Oeuvres complètes. Tome XXII. Supplément à la correspondance. Varia. Biographie. Catalogue de vente
(1950)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 167]
| |
Appendice II
| |
[pagina 168]
| |
5. Zeno quidem non eos solum qui tum erant, Apollodorum, Sillum, caeterosque figebat maledictis, sed Socratem, ipsum parentem Philosophiae, latino verbo utens, Scurram Atticum fuisse dicebat. Cic. de nat. deor. lib. 1Ga naar voetnoot6). 6. Sed quod caput est, cur isto modo jam oracula Delphis non eduntur, non modo nostra aetate, sed jamdiu, jamGa naar voetnoot7) ut nihil possit esse contemptius? Cic. de divinat. l. 2Ga naar voetnoot8). 7. Sed ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus quantâ futuri spe tam magna tacuisset. Tac.Ga naar voetnoot9). 8. Quae vitia qui fugerit ut neque verbum ita trajiciat ut id de industria factum intelligatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens, concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur numerorum genere, is omnia fere vitia vitaverit. Cic. in OratoreGa naar voetnoot10). 9. Patris dictum sapiens temeritas filij comprobavit. Hoc dichoreo tantus clamor concionis excitatus est, ut admirabile esset. ibid.Ga naar voetnoot11). 10. Luce noctem, nocte lucem exspectatis. ad Heren. l. 4Ga naar voetnoot12). 11. Quid enim est tam furiosum, quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis nulla subjecta sententia neque scientia. Cic.Ga naar voetnoot13). 12. In hac arte, si modo est haec ars, nullum est praeceptum, quomodo verum inveniatur, sed tantum est quomodo judicetur. Cic. de orator. lib. 2. de logica loquensGa naar voetnoot14). 13. Quod tamen est mendaciunculis aspergendum. de Orat. lib. 2Ga naar voetnoot15). 14. Risum quaesivit, qui est meo judicio vel tenuissimus ingenij fructus. ibid.Ga naar voetnoot16). 15. Quare istos (Epicureos) sine ulla contumelia dimittamus: sunt enim et boni viri, et quoniam ita sibi videntur, beati: tantumque eos admoneamus, ut illud, etiamsi est verissimum, tacitum tamen tanquam mijsterium teneant, quod negant, versari in republica esse sapientis. Nam si hoc nobis, atque optimo cuique persuaserint, non poterunt ipsi esse id quod maxime cupiunt, otiosi. De Oratore l. 3Ga naar voetnoot17). | |
[pagina 169]
| |
16. Mirabile est, cum plurimum in faciendo intersit, inter doctum et rudem, quam non multum differat in judicando; Ars enim quum à natura profecta sit, nisi naturamGa naar voetnoot18) moveat ac delectet, nihil sane egisse videatur. ibid.Ga naar voetnoot19). 17. Eleus Hippias, Olympiae cunctâ penè audiente Graecia gloriatus est nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret; quin et annulum quem haberet, pallium quo amictus, soccos quibus indutus esset, se sua manu confecisse. ibid.Ga naar voetnoot20). 18. Hic autem non tam concinnus helluo neque tam musicus. Cic. in Pison.Ga naar voetnoot21). 19. Sed ita quidam agebant, ut etiamsi aliter sentiret, verborum tamen ipsorum pondus sustinere non possetGa naar voetnoot22). 20. Tantoque attentius boni nominis quam generis perpetuitatem spectaverunt, ut suis liberis statuerent, aut ingenuos labores impuberibus morte praecidendos, aut perpetuam sapientiae et fortitudinis gloriam obtinendam. L. Val. in praef.Ga naar voetnoot23). 21. Ego, si quis hoc robore animi, atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, ut respueret omnes voluptates, omnemque vitae suae cursum in labore corporis, atque in animi contentione confecerit; quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivia delectarent; nihil in vita expetendum putaret, nisi quod esset cum laude et honore et cum dignitate conjunctum; hunc meâ sententiâ divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. Cic. pro Coel.Ga naar voetnoot24). Ce qui suit fait l'effet d'avoir été ajouté plus tard, surtout les derniers numéros et peut-être toutes les sentences grecques. 22. Mathematicas aut omnino non discimus, aut prius desistimus quam intelligamus cur discendae sint. Voluptas autem aut utilitas talium disciplinarum in post-principiis | |
[pagina 170]
| |
existit, cum perfectae absolutaeque sint: in principijs vero ipsis ineptae et insuaves videntur. Gell. cap. 18. lib. 16. ex VarroneGa naar voetnoot25). 23. Egregiè Cassius dicenti adolescentulo, (in oratione) quid me torvo vultu intueris, Severe? Non mehercules, inquit, faciebam, sed sic scripsisti; ecce; et quam potuit truculentissimè eum aspexit. Quintil. Orat. lib. 6. cap. 2Ga naar voetnoot26). 24. Vide jocos egregios aliquot, cap. 4. eod. lib.Ga naar voetnoot27). 25. Neque gravis mors accidere viro forti potest, neque immatura consulari, neque misera sapienti. Cic.Ga naar voetnoot28). 26. Nec stirps prima fui, genito sum fratre creatus Qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Ovid.Ga naar voetnoot29). 27. Ἡ δὲ παιδεία, πλαταγὴ τοις μέιζουσι τῶν νέων. Aristot. de Republ. 8. cap. 6Ga naar voetnoot30). 28. Τὸ δὲ ζτεῖν πανταχοῦ τὸ χρσιμον, ἥϰιστα ἁρμόττειτοῖς μεγαλοψύχοις ϰαὶ τοῖς ἐλευϑέροις. ibid. cap. 3Ga naar voetnoot31). 29. Πολυμαϑία γάρ, ϕασι, νόον οὐ διδάσϰει. Jul.Ga naar voetnoot32). 30. Μαϰάριος ὅστις οὐσίαν ϰαὶ νοῦν ἔχει. Menand.Ga naar voetnoot33). 31. Οἷον Ἱπποϰράτς γεωμετ ριϰς ὢν, ἀλλᾬ περὶ τἀ ἄλλα δοϰεῖ βλὰξ, ϰαὶ ἄφρων εἶναι, ϰαὶ πολὺ χρυσίον πλέων ἀπλεσεν ὑπὸ τῶν ἐν Βυζαντίῳ πεντϰοστολόγων, δι᾽ | |
[pagina 171]
| |
εὐϑειαν, ὡς λέγουσι. Aristot. Exempla parandae pecuniae. lib. 2. οἰϰονομιϰῶν. Arist. 283 tom. 2Ga naar voetnoot34). 32. Alexander Macedonum rex discere geometriam infoelix coeperat, sciturus quam pusilla terra esset ex qua minimum occupaverat. Erant illa quae tradebantur subtilia et diligenti intentione discenda: non quae percipere vaesanus homo posset, et trans oceanum cogitationes suas mittens. Facilia, inquit, me doce. Cui praeceptor, Ista inquit omnibus eadem sunt, aeque difficilia. SenecaGa naar voetnoot35). 33. Latrunculis ludimus, in supervacuis subtilitas teritur. SenecaGa naar voetnoot36). Potest dici in eos qui difficilia problemata sectantur sine delectu. 34. Novit paucos secura quiesGa naar voetnoot37). 35. Utrumque devitandum est ne vel similis malis fias quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles suntGa naar voetnoot37). |
|