Oeuvres complètes. Tome XXII. Supplément à la correspondance. Varia. Biographie. Catalogue de vente
(1950)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 37]
| |
XII.
| |
[pagina 38]
| |
Lipsium heroa, qui magnum sibi esse negat eum virum cui Ramus magnus estGa naar voetnoot4), jamdudum proscribis ac procul esse jubes. Pergo ad alia, et quae minores parvulos tuos spectent maximè. Ludovicus doctor severâ lege visus per hos dies velle proficere ad doctrinam carminum. Neque prosodiam saepe ante in manus sumtam saepius rejectam nunc ingenti animo et semel pergressus est. utinam non sistatur iste torrens impetus medio cursu! nôsti, Pater, ut mutet in horas illud capitulum. Porrò ad finem Tristium Nasonis jam anhelat. His absolutis nescio annon praestet Eclogas Maronis aut ipsam Aeneida auspicari quàm libros de Ponto nostri eodem planè stylo ac ista Tristia scriptos. Philippus, ne quid dissimulem, gradu oppido quam testudineo progreditur. Velim ab domino patre ipso per epistolidion praemiolis diligentia excitetur...Promitto reipublicae et mihi aliquem ex hoc quoque ligno Mercurium, ut quando tuos mirabitur omnes omnis posteritas nemo non sciat esse tuos omnes. Voveoauguror. Hagae Com. VII id. Augti MDCXLII. Tuus servus
Mijn Heere, Mijn Heer
|
|