IV.
H. Bruno à Const. Huygens.
1639.
Leiden, collection Huygens. Résumée par Worp (No. 2238).
...Pergo. De Poësi tamen nihil dico; nam et silentium Constantinus pridem indixit, et utinam quae vellem loqui, per Christiani infelicitatem liceret? Infelicitatem inquam, nam ille ut ᾽Αμουσος plane sit, ut nascenti non riserit Musarum Pater, ut Musae non foverint gremio, nec Bellerophontaeo perfuderit ora liquore Calliope; caedat, qui volet, non ego. In Musicis sane StephanusGa naar voetnoot1) qui diligentissime, quantum omninò videre possum, nobilissimos discipulos instituit) dici nequit, quantopere Christianum depraedicet, efferat, admiretur; Constantini, quod doleo, et mirari subit, longè parcius praeco. Quo hic redeam equidem non invenio, nisi ad illud, Non omnia possumus omnesGa naar voetnoot2). In Geographicis Sicilia nos, Graecia, et Macedonia tenent, quarum nunc regionum apud Justinum creberrima ferè mentio est. In temporum ratione notandâ, magnisque epochis, et periodis imperiorum observandis, cum Ennij ChronologiâGa naar voetnoot3), Carionis, sive Melanthonis potius ChroniconGa naar voetnoot4) comparamus: Atque ex eo nonnulla de Graecorum decrementis et Macedonum incrementis delibamus...
Hagae-Com. XII Cal. Octobr. MDCXXXIX.