse, nisi Dei consensu, tentarit, is sacer & religione obstrictus esto: consido namque diuina quidam virgula Ga naar margenoot+ contactos me designaturum. Batauia itaque, quae à me vetus dicetur, initium olim trahebat à Rheni diuortio, Ga naar margenoot+ quod arce Lobeco siue Lopeco (quod cursus flexum ϰȷ̀ ἀɣϰῶνα significat) insigne est, inculdebaturq́ue hinc Rheno propriè dicto, quod medium Cl. Ptolemaeus ostium appellat, apud Cattorum vicum maritimun in Oceani Britanici sinum defluere solitum, nunc obturatum, vti posteriùs dicetur: illinc Vahali, qui deinde Merua, & postea Mosa appellatus in Helium desinebat, siue Vielium: quo Rheni circuitu continentur numerosa hoc saeculo oppida | |
[pagina 7]
| |
ista, vt à capite ordiar, Heussenum, Tiela, Bura, Batauodurum, Ga naar margenoot+, Traiectum, Viana, Culeburgum, Aspera, Hueclomum, Leerdamum, Iselsteinium, Monfortium, Woerdenum, Oudewatera, Goricomium, Scoenhouia, Durdrechtum, Gouda, Lugdunum, Delphi, Roterodamum, Sciedamum, & Briela; nam Neoportus, & Haestrechtum, quòd ex eorum ruinis alia oppida creuerint, silentio praetereo. Quod si quis contraueniat, & litem de finibus controuersis constituere velit, qui eam solùm Gelricae nunc ditionis partem, voce vulgari Betuam, à Reginone Prumiensi Ga naar margenoot+ Batuam (non autem Baduam, vt impressos codices manuscriptus facile redarguit) nuncupatam, Batauiae nomine censeat (noui enim vecordis arrogantiae plenos qui id dicturi sint, quasi macula aspergeretur Batauia, si quid cum Hollandia commune habeat) illum ego cito ad iudicem & caussae vindicem praecipuum Ptolemaeum Alexandrinum, Ga naar margenoot+ qui M. Antonini principatu vixit, qui Lugodunum, quae nunc Leyda vocatur, in Batauis ponit, cuius verba, ne aliò quis torqueat, sunt haec, Λιɣόδεινον βαταβω̃ν, Lugodunum Batauorum, quod oppidum ad quaterna millia passuum ab Oceano tantum dissidet: cuius vel solius auctoritas istum errorem à lata culpa non alienum coarguere possit ac conuincere. Quid idem dicturus est ad Caesaris dimensionem qui octoginta passuum millia à diuortio ad exitum Rheni (cuius insulam esse Batauiam non inficiabitur) in mare? quid ad alteram Plinij, qui centum prope passuum millia in longitudine habere insulam disertè ait? Quin & Tacitus eam finit Mosae, ita sub exitum Rhenus audit, in mare decursu. Quibus peramplis & locupletibus testimonijs qui fidem derogare volet, is lucem simul de rebus tollere & artium fundamenta atque principia conetur euertere. Atque istud Batonis Peculium Batauiam veterem nominauerim Ga naar margenoot+ libenter eam ob causam, quòd multis pòst eius interitum annis Drusus è duobus tres alueos fecerit, & Batauiae porrectiora pomoeria extenderit. Itaq́ue vetus illa Rheni circum- | |
[pagina 8]
| |
fluentis, propriè ita dicti, ambitu cum Vahali inclusa tenebatur, eoq́ue tempore Rhenus ferè bicornis erat. Caeterùm Ga naar margenoot+ postquam Drusus continentes terras dissociando rerum faciem mutauit, addito flumini tertio ostio per fossas deductas exercitus sui manibus,nimirum Herculis exemplum aemulari conatus, qui perfossis montibus haerentem Africae Hispaniam reuulsit, si vera canunt, admisso, quod antea exclusum erat, mari Oceano; videtur ille nobis aliam & quidem ampliorem Rheni amnis insulam, hoc est, nouam Batauiam dedisse, vt eo nomine censeatur, quicquid tribus Rheni ostijs, Fleuo, Rheno vetere, & Mosa hoc saeculo nuncupatis Ga naar margenoot+ limitatur & continetur, meritoq́ue hanc appellationem sustineat illud quantum est, his temporibus, quibus propter obstructum medium Rheni ostium terrae propè continentes sunt, & pontibus longis, hoc est, aggeribus coniunctae vsque ad fretum illud quod nos à Frisijs diuidit (quem liceat hac in parte ingentem lacum vocare cum Pomponio Mela geographo) quando & propter faciles vndecunque appulsus, & opportunitatem ad transmittenda bella, & nauium infinitarum receptum, cum descripta à Tacito Batauorum insula maximè conueniat. Quare quum placiusse antiquis videam, & frequenti in vsu fuisse, quoties periclitari fidem in vocibus ambiguis cernerent, ne error crearetur, néue redderentur preplexi non sublato discrimine lectores, vt dubitationem diorismo siue enucleata distinctaq́ue explicatione eximerent: huius ergô, bona legentium venia & pace, Ga naar margenoot+ liceat istam contractè & simpliciter Batauiam, vel cum appendice, si res ita poscat, Plinianam vocare, quòd is cum Mela primus Fleui ostij meminerit, ad quod per Drusianas fossas, quae Tacito memorantur, aditus patefactus fuit, vt à vetere, quam antea dixi, vt terminis, ita & appellationis discrimine internoscatur. |
|