| |
| |
| |
Ad eosdem, de historiae vtilitate ac necessitate, Hadrianvs Ivn.
QVANTORPERE Reipub. intersit nationum primordia, progressus, euenta Principum illustria & gloriosa domi belliq́ue facinor a ab obliuionis vindicari interitu, atque immortalitati consecrari, & quò posteris inde exempla in vtramque partem vel ad imitandum, vel ad cauendum periculum petantur, quasi in specudo proponi, neminem esse tam iudicij alienum existimo, qui inficiari possit. Itaque erudito isto saeculo multa passim exorta sunt varias apud nationes ingenia, quae hanc facem cum laude suis praeluxere, gentis gloriam interdum non sine veritatis clade quadam euexerunt, rerum gestarum historiam cum nominis etiam fideiq́ue periculo, in suos transcripserunt & asseruêre. Quod quidem ipsum certatim non sine ambitione factitatum esse, clarius est quàm vt nominatim recenseri debeat, ne inuidiam in nomina quaesiuisse videar de industria. Quum verò studium illud quod in illustrandis Principum Populorumq́ue rebus consumitur, multo sit laudatissimum, quum nec rerum gestarum mole ac magnitudine, nec Principum claritudine, nec maiorum virtute, nec exemplorum numero Bataui vel concedamus, vel inferiores simus; qua tandem socordia res nostras
| |
| |
praeter aliarum gentium morem, altissimo silentio sepultas iacere, obliterari, interire denique patiamur? aut quae sit inuidia illas cum immortalitate coniungi, quae saeculi vitio, aut malignitate, aut scribentium oscitantia suppresse negliguntur? Nostrorum certè Principum nobilia facta victoriaeq́ue quàm tenui elogio, quàm iniqua vena ad posteritatem transmissa sunt, vix vnius interdum pagellae spatio comprehensa, quod non ab hostibus incommodi acceptum caussari possumus, sed sterilitati ingeniorum, sed ruditati barbari saeculi & à literis alieni imputandum est, quando in asceterijs multis vix vnus inuentus est, qui tribus tantum verbis bellum à Principe & susceptum & finitum, omissa plaerunque illati causa, describat, ratus id ad memoriam sufficere. Quanto maioribus eloquentiae viribus, quanto vberiore verborum flumine, actum olim fuit in describenda Miltiadis victoria ad Marathonem, in Leuctrica Epaminondae, in Salaminiaca Themistoclis, ita loquacibus omnium scriptis, vt nihil adijci vltrà potuisse videatur? Quare cùm temporibus hisce inquinatissimis, ingenijs ad praua quaeque corruptissimis, historiae ferè peruertantur, libidini hominum ad flagitia & assentationes ijs abutentium seruiant, eaq́ue via honori Principum ac nationum derogetur, strategematum ratio corrumpatur, dictorum factorumque gratia vel adulteretur, vel dissimuletur, veritas denique silentio obruatur (id quo scriptorum hac nostra aetate monumenta clarè loquuntur, du hinc odij exterarum nationum, illinc factionum, studij, & priuatorum affectuum manifestò comperti tenentur) nullum vtilius maiúsve operaepretium patriae communi facturus mihi sum visus, quàm si eius antiquitatem è tenebris eruerem, & quasi rediuiuam è busto illo suo restituerem, ac in ora hominum producerem. Duo autem enumerata à Josepho veritatis prodendae impedimenta
| |
| |
sunt: vnum quod singulae nationes per initia non sategerint res gestas publicis & Annalium monumentis tradere, qua tamen via tenebrae potissimùm sublatae, & lubrica illa mentiendi libido fuisset intercepta; alterum quòd qui animun ad scribendum applicuerunt, in indaganda rerum veritate minus diligentem operam collocarint, quamuis id ex professo polliciti, sed orationis nitorem potiore studio coluerint, vt perpolita, numerosa, & verborum sententiarumq́ue quasi flosculis conspersa, ac veluti Circaeis illecebris fucata, aut mythologias spirante, aut ad gratiam magnatum conformata, sensus falleret. Priori impedimento mederi poterunt archiua vestra, secundo vt occurratur, in me non erit mora. Nam quod ad veritatem attinet, eam ego historiae animam & vocare soleo & puto: decet enim eum qui munus suscipit historici, ad exemplum Lotophagorum gentis, voluntariam quandam obliuionem necessariorum pariter & inimicorum induere, nihil amicitiae aut hostilitati dare, sed ab affectibus liberum, suo loco, quum res poscit, hostium consilia & laudes plena manu tollere, nonnunquam acerbiùs insectari & inuehi in amicos, vbi delictorum magnitudo id merebitur. Vt enim extinctis oculorum facibus, corporis totius vsus obsolescit atque hebetatur, haud aliter sublato ex historia veritatis lumine, reliqua omnis narratio delumbatur debilit aturq́ue: ita vt qui ab historiae luce recedunt, in indignam seruitij aleam vltro se conijciant, meritoq́ue Tacitus conqueratur, historicos sua tempestate in arcto versari & inglorium laborem sequi, quando ad gratiae potentiorum aucupium conuersa mutataq́ue omni historiae facie (vbi libero egressu antea dicta factaq́ue memorare licuerat) praestitutis veluti terminis cohiberetur libertas. Sic Philistus Syracusius, qui primus artem oratoriam in texenda
| |
| |
historia adhibuisse legitur, à patrio solo extorris, nefaria flagita & tyrannica facta: Dionysij studio suppressit, dum sperat in patriam redire, teste Pausania, artificio simulationis impendiò eruditus. Sic Hieronymus Cardianus Antigoni Regis aures permulcendo, mendacijs historias impleuit. Sic Callias Syracusanus ingentibus ab Agathocle muneribus affectus, benefactoris sui liberalitati vicem reddidit, vitia virtutum cumulo repensa admensus, atque ita historiam veritatis eloquium (vt Suidas inquit) peruertit. Nostra quoque memoria Paulus Jouius rogatus cur vera dissimulasset, falsa etiam simulasset, indigno elogio respondit, se hoc facto gratificari amicis voluisse, quum praeter mollem animum & corruptelae munerum expositum vix quidquam viro dignum habuisse multorum iudicio credatur. Quanto dignius Palaephatus olim scripsit se ea monumentis historiae proditurum, quae vel adierit, vel oculis collustrarit: & Ctesias Cnidius Herodotum mendaciorum parentem nominatim perstringers, in historiam nihil relaturum se profitetur, nisi quae aut ipse viderit ἀντόπτης, aut à natu maioribus acceperit. Eadem via incessit Artemidorus, qui vt rebus Arabicis quas describebat fidem adiungeret, AElium Gallum legatum in expeditione contra eam gentem suscepta prosecutus est comitatu. Polybius Historicorum speculum & lumen, vt integra & quasi obstinata fide rerum veritatem posteris traderet, Alpium inuia per quae Hannibal irruperat, peragrauit. Superuacaneam fortassis & inanem operam sumpturus sim, si historiae laudum corollam contexere aggrediar, rem à nemine non pertractatam: sed quum eius maxi ma saeculis omnibus habita fuerit vtilitas, hisce verò temporibus etiam pernecessaria sit, quibus domestica vitia exoticis corrigenda exemplis, ad eam penè deploratorum vlcerum conditio-
| |
| |
nem increuerunt, vt non alia ope persanari posse videantur; Penelopes more telam retextam ordiri tribus (quod dicitur) verbis volui, quum praesertim nulla procliuior sit ad emendandum arte quod inueterauit malum, recteq́ue instituendam Rempub. pariter & singulorum vitam, quàm rerum anteactarum cognitio. Illa incorrupta temporum testis & index est, cuius singulari beneficio rerum series & memoria ab interitu vindicatur, & in perpetuitatem conseruatur, propterea vita & lux veritatis à Cicerone dicta. Illa sola vitae magistra est, cuius praescriptis docemur fortunae reciprocos aestus forti animo tolerare, dum fortuitos aliorum casus & inopinatos euentus expendimus ac recordamur. Illa antiquitatis nuncia est, quòd prisca saecula nobis repraesentet, & res à memoria omni remotas in animorum thesaurum reuehat. Illa denique gymnasij vicem obtinet, vbi non ad palum vmbratili pugnae ratione, sed disciplina & vsu exercitatus animus commodis & vtilitati publicae seruit. Hanc itaque & quidem communem vtilitatem ob oculos positam intuens (ad exemplum melioris scribentium partis) id praecipuè spectaui & deinceps sequar, vt res quas sciri cognosciq́ue publicè interest, ab ignoratione & obliuione qua sepultae iacent, vindicem atque asseram: quò me Hollandiae, quae mihi parens est antiquissima, studium atque amor impellit ac commouet, vt genuinam gloriam è mangonum illorum manibus extorqueam, styliq́ue lumine illustrem. Quod meum studium, voluntatis honestae declarationem & industrima, qua possum maxima deuotione & intentissima cura, vobis, Clariss. ornatissimiq́ue Viri, offero, & commendo: quos Deus Opt. Max. Reipub. nobis ac Musis diutissimè salutares patronos conseruet. Delphis ad annum salutis 1575.
|
|