XV.
H. Bruno à Const. Huygens.
1643.
Leiden, collection Huygens. Résumée par Worp (No. 3292).
Illustri domino meo
Domino Constantino Hugenio à Zuylichem et Munnick-land etc. S.P.D.
Illustris Domine
Conveni quem jusseras doctorem linguae GallicaeGa naar voetnoot1). probat et ille rationem docendi prae caeteris tibi probatam, ambulantibus videlicet, ludentibus, aliud agentibus ingerendus sermo istius gentis quae facilitatem, levitatem, volubilitatemque penè tripudiantis animi verborum atque oris quodam quasi torrente minimè salebroso, praefert. Operae tamen fore censet hic magister noster si subinde legatur scriptor aliquis tersus idem atque ad genium hodierni Gallorum idiomatis; tum in quo copia sit vocabulorum, phrasium, rerum obviarum simul et selectiorum. Garnieri colloquiaGa naar voetnoot2) commendat unicè. Et fateor, quanquam judicium meum nauci est hîc maximè, illa mihi quoque hinc inde aliquid legenti, à stijlo, a varietate,
à venustate perplacuisse. Sed procrastinabunt litterarij mei commilitones emptionem lectionemque Garnieri omniumque adeo autorum, usque dum tibi libebit sententiam tulisse de sententijs. Interim ductu viri hujus sanè eruditi, animis ingentibus, bonis avibus, Gallico fervore impetuque in Gallicae linguae studium incubituri...
Hagae-Com. IV Kal. Quintil, MDCXLIII
Mijn Heere Mijn Heer van Zuijlichem Raed en Secretaris
van sijn Hoogheijt tegenwoordigh tot Breda.