XLVIII.
Christiaan Huygens à R. Paget?
[1665]Ga naar voetnoot1).
Manuscrit avec plusieurs ratures, main de Huygens.
Reverende et Clarissime Vir
Quod serius ad tuas respondeo varijs occupationibus meis imputabis atque itineri praeterea quod copiarum nostrarum tum et earum quae ex Gallia auxiliariae advenerunt videndi gratia in Geldriam his diebus suscepi. Inde reversus reque ea de qua me consulendum duxisti cum Severino nostro perpensa, plane tibi autor non sim ut automaton ejus generis quod novissime excogitavi atque unicè ad rei nauticae usum destinavi tibi compares. non solum ob pretium ingens, 300 nempe florenorumGa naar voetnoot2), sed et quod ob nimium pondus, nam ad centenas libras accedit, ad transferendum de loco in locum inhabilia sint. Est quidem motus in his aequabilior certiorque quam in alijs illis pridem inventis, sed et iste tam accuratus constansque esse solet, ut non domesticis usibus tuis sed et astronomicis abunde suffecturus sit. Itaque optime tibi consules puto si quale praeteritis literis descripsi horologium fabricari mandes. Pretium quoque tunc indicasse scio, adeoque nihil restat, nisi ut de voluntate tua certior fiam, ac per me SeverinusGa naar voetnoot3). Vale vir amicissime.