Oeuvres complètes. Tome XXII. Supplément à la correspondance. Varia. Biographie. Catalogue de vente
(1950)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 25]
| |
V.
| |
[pagina 26]
| |
apud cognatamGa naar voetnoot1), ancillas, SpijckiumGa naar voetnoot2), servos, aliisque deridendum propinant; et quicquid in buccam venerit, effutiunt; nominatim per contemptum versificatorem appellant, unde omnis erectum aliquid meritandi conatus exstinguitur, suffocatur in herbâ: inde adeo strenam N.D.M. nullam misi, tacere coactus, qui primus debueram loqui. Constantinus (quem utinam laudare semper liceret) caetera caeteris tractabilior, intolerandum in modum hîc sibi indulget. Scire equidem percupio, quorum mihi, quotque dominorum jussa excipienda, quorum, quot, quousque irrisiones sint concoquendae. Haec enim omnia (quae cum ingenti dolore, quia eloqui non sustinui, literis quae confidentiores ferè sunt, quia necessum erat, perscribo) haec, inquam, omnia nisi corrigantur, exsequias Brunonis profligatoe authoritati, quibus commodum ire, hem tempus estGa naar voetnoot3). Corrigenda certè sunt, nam ut ultra indigna haec patiar, ab animo meo impetrare non possum. Ad te interim, Illustrissime Domine, confugio, tuamque, quando mea nihili est, authoritatem imploro; simul, ut si aut tu compertum aliquid habeas, aut discipuli, in quo deliquerim, quo mihi MirkinioGa naar voetnoot4) obediant minus, illi libere proferant, tu mi humanissime Domine, vetes. Experientur tecum omnes, me nec istic, nec usquam unquam officio meo defuturum. Hic sisto Illustr. vir, et saltem nunc felix anni ineuntis auspicium, feliciorem decursum, felicissimam catastrophen, tibi, et in te patriae, ex animo opto, voveo. Ampliss. dignit. vestrae cliens
Hagae-Com. Ex aedibus tuis te,
Prid. Non. Januar. MDCXL. Une pièce de Bruno du 16 mars 1640 a été publiée par nous à la p. 548 du T.I: on y trouvera une liste des auteurs étudiés par ses élèves. Dans la dernière ligne il faut lire: ‘Ad Oratoriam...animum [non pas: annuum] appulimus’. |
|