Oeuvres complètes. Tome XXII. Supplément à la correspondance. Varia. Biographie. Catalogue de vente
(1950)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 299]
| |
Ad Wetstenij dissertationem de Linguoe groecoe pronuntiatione, contra HenniniumGa naar voetnoot5).Quod hic praecipue quaeritur hoc est, bene an male graeca legamus. Atque adeo non tantum refert inquirere a quo tempore coeperint grammatici adscribere apices suos, quam sintne, qui hodie adscripti inveniuntur, ij quibus vera pronuntiatio servetur. Maximum ac validissimum argumentum quo hoc negetur è veterum poetarum carminibus petitur. Neque enim dubitandum est quin ita legenda sint carmina ut metri ac rythmi ratio constet, sine qua nulla est eorum suavitas. Poemata autem de- | |
[pagina 300]
| |
lectationis gratia inventa sunt, non solum ex figuratae dictionis elegantia ortae, sed et ex sono versuum suaviter cadentium. Atqui hoc argumentum vix obiter attingit Wetstenius, quod mihi prae omnibus inspiciendum ac considerandum videtur, quippe cum ex carminum legibus non tantum corruptam veterem prosodiam evincatur, sed et restituendae in pristinam integritatem unicum hinc praesidium existat. Oratorum more refutare et vincere adversarium studet totis viribus annitens in ijs extollendis quae suae sententiae maxime favent, contraria vero leviter tangens ac multa etiam praeteriens. At non ita agendum veritatis studioso. Ait se ingenue fateri probabiliter asseri aliam fuisse tempore Homeri accentuum rationem atque ea quae nunc extat. Sed difficile esse certa ejus rei dare argumenta. Nos an hoc tam difficile sit inquiremus. Hic illud sumi tanquam certissimum puto, syllabas longas brevesque non aliter quam soni productione vel brevitate distinctas fuisse. Qua enim causa ijs nominibus ipsas discrevissent, nisi aurium judicio adducti. Itaque quoniam accentus nunc passim adjecti inveniuntur ea ratione ut acuendam syllabam significent quae non longa sed brevis est, apparet certè accentibus qui nunc extant quantitatem syllabarum non designari ac propterea si dicantur rectè impositi, satendum est aliud esse accentum aliud quantitatem. Exempli gratia cum in σέλινα prima syllaba quae brevis est acutum accentum habeat, media autem longa sit, manifestum est accentum non esse appositum notandae productionis gratia in λι. Imo omnino liquet accentus et quantitatis differentia ex illo Quintiliani loco, ubi primam in graecis Ὄλυμπος et Τύραννος acui dicit cum secunda sit longa. Haec quoque Vossij (patris puto) sententia est, veteres accentus simul et quantitatis rationem habuisse, quod in cantu commode fieri potuitGa naar voetnoot6). Ita potuit quidem syllaba prima in Olympos et Tyrannos acutiori tono et tamen brevi temporis mora pronunciari ut cuivis musices non ignaro notum, atque hoc pacto poetarum carmina secundum syllabarum quantitatem recitata videri possent, simulque secundum accentus adscriptos dum attollitur vocis acumen aut deprimitur. Sed si hoc experiamur servatis qui nunc habentur accentibus, apparebit ineptam ac ridiculam saepe prosodiam effici. Atque hinc est, quod corruptam accentuum notationem esse probari posse videtur. Quaeso enim quo modo et quantitati syllabarum et elationi vocis secundum adscriptos accentus consuletur in his versibus | |
[pagina 301]
| |
χαίταιGa naar voetnoot7) δ᾽ὁια σέλινα περὶ ϰροτάϕοισι ϰέχυντο.
ὡς ἐυ ταν ἰδέαν τας ἁρμοίας ἐμέτρσενGa naar voetnoot8)
in quibus si ad singulos acutos accentus superscriptos vox extollatur seu acuatur, sed tam exigua mora ut brevitas syllabae intelligatur, fit profecto absurdissima quaedam totius sententiae modulatio; quaeque brevissimâ licet vocis elatione, non parum rythmi elegantiae nocet, quia nempe omnes istae syllabae praeterquam in χαίταιGa naar voetnoot7), accentu acuto notatae re ipsa breves sunt. Natura autem ita fiet ut elatio toni productionem syllabae nonnullam inducat. Quanto autem gratior cantus erit si ijdem versus efferantur simpliciter secundum veram syllabarum quantitatem.
χαῑταῑ δ᾽ὁῑᾰ σλῑνᾰ πρῑ ϰρŏτᾰφοῑσῐ ϰχῡντο,
῾ς ἐῡ τᾱν ῐδᾱν τᾱς ῾ᾱρμνῐᾱς ᾽μτρσενGa naar voetnoot8).
Quod si igitur quantitas longarum breviumque syllabarum inter legendum observanda est, quod non magis de prosa oratione quam metrica negari potest, cum nihil aliud sit longam esse syllabam quam longam enuntiari, nullusque adeo accentuum quos habemus in pronunciando usus est, quam ut tonum vocis eo quem diximus modo moderari doceant, sane nihil hac quidem in parte dignum praestant cur tam curiose servari ac doceri mereantur, sed potius, quoniam absonam προσοδιαν invehunt, tanquam spurij et corrupti a scriptura omni rejiciendi suntGa naar voetnoot9). Videtur existimare Wetstenius, carmine quidem recitando quantitatem syllabarum observatam fuisse, neglectam autem earum qualitatem, hoc est accentum, quo posito metri quidem ratio constabit, sed eadem verba in prosa oratione multo aliter atque in carmine efferentur, (nam Vossij quam diximus opinionem tanquam dubiam allegat) adeo ut in versu ἁρμονιας penultimam brevem pronuntiarint cujusmodi revera est; in prosa vero acuendo simul produxerint, item in versu ϰεχύντο in prosa ϰέχυντο dixerint, quod a ratione alienum puto, nec minus quam si in prosa latina dicamus nátura penultima brevi, in versu vero produci eam concedamus. Quomodo quaeso tanta soni metamorphosis delicatis graeculorum auribus citra offensam accepta fuisset? Quamobrem, ut concedamus in multis veros accentus servatos esse, sed qui ad tonum vocis tantum pertinuerint, in non paucioribus quoque corruptos ac transpositos fuisse vere dici posse putamus. Neque mirandum id paulatim successu temporum fieri potuisse in ea lingua quae non desierat in usu esse, atque adeo omnium quoque | |
[pagina 302]
| |
aliarum linguarum fato mutabatur sensim et corrumpebatur, sicut in illo ϰεϕάλ et τραπέζα patet. Si enim accentus ipsi in pronunciando e loco suo migrabant, quid mirum si et in apicum eos exprimentium notatione variatum fuerit. Quid quod ipse hic notat in graeca lingua quae hodie extat omnino depravatos atque immutatos esse accentus, ut pote in qua ϕιλιᾶς pro ϕιλίας scribatur et ϰαρδιὰ pro ϰαρδία. Nunquid enim haec immutatio non paulatim facta est? Et unde scimus, non jam eo tempore, quo coeperunt grammatici apices istos adpingere, multum ab antiqua pronuntiatione sermonem recessisse? Ille vero hoc argumentum tanquam suae causae conducens adfert quod appareat scilicet veterem linguam noluisse grammaticos ad genuinam recentissimae hujus corrumpere, quoniam alioqui corruptissimos quoque hosce accentus in priorum locum reposituri fuerint. Sed scit utique istorum grammaticorum aevo nondum hanc depravatissimam scribendi consuetudinem inolevisse. Credibile autem est, unum quemque grammaticum saltem eos qui nondum de Barbarie conquererentur, pro vera linguae graecae pronuntiatione eam habuisse quae suo tempore vigebat, eamque apicum opera conservare studuisse, cumque nihilominus paulatim illa declinaret, hinc factum ut in libris recentioribus continue immutatio quaedam fuerit accentuum ac forsitan etiam quantitas syllabarum ad accentus attemperaretur. Mirum est graecos illos recentiores LascarimGa naar voetnoot10) GazamGa naar voetnoot11) et reliquos ejus temporis nihil memoriae mandasse de poematum lectione, ut constare nobis posset quomodo hic accentibus ipsi uterentur, ac quis esset eorum usus. Nam qui ad vocum quarundam ambiguarum distinctionem refertur levissimus est. Sane cum antiquis temporibus, aevo nempe Aristotelis et multo post absque ulla accentuum notatione fuerit graeca scriptura cumque vetustiorum lapidum inscriptiones nullas quoque habbeant ejusmodi notas, neque eo minus legantur, nihil metuendum mali videtur si denuo ad eandem simplicitatem revertamur. Praesertim cum in eo plerique omnes nunc impingunt, quod quantitates syllabarum accentibus accommodent eoque contra eas producant ac contrahant quam natura ipsarum postulat. Tum vero in eo manifeste hallucinentur quod accentum gravem in ultima vocis syllaba inscriptum plane veluti acutum pronuntiant, intendendo vocis tono, cum contra remittendus sit. Ita ultimam in ἀυτὸς longiorem et acutiorem pronuntiant quam primam. cum tamen haec longa sit, illa brevis. | |
[pagina 303]
| |
Falluntur quoque cum accentum circumflexum quem vocant velut acutum efferunt, quod illo Ciceronis loco probatur. Cicero ad Paetum l. 9. Epist. 22. Quum loquimur terni, nihil flagitij dicimus: at cum bini, obscurum est, Nam βινεῖ graece significat coit, à βινέω. cum igitur bini et βινεῖ, idem sonarent, apparet βινεῖ ita pronuntiatum fuisse ut accentus acutus in prima syllaba audiretur, sicut in latino bini. Hinc quoque patet β graecorum non ut v consonum fuisse pronuntiatum ut nunc multi volunt. Vide Vossium de Poetis graecis quo aevo vixerint ultimi bonorum. PriscianusGa naar voetnoot12) Latine loquentes vult dicere philosophía et uranía penultima producta. Ergo contra quam in carmine. Ita jam tum corrumpi pronunciatio coepit. Patet ex versibus Constantini Manassis, quos refert HenniniusGa naar voetnoot13) Λογοειδεῖς dictis, factitatisque seculo XI et XII a nato Christo, prorsus secundum accentus adscriptos, syllabarum quantitatem expressisse graeculos aevi istius eamque plane evertisse. ῾Υιὸς Ἀινείου γνσιος Ασϰάνιοςτὴν ϰλῆσιν
Ἀπὸ ϰρεούσς, γεγονὼς τῆς ϑυγατρὸς Πριμου
Τὴν πόλιν Αλβαν ὤϰσεν σὺν τοῖς περιλειϕϑεῖσι
Καὶ ταύτῃ ἐβασίλσεν Ἀμούλιος μετ᾽ άλλων.
Νεμτρι προσϰτα τὰ σϰπτρα προσαρπάσας
᾽ν δ᾽αδϕὸς παλαίτερος Νεμτωρ Ἀμλῳ.
Horum versuum tenor idem qui in nostratibus Belgicis quibusdam ut quasi septem iambi cum una syllaba reliqua exaudiantur, quantitate syllabarum non observata sed productis ijs quae accentu notantur. Non puto hoc contendere audere Wetstenium veteres graecos dixisse Πριάμου aut ἀμουλίῳ penultimis productis, etsi velit forsan accentu acuto illas fuisse inscriptas. Vult tamen priscis graecis hoc carminum genus cognitum fuisse, citatque in hanc rem Dionysium Halicarnassensem, περὶ συνϑέσεος ὀνομάτων. Quem vero putat fuisse hunc Dionysium? nam plures fuere hoc nomine, et ex eadem patria cognomen habentes. Certe non fuerit Historicus ille Augusti aevo florens, sed multo posterior ut puto grammaticus quidam nam nec musico hujus nominis, qui Adriani vixit tempore haec quae refert verba tribuenda sunt. Quis enim credat jam tum adeo fuisse corruptum hellenismum ut breves syllabae tanquam longae enuntiarentur? Grammaticiautem ea esseipsetitulus, περὶ συνϑέσεος ὀνομάτων, suadet. | |
[pagina 304]
| |
Puto ego dicendum priscis temporibus cum grammatici inciperent accentus vocibus inscribere, id eo fine fecisse, ut quibus locis acuendus vocis tonus signisicarent, quae intentio soni non semper cum quantitate ac productione syllabae conveniebat, ut perspicuum est ex ijs quae Quintilianus tradit de vocibus Olympos et Tyrannos. Mutata vero corruptaque paulatim graeca lingua, veterem illam προσωδιαν interijsse, simulque invaluisse ut secundum notas illas accentuum syllabae producerentur. primum prosa oratione et vulgi sermone, deinde omnium promiscue atque etiam in carmine. Cumque mutarentur quoque syllabarum quantitates, (ut in τραπέζα et ϰεϕάλ exhibitum fuit exemplum) hinc et notas illas perperam collocari coepisse, ut in Πριάμου, σέλινα, φιλοσοφία, οὐλομένων, infinitisque alijs. Quare cum ita vitiose positas in omnibus libris habeamus, bonum factum videtur ut ad veterem simplicitatem redeamus, rejecta omni illa apicum farragine, solisque aspirationum notulis relictis.
Verisimile est, imo pene certum, veteres graecos diphthongum οι ita fere pronunciasse ut nos Belgae wij syllabam. Hinc nostrum wijn illorum est ὀῖνος, wijck οἰϰος habitatio recessus. fortasse et ὀιδα convenit cum weete. ὀῖϰα cessi praeteritum medium verbi ἐίϰω, manifeste idem est quod nostrum wijcke. ὁῖα adverbium, tanquam wie germanicum idem significans. ὀιστρεω tumeo inflatus sum infin. ὀιδειν wijden. οιϰτος misericordia weekte. ὀιστρεω oestro agitor wijstere bijstere verbijstere. ὀιφεω coëo, hinc wijf. ὀιχομαι weghgae. Linguae enim ante scribendi rationem extitere, qua recepta una quaeque natio sua verba suo modo in literas redegit. Sed illa enuntiatio οι sicut wij in principio vocis praecipue obtinet, nam si consona praecedat, non tam expresse litera nostra w exaudiri potest ut in λοιμος sed fere tantum ij. Quia vero et iota longum graecorum sicut y efferebatur, quod ex inscriptionibus antiquis colligo, ubi pro iota longum passim EI positum reperitur, hinc ambiguitas illa in versu Oraculi ubi disceptabatur an λοιμον pestem an λιμον famem praedixisset. Quod si observasset Wetstenius aliique, non contendissent οι idem valere ac i breve Latinorum; nam etiam hi longum i, ut nos ij, proferebant. Manuscrit F, p. 260 (la date 1687 à la p. 261; la Pièce est donc de 1686 ou 1687). A est globus plumbeus filo AB innexus, quod sustinetur ad B. A globus sub aquae currentis superficie ipsius aquae impetu sustinetur. BC horizonti est perpendicularis. Dico si aquae celeritas ponatur aequalis ei quae si sursum feratur, globum suspensum tenere valet, angulum ABC fore recti dimidium. Clavum vero B trahi ea vi quae sit ad globi pondus ut AB ad BC hoc est proximè ut 7 ad 5. Si dupla fuerit ad priorem aquae celeritas fiet AC quadrupla BC. | |
[pagina 305]
| |
Celeritates navigij sunt inter se sicut radices tangentium angulorum quos facit filum cum perpendiculariGa naar voetnoot14). Globus quo minor eo magis a perpendiculo recedet posita eadem navigij celeritate. Si globi ex argento vivo diameter sit unius pollicis, tunc celeritas navigij quae 6 83/100 pedes singulis secundis scrupulis conficit, attollet globum angulo semirecto. Quolibet dato globo aqua graviore, exploranda est semel navigij celeritas simulque angulus quo filum a perpend. receditGa naar voetnoot13). Hinc postea omnes celeritates ex observatis angulis cognoscentur. |
|