II.
H. Bruno à Const. Huygens.
1639.
Leiden, collection Huygens. Résumée par Worp (No. 2196).
....in Poësi quidem, Lemmata exercitij nobilisfimis commilitonibus ex Ovidij Metamorphoseôn libris praescribere soleo; quod si placet, gaudeo. I.D.: sin minus, oro quamprimum vetare placeat. Ego certe non omnino absurde me id instituisse puto, quia simul fabulas nonnullas, hoc est antiquae sapientiae penetralia, jam nunc memoriae ita discunt imprimere. Discendam autem Eclog. III poscentibus quoque eam prae caeteris, ut adfiniorem suae aetati, et apertiorem, dedi: quam nunc plusquam dimidiam recitaverunt. Analijsin Rhetoricam ex Bucolicis, vatum regis, deducimus. Quae jam secundò pressiùs au spicabimur. In Musicâ invidendos jam stupendosque profectus fecere; cui dici non potest, quantopere insudent, incumbant. imò, si nimia unquam possit esse diligentia, hic, ita me Di bene ament, nimis laborare eos pronuntiarem. Sed vah! ecce de Justino parabam scribere, cum nuntium abiturire nuntiatur; malui itaque imperfectam mittere epistolam potius, quam nullam. Vale etc.
Hagae-Com. Non. Sextilib. MDCXXXIX.