Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– Auteursrechtvrij
[Folio II]
| |
[Folio *2r]
| |
Ad illvstres, generosos, et prvdentes reipvb.
| |
[Folio *2v]
| |
que manauit. Itaque nolens & ego deesse [ex]emplo, cum nouantis anni exordio, strenae loco, vobis illustribus, clarisq́ue nominibus, hos primos historiae foetus offero ac dedico, quanquam & aliunde suppetere poterat exemplum, à grata nimirum vetustate, quae primitias suas Dijs offerre solita fuit: vtroque igitur nomine ad vestras manus proficiscitur opus, in quo Herculeus quidam labor mihi exantlatus est in conquirendis vndecunque ex vasto illo & immenso, veterum, recentiorum, mediaeq́ue aetatis scriptorum oceano, quae cognitionem nostram instruerent; quam ad rem quanto opus fuerit tempore, aequa animorum bilance iudicabunt, qui simili in labore desudarint. Negat Cicero eloquentiae fons, suffragante etiam Seneca, suffecturam sibi quamuis longissimam vitam & quidem duplicatam, legendis solùm Lyricorum carminibus, quorum tamen quum breuitas in sententijs concisa sit, & magna verborum parsimonia, mirum videri potest tot fuisse eorum scripta, quae geminatam hominis vitam exigerent. Quod si ita est, vt certè, nisi praeuaricando auctorum illorum testimonia eleuare velim, tenendum | |
[Folio *3r]
| |
est, quid existimandum erit ac censendum iam de infinitate historicorum percurrenda & euoluenda, qui fermè Asiatica affluentia exuberant? Quae res quum dubia non sit, admirationem deposituros illos spero, qui existimaturi fortè sunt, vno aut altero anno posse confici & condi historiam; quam opinionem conuellere illa Ciceronis verba facilè possunt; Historia institui nisi praeparato otio non potest, nec exiguo tempore absolui. Cogitent illi mustea omnia & properata, amittere atque exuere citam gratiam, ad modum pomorum quae fundit aestas praecocia, ea namque mox vieta redduntur & putrilaginosa: vina immatura quae aetatem non ferunt, mox acescere & vappae ingenium induere nouum non est. Cogitent illi secumq́ue ruminent quod in prouerbij ludicrum abijt, Canem festinantem caecos foetus edere. Quid, quòd Fabius cum Flacco in nonum premi annum voluit, quod publici iuris & omnium in manus sit venturum? Certè aequus laboris aestimator mecum sentiet opinor, quòd vomentibus illi (vt Aristides conuenientissimè olim dixit) persimiles videantur, qui desultoria loquentia vsi quic- | |
[Folio *3v]
| |
quid in buccam venit, paginis breui morituris illinunt. Ab his diuersus ingenio atque alienus inprimis, tutius consultiusq́ue duxi lentè incedendo curriculum conficere, quàm malè cursum obeundo pedem in acutos ignominiae murices impingere. Itaque beneficio omnigenae lectionis, quae mihi deuoranda fuit & exhaurienda molestia, omnia vndique subsidia comparanda, vindemiolae omnes in vnum penum congerendae fuerunt, vt ne quid omissumm vltro reliquisse viderer, quod ad Batauiae, cuius describendae historiae cupidine flagrabat animus, ornamenta facere posse putarem. Quo colligendi peracto labore, initio statim operis, difficultas illa animum prima perculit, quo pacto possem lectores ex vmbra in claram lucem producere, hoc est, non imbutos modò, sed planè omnibus ijs copijs instructos reddere, quas vt rerum à memoria nostra remotarum & altissimis in tenenbris sepultarum ignorantia tegit & ceu spissa quaedam caligo, quo minus cognoscantur, impedit, ita priùs nosci interest, quàm ad historiae lectionem vacuos animos adferant, ne idem ipsis accidat, quod Socrati, quum librum Heracleti perle- | |
[Folio *4r]
| |
gisset ab Euripede porrectum, vrinatore Delio sibi opus fore in eo intelligendo dictitanti. Multa enim in tam varia, tamq́ue multiplici antiquitatis obseruatione offerunt se vt meridiana luce mihi clariora, ita alijs quàm sint. Cimmeriae tenebrae obscuriora, quibus ignoratis tanquam luminibus orbos errare atque impingere necesse est; cuiusmodi sunt, natalium nostrorum ortus & initia controuersa, Aboriginum nostrorum virtutes & decora, finium litigiosorum atque herciscundorum (vt ita dicam) cognitio, Rheni metatoris nostri exitus cursusq́ue, regionis appellatio, eiusq́ue popularum declaratio, & quae sunt eius generis alia; quorum tamen omnium par in historijs vsus est, qui in disciplinis grauioribus demonstrationum & linearium probationum, quas Stagirites γραμμιϰὰς ἀνάγϰας dixit, quòd necessitatem credulitatis auditoribus adferant. Quibus cognitis atque diffusa narratione explicatis priùs opus est, quàm ad rerum gestarum narrationem cum fructu accedatur, ne quid lectores fallat postea scitu necessarium. Ea autem vt sunt abstrusa ob altissimam veteris memoriae ignorationem, ac propterea pericu- | |
[Folio *4v]
| |
losae aleae plena, ac doloso (liceat cum Flacco ita loqui) cineri supposita, quadruplici adiumento fermè opus habent, si fideliter explicari declarariq́ue debent, nimirum testimonijs scriptorum, veterum monumentorum fide, oculi iudicis arbitrio, & traditionibus maiorum quasi per manus transeuntibus, quibus rectè constitutis ita demum venire in cognitionem, cognita literis consignari possunt. Sed quàm praecipua ad hanc rem lumina, nimirum testimonia veterum & monumenta, infarciri historico stylo respuant atque abhorreant, nemo est ita iudicij infirmus, qui nesciat, quòd multum tenebrarum lectori offundi, multum etiam ipsi scriptori impedimenti ita adferri (vt taceam decori rationem non habitum iri) contingeret, si orationis tela quae texitur, per eiusmodi res passim occurentes abrumperetur, si connexio dictionis hoc modo hiulca & veluti rimis quibusdam futilis diduceretur. Proinde malum istud quum fugiendum mihi, ceu Charybdin quandam, viderem, certo consilio hunc historiarum tomum primum à perpetua quae Ga naar margenoot* sequetur rerum per Principes nostros gestarum narratione se- | |
[Folio **1r]
| |
creui, auctoritatem & exemplum illustre Corn. Taciti Augustae historiae scriptoris secutus, qui Germaniae bella descripturus, origini gentis ac moribus, & variorum populorum enumerationi extra numerum librum separatim consecrauit, veluti ϰατὰ διέξοδον eam cognitionem scitu pernecessariam seorsim tradens, quò series historiae continens atque indiuulsa per se consisteret. Hîc plus laboris in eruendo rerum à communi intelligentia abstrusarum cumulo, in reliquo opere plus gloriae: hîc inuidiae aliquanto plus ob controuersias & discrepationes inter viuos, illic cum mortuorum Manibus ea sepulta atque obruta facesset procul. Quòd si non omnes historici absoluti numeros ac partes expleuisse hîc videar, cogitate me Logistorici magis personam in hoc opere sustinuisse. Cogitate omnibus in doctrinis ac scientijs paucos aut vix vno plures extitisse, qui earum attigerint fastigium, plures inferiora tenuisse, illis admirationem venerationemq́ue fuisse debitam, his haud negatam meritam laudem. Nam eius qui summum culmen honestè affectat, conatus non laudandus modò, sed & applausu tanquam classico | |
[Folio **1v]
| |
fouendus est & adiuuandus, quando pulchrum sit etiam in secundo fastigio conspici. Porrò in scribendo Suetonium, cui familiare fuit amare breuitatem, ordine certis capitibus tradito, sequi malui, quàm Marium Maximum, quem vt verbosissimum, ita mythistoricis voluminibus sese implicantem Fl. Vopiscus prodidit. Valete feliciter patriae communis columina. Lugduni Batauorum, postridie Non. Ianuar. An cIɔ. Iɔ. lxxv. |
|