Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie
(1944)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 61]
| |
Opposition de Huygens contre une thèse défendue par le fils de Colbert au collège de Clermont à ParisGa naar voetnoot1). | |
[pagina 63]
| |
Contra thesin 9. dl. de Seignelay in collegio Claramontano postremum disputantis.
| |
[pagina 64]
| |
que le Père PardiesGa naar voetnoot4), bien connu à Huygens, y a enseigné vers la fin de sa vieGa naar voetnoot5), lequel était un homme de grande valeurGa naar voetnoot6). Notons en particulier que Pardies s'exprime de telle manière sur le mouvement de rotation (diurne p.e.) de la sphère ou des sphères célestes qu'on peut douter s'il croyait fermement à l'existence objective de ces mouvementsGa naar voetnoot7).
Probo minorem. Illa hypothesis quae peccat contra ipsas rationes mathematicas, non debet numerari inter hypotheses. Atqui Cesalpini hypothesis peccat contra ipsas rationes mathematicas. Ergo &c. Probo majorem. Non enim est hypothesis sed paralogismus. Hypothesis autem talis esse debet ut saltem phaenomena cujus [lisez quorum] gratia supposita est ex ea sequi possint. Probo minorem. Illa hypothesis peccat contra rationes mathematicas ex qua hypothesi eos motus quorum gratia posita est sequi non posse mathematicis rationibus evincitur. Atqui ex Cesalpini hypothesi, motum praecessionis aequinoctiorum cujus gratia instituta est, sequi non posse, mathematicis rationibus evincitur. Ergo Cesalpini hypothesis peccat contra rationes mathematicas. Probo minorem, et primo haec pono fundamenta. Puncta aequinoctialia esse intersectiones Aequatoris et Eclipticae. Praecessionem aequinoctiorum esse translationem illam lentissimam punctorum aequinoctialium ad alia atque alia inter fixas loca, sive hoc motu fixarum sive alia quacumque ratione efficiatur. Jam sic argumentor. Si ob motum a Cesalpino terrae attributum nec aequator nec ecliptica inter fixas situm mutant, sequitur nec intersectiones aequatoris et eclipticae situm inter fixas mutare posse. Atqui ob motum &c. Probo minorem. Si in hypothesi Cesalpini non aequatoris coelestis positus inter fixas, multoque minus positus eclipticae pendent a positu telluris; ergo ob motum quem telluri tribuit nec aequator nec ecliptica situm mutare poterunt. Atqui in hypothesi Cesalpini aequatoris coelestis positus multoque minus eclipticae pendent a positu telluris. Ergo &c. En marge: hic dixerunt eclipticam coelestem quidem situm non mutare, sed eclipticam terrestrem. quod absurdissimum est cum nulla sit ecliptica terrestris, nec si esset ejus intersectio cum aequatore aequinoctialia puncta in coelo constituere posset. | |
[pagina 65]
| |
In Copernicana hypothesi aequatoris positus pendet a positu terrae, cum sit circulus is quem aequatoris terrestris planum ad fixas productum efficit.
Non potest ratio reddi praecessionis aequinoctiorum nisi ponatur fixas in consequentia ferri super axe eclipticae, et tunc axis conversionis sphaerae fixarum aliter atque aliter ad eundem axem immobilem aptari ponitur; vel ut poli conversionis fixarum inter ipsas alia atque alia puncta occupent in circulo circa polum eclipticae procedendo in praecedentia. Dico in his hypothesibus. Sed in Copernicana vel Semicopernicana axi telluris motus circa polos eclipticae tributus pracessiones salvat optime.
Probo quod in hypothesi in qua terra motu diurno non convertitur positus Aequatoris non pendet a positu terrae. Aequator in illa hypothesi est circulus in coelo maximus cujus poli sunt ijdem qui conversionis sphaerae fixarum. Si itaque poli conversionis sphaerae fixarum non pendent a positu terrae, ergo nec aequator pendebit a positu terrae. Atqui poli conversionis &c. Ergo. Probo minorem. Si poli conversionis sphaerae fixarum penderent a positu terrae dicendum esset motum illorum polorum motui terrae obnoxium esse ita ut hoc posito ille sequeretur. Atqui absurdum posterius ergo et prius. Vel si motum polorum conversionis fixarum dicitis sequi ad motum telluris, jam concedatis oportet non ex solo motu terrae a Cesalpino constituto sequi motum punctorum aequinoctialium, sed praeterea etiam polos conversionis fixarum inter fixas transferri debere in circulis circa polos eclipticae. Et tunc multo tolerabilior erit hypothesis eorum qui tantum sphaerae fixarum motum tardissimum circa polos eclipticae in consequentia tribuunt. |
|