Oeuvres complètes. Tome XXII. Supplément à la correspondance. Varia. Biographie. Catalogue de vente
(1950)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 290]
| |
Appendice VI
| |
[pagina 291]
| |
Refpondeo premi digitum ab aere suprastante. Nam si tubus AES aere vacuus digito appensus neque hydrargyrum intus haberet nec per se ullius ponderis foret, aequipolleret aer inferiorem ejus partem sursum premens, aeri suprastanti ac deorsum digitum prementi. At nunc cum aeris inferioris pressioni pari vi occurrat pondus hydrargyri, nihil est, vel si adhuc pendet minimum, quod digitum premat sursum, at columna aeris quanta est tubi latitudo superne ei incumbit atque eo fit ut tanquam totius hydrargyri ac tubi gravitatem manu persentiat. Causa porro cur quasi vi intra tubum trahatur digiti extremum, ita ut cutis intra eum extuberet, nulla alia hic est quam quod ea parte solita aeris pressione careat atque ita inflatur quia id quod alias obstare solet nunc abest. Ita quoque fit in ventouses. Et proculdubio si manus tota intra vas aere vacuum imponi posset omni ex parte aliquatenus intumescere cerneretur. Experimentum in MonteGa naar voetnoot1) suspectum habet, vel admittendo frivolam causam adfert. Si explicari causa omnium phaenomenon posset secundum hypothesin utramque fatebitur spero longe simpliciorem et credibiliorem esse Torricellianam.
Sphaerula vitrea aere plena et clausa intra vacuum disrumpitur. Hoc dicimus fieri ab aere contento qui se extendatGa naar voetnoot2). Ille ait illam trahi undique extrinsecus veluti funiculis a tenui quadam substantia quam argentum vivum ibi reliquit, quod ut falsum esse appareat, imponatur intra vacuum similis bulla vitrea aqua vel hydrargyro plana. Deberet enim et haec rumpi si a substantia illa tenui circumfusa attrahendo antea rumpebatur. At integram permensuram spondeo etiamsi vel tenuissimo vitro constet utique si liquores hi nulla pollent qualitate elastica. Unde apparebit ne minimam quidem esse illius suae substantiae tenuis attractionem. Pag. 113. Non poterat aquam in phiala ullo modo commovere, quia aeque premitur | |
[pagina 292]
| |
ab aere in phiala contenta atque ab aere per tubum grauitante. Notandumque est in hoc experimento non maiori vi in phialam disruptum iri etiamsi absque inserto tubo clausa fuisset atque nunc. Pag. 123. Nihil mirum si lapides non fuere separati: nam cum tantum aeris remanserit ut aquam altitudine pedali in tubo descendere prohiberet, potest demonstrari lapidem inferiorem 2½ pollices longum ac latum ac tantum ¼ pollicis crassum una cum 4 uncijs appensis sustineri ab eodem aere debuisse imo etiamsi duae librae et amplius appensae fuissent. |
|