XIV.
H. Bruno à Const. Huygens.
1642.
Leiden, collection Huygens. Résumée pɐr Worp (No. 3115).
Magnifico Domino meo S.P.D.
Quae ars tua supra judicium meum judiciosè supra meritum amanter praecepit mihi, ea auribus ea animo accepi Magnifice Domine. Supererat ut ἀϰριβεστάτῃ incomparabilique diligentiae imperandi tuae nostram omnia singulaque exequendi compararemus promtitudinem assiduitatem, curam illam denique quam de duobus viris tuis promittere, de Doctore, cui placet absoluisse trigam, sperare possum, de me praestare si non possum, certè, ut debeo, conabor; Sed nascitur jam mihi quidam quasi scrupulus quem non ante concepi. nimirum nisi vel alternis alia agamus atque alia, vel stent nobis Amphitruonij diesGa naar voetnoot1), et currum non agat Sol, video quatuor horis tot tam diversa ἀποτελεσϑῆναι ἀδύνατον fore. Ecce Logica, perillustris domine, ecce historia, en Novum Testamentum, en Horatius Claudianusque: hae majorum spartae me ephorum quatuor horas, puto, postulant. Rursus, ecce qui famam et exilium simul ingenio suo debuit miserè ingeniosus ingeniosissimè miser, Naso; ecce prosodiae, ecce troporum ac schematum doctrina, ecce stijli exercitium, sive thema, ut vocant umbratici doctores, ecce historicus denique aliquis, puta Sleidanus de IV imperijsGa naar voetnoot2) aut Florus, quem doctor audiat solus (τίγαρ Σαλλυστίῳ ϰαὶ αὐτῷ;) quatuor haec horas, meque dimidium et totum ut vides, domine, postulant. et jam Rheidani versionemGa naar voetnoot3) cui horas Mercu-