Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie
(1944)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 555]
| |
III.
| |
[pagina 556]
| |
lectus, rationum collectio, voluptatis sensus. Quae sunt ejusmodi, ut longissime captum nostri ingenij limitesque excedant. Cum igitur inter opera Dei excellat caeteris animalium hominumque formatio, non est verisimile in una hac Terra nostra primarium hoc opus molitam esse providentiam, in caeteris nihil tale, sed ea tantum in quibus nullius exquisiti artificij vestigium appareat.
§ 2. Ratione non posse concipi unde animalia aut quomodo creataGa naar voetnoot6).
§ 3. Quid quod ex his quae ad animalia hominesque attinent suprema illa intelligentia ac providentia necessaria quadam ratione deducitur, cum reliqua omnia quae tum in terra tum in coelo intuemur ex atomis motuque eorum oriri potuisse pertinax aliquis Epicuri sectator ostensurus sit. Sed ijdem cum ad animalia ventum est, frustra se torquent, et, nisi desipiant, digitum Dei in his se agnoscere consiteri debent in quibus omnia ad destinatum finem tam providè disposita apparent. Quis enim tam impudens ut aves volare dicat quia alatae sunt. non autem datas esse alas ut volentGa naar voetnoot7) (en marge, biffé: nec fruges aut caetera omnia quibus nutrimur eâ gratiâ creata esse, sed nos ijs vesci, quod ad alendum apta invenimus).
§ 4. In easdem fere angustias novi philosophi sese conjiciuntGa naar voetnoot8). Cum enim potentiam divinam tantummodo ad motum materiae imprimendum mutuaturGa naar voetnoot9), cujusmotus vi ac legibus formari docetGa naar voetnoot9) Soles Terrasque et in his omnia fere quae cernimus, etsi nimia plerumque audacia; nihil prorsus de bestiarum aut hominum, aut minimorum denique insectorum origine attingitGa naar voetnoot9); neque id mirum, quoniam nequaquam intelligi potest, ex semel ita concitatis materiae particulis ejusmodi quid quale est animal conflatum iri quod illiGa naar voetnoot10) ingenuè fateri debuerantGa naar voetnoot10) eoque nihil hic sibi liquereGa naar voetnoot11).
§ 5. Ad haec igitur peculiaris quaedam Dei opera requirebatur, quae quo pacto sese exercuerit dum tot varias vivorum animalium formas molitur atque in Terram per- | |
[pagina 557]
| |
ducit id verò omnium rerum quas unquam scire optavi supremum est et maximum. Hic tantum voluntatem ac potentiam Dei Mosaica historia adducit, cum jussu ejus cuncta exorta esse narrat. Nec quicquam ulterius aut ratio aut conjectura humana pervestigare potuit aut poterit unquam.
Ici sont intercalées les citations des Dialogues de la Mothe le Vayer que nous publions comme Appendice aux présentes Pièces et dont nous avons parlé dans l'Avertissement.
§ 6. Quid hic philosophi? Ausi sunt nonnulli aeternum mundum aeternamque hominum progeniem statuere, quo et atomorum confluxum et providentiam excluduntGa naar voetnoot12). Nam si quid ab aeterno fuit, id nullum sui authorem habere potest, cum duorum aeternorum neutrum altero prius aut diutius extiterit. Adversus hos multa afferri solent, quaedam etiam ex Terrae ipsius natura et mutabili facie. Mihi hoc novum ex philosophia petitum argumentum caeteris praestare videtur. Quaecunque certo modo se habent, cum natura sua (leçon alternative: cum appareat nihil obstare quin) aliter quoque se habere potuissent, ea causam habere ex qua sint qualia sunt. Itaque fuisse tempus cum talia non essent, ac proinde non fuisse talia ab aeternitateGa naar voetnoot13). Terra sphaerae formam habet cum aut cylindri aut cubi habere potuerit. (En marge: Crystalli forma hexagona). Aliqua igitur causa fuit quae in istam formam eam compegerit. Fuit igitur prius materia ejus, ac proinde non ab aeterno tempore extitit hic terrae globus. Planetae circa Solem omnes in eandem partem circumeunt, cum potuerint aliqui in contrariam ferriGa naar voetnoot14). Est ergo causa quaedam quae omnes istos circuitus consistere coegit. Ergo non est ab omni aeternitate systematis hujus ordo. Terrae moles quinquagesicupla est magnitudinis Lunae. cur non centupla, aut aequalis duntaxat, nisi quia tanto major materiae copia ad formandam terram confluxit. Non igitur ipse globus ab aeterno. | |
[pagina 558]
| |
§ 7. At veritates geometriaeGa naar voetnoot15). Ici Huygens se montre, peut-on dire, Pythagoricien et Platonicien. Voyez le début de notre Avertissement. Mais consultez aussi les l. 14-16 de la p. 668 qui suit.
§ 8. At si spatium mundi tibi proponas, non potes cogitare id aliter quam uno modo se habere posse; esse nimirum extensum in infinitum. Hic igitur nulla causa accersenda est quae tale effecerit, nihilque proinde ex hoc axiomate obstat quo minus semper fueritGa naar voetnoot16).
§ 9. Terrae vero rotunditas nihilo minus causam habet, quam aut aquae gutta aut bullae pueri ex aqua sapone mixta. Quamobrem sicut hae ita et terra fuit ex materiae portione quadam in sphaeram coacta. Itaque ante formata fuit quam animalia aut arbores in eam imponerentur. At quomodo hoc factum aut quo progressu? dicant si possint philosophi. Parmenides ex SoleGa naar voetnoot17), at ex terra fere omnes: vix enim dici possit aliunde advecta esse. Sed quomodo ex terra? Nam forma animalis ex luto effecta qualem hominem a Prometheo fabulabantur immensum distat ab eo quod est animal ossibus musculis nervis oculis totque alijs intus innumeris partibus compositum. An ut Tages illeGa naar voetnoot18) c Terrae sulco homines primi emerserunt? Longum esset commenta omnia populorum hic referre, in quibus nihil est quod aliquam veri speciem habeat. Putarunt quidam ex limo Aegypti mures generari, quod si ita esset, possent et elephanti et homines. Sed illud haudquaquam credibile est, ex terrae particula utcunque aquae mista tanti artificij automaton existere jamque satis perspectum est et experimentas compertum omnia ex semine nasci, imo insecta quoque. Quod si mures, cur non continuè aliae atque aliae formae animalium e terra gignuntur? aut cur non omnis Aegypti limus in mures vertitur? Fatendum est itaque postquam Terrae globus coaluit, mirabili quadam ratione nec nobis intelligibili, animalia et in his homines formatos esse. Vix dubitandum quoque | |
[pagina 559]
| |
quin animantium hominumque collocandorum gratia Terra fuerit condita. Ergo et Planetae reliqui non absimili fine; nec ab ijs praecipuum illud praestantissimumque Dei opus abesse putandum. Quum etiam sibi placuisse videtur natura in tam diversis animalium formis reperiendis! |
|