Appendice IX
Au cosmotheoros.
Juillet 1694.
29 Jul. 1694Ga naar voetnoot1).
[Fig. 157]
Erat BDEF [Fig. 157] sphaerula vitrea tam exilis ut tantum 1/12 partem unius lineae sive duodecimae partis pollicis aequaret quod adhibito microscopo mensus sum. Eam inter tenues lamellas aeneas insertam, prius tenuissima acus cuspide perforatas, statui in tubo extremo 12 pedum longitudine [Figure 157bis], quo ad Solem obverso apparuit ille minimus quidem ac debili luce, sed tamen ut stellis primae magnitudinis non cederet. At ex calculo fuit imago solis per sphaerulam apparens ad eam qua sol conspicitur oculo nudo, secundum diametrum, ut 1 ad 27648Ga naar voetnoot2).
[Fig. 157bis]
Potest et lux plena solis in BL conferri cum luce in QP, eademque invenietur ratio quae ante imaginis solis apparentis ad veram.
Si foramen vacuum aequale globulo BF in extremo tubo applicuissem, habuissem in G lucem quasi a Sole cujus diameter 10⅓″ circiter. Hoc enim expertus sum invenique solis lucem ita spectatam valde claram, neque ulli planetarum, nedum fixarum, comparandam.