Oeuvres complètes. Tome XVI. Percussion
(1929)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 213]
| |
Deuxième partie.Ga naar voetnoot1)
| |
I.Ga naar voetnoot3)
| |
[pagina 214]
| |
resilire vel conjuncta ferri, respectu nostri qui eodem communi motu deferimur, ac si omnibus adventitius ille motus abesset. Veluti si quis in navi sedens quae aequabili motu provehitur, duos aequales globulos ex ebore vel alia materia dura, inter se collidat, eos aequali quoque celeritate repercussum iri, vectoris hujus respectu, ipsarumque partium navis; prorsus eodem modo ac in navi quiescente, aut in terra posito contingeret. Ac facile hoc ita se habere concedent, qui sciunt in navi quae aequabili cursu fertur, caetera omnia quae ad motum spectant eadem ratione evenire, atque in terra consistentibus. Neque ullo motu corporum aut repercussione quae intra navem accidunt, deprehendi posse utrum ea pergat aequaliter an immota maneat. Uti quoque nihilo magis ex motu corporum cadentium aut projectorum, aut in se impingentium internosci posse, utrum Terra moveatur an quiescat. Nam qui hinc argumenta petierunt ad demonstrandum ejus quietem, eos jam diu Galileus alijque plurimi viri eruditi confutaverunt. Qui igitur Terram quiescere volunt, ijs experimenta ista in navi peracta veritatem adsumti Principij comprobabant. Qui vero Terram moveri statuunt, ut fere nunc omnes Astronomi ac Philosophi, ij dubitare nequeunt, quin perinde omnia eveniant in navi vectis, atque in Terra stantibus, cum sciant non magis hos quam illos quiescere, adeoque omnes motus de quibus hic agemus respective ad alia corpora accipiendos esse. Quid enim? an inquirere juberent quid fiat in motibus veris veraque quiete. Hoc quidem nemo exegit eorum qui de hisce percussionum legibus egerunt, sed quid nobis contingat in Terra versantibus quaesiverunt. quo omnis utilitas hujus investigationis continetur. Sed nec ultra quaeri quicquam potest. Nam si quis hoc existimet non sufficere, is ostendat oportet quid sit in mundo quod verè moveatur aut verè quiescat. In quo frustra laborabit, neque unquam exitum invenietGa naar voetnoot1). Quinimo si diligenter inspiciamus motus naturam, inveniemus verum istum motum veramque quietem, quomodo plerique omnes intelligunt, non solum cognosci non posse, sed neque esse omnino in rerum natura. Quod paradoxon novum atque à veritate alienum permultis visum iri non dubito, quandoquidem omnes qui de motu egerunt, quorum quidem scripta videre mihi contigitGa naar voetnoot2), vel ponunt hoc tanquam certissimum, vel silentio agnoscunt, quaedam scilicet corpora verè quiescere, aut verè | |
[pagina 215]
| |
moveri, prout in spatio mundano locum eundem servant, vel alio permutant; quaedam aestimatione tantùm aliorum ita se habere quae ut quiescentia spectentur. Quo majus operae pretium fore videtur, si communem hunc errorem evellere conemur. Neque tamen ab hac demonstratione, quam praevideo non aeque omnibus intelligendam, sequentium TheorematumGa naar voetnoot3) veritas pendebit, sed maxime ab eo quod jam sumsimus principio; tum ab alijs quibusdam nihilo minus certis quae postmodo adferemus. Qui itaque Tellurem hanc immobilem plane imaginantur, dicent corpus illud quod omnibus sui partibus respectu Telluris eundem locum servat, vere quiescere, moveri vero verè, quod vel totum, vel partibus suis, ejusdem respectu locum permutat. Quibus vero Tellus movetur, forsan dicent stellas, quas fixas vocamus, vera illa quiete frui. Utrique autem, si interrogentur quid sit sic vere quiescere, non aliud quod respondeant habent, nisi hoc contingere cum corpus quodpiam atque omnes partes ejus, eundem locum servant in spatio mundi universi. Sed quoniam spatium hoc infinitè extenditur in omnem partem, nullis finibus circumscriptum, nihil medium aut extremum habens; hoc enim apertius est quam ut probatione indigeat; fateantur necesse est, nihil esse unde certus locus illic definiri possit; neque etiam esse quo locus à loco differat, ejusdem spatij infiniti respectu. Nam cum ipsum immobile dicunt, quo et partes in ipso immobiles inveniant, nescio quem conceptum habeant hujus immobilitatis; sed non meminerunt, hoc ipsum adhuc quaeri, quid sit esse immobile, adeoque in circulum quem vocant inciduntGa naar voetnoot4). Viderunt puto, absurdum fore, si dicerent spatium mundi infinitum moveri atque ita concluserunt ipsum quiescere. Cum potius cogitare debuissent, neque quietem neque motum spatio isti convenire, sed corporibus tantum; vel improprie ijs spatijs quae à corpore occupantur, vel includuntur; veluti si spatium amphorae una cum amphora moveri dicamus, aliorum corporum respectu. Nulla igitur estGa naar voetnoot5) mutatio loci respectu spatij mundani. Constat igitur nihil obstare quin stellas fixas inter se quiescere dicamus ac | |
[pagina 216]
| |
respectu mutuo, non autem aliam insuper quietem illis tribui posse quae vera dicenda sit. Eademque ratio est in alijs corporibus quibuslibet, ut nimirum quiescere dici nequeant nisi unius vel plurium respectu quibuscum eundem positum eandemque servant distantiam. nec moveri nisi aliorum item respectu quibuscum ista eadem commutantGa naar voetnoot1). Quae autem contra haec adferri possint nonnullaGa naar voetnoot2) mihi in mentem venerunt, quarum praecipua hic exponere placet. Quid si ponamusGa naar voetnoot3), dicet aliquis, unicum tantum corpus in toto mundi spatio existere, hoc igitur moveri non poterit, quia nihil est ad quod ejus motus referatur? quo quid absurdius? Respondeo. neque quiescere illud posse, quia utrumque hoc quiescere et moveri respective tantum intelligi potest. In spatio autem infinito, si nullum praeterea corpus extet, nihil est quò habeatur respectus. Si enim quaeram qua in re consistat aut motus aut quies unici hujus corporis, non habent quod respondeant, nisi in hoc quod vel servabit vel mutabit locum suum in spatio mundi cum totum, tum partibus suis omnibus. Atqui si nihil est illius spatij respectu quo locus a loco differat, ut jam ante diximus, non erit utique nec loci mutatioGa naar voetnoot4); ac rursus si non est illic unde locus idem esse dicatur, nec ullum Ibi, non erit requies in eodem loco; sed totum illud quiescere aut moveri nequaquam pertinebit ad corpus illud unicumGa naar voetnoot5). Instabunt vero rursus, quidsi mecum pila A in mundo existat, ac praeterea nihil, atque ego eam a me repellam, numquid durabit impressio in pila A, qua scilicet fiet ut con- | |
[pagina 217]
| |
tinue aequaliter a me recedat? Quod si jam ego qui impuli in nihilum redigar, an non durabit etiam postea impressio in pila A facta? Si autem durat, ergo jam movebitur absque mei respectu aut alterius rei cujusquam, aut certe aliquid habebit pila A, quod non habebat antequam mea opera impelleretur. Respondeo impulsu pilae A effectum esse ut existat motus inter te atque illam, sive ut respectu mutuo moveamini, non enim tunc tu magis quiescere dici poteras quam ipsa pila A; neque enim ante impulsum uterque quiescere dici poteratis nisi inter vos. Sicut igitur redacta ad nihilum pila A, non potest dici te moveri, per ante dicta sic neque te sublato dici potest moveri pila A. nec erit aliquid in illa quod non erat antequam impelleretur. In hoc enim errari solet, quod qualitatem aut vim impressam, aut impetum in corporibus existere postquam impulsa fuerint, imaginamur, quorum virtute moveantur; adeo ut sint qui existiment violentia quadam affici corpora celerrimèGa naar voetnoot6) mota eoque fieri posse ut glandes plumbeae in medio cursu liquescant, quod profecto si fiat non propter motus velocitatem contingeret, sed propter aëris accursum atque attritum. Ex motu enim quamlibet intenso corpora nihil accipiunt neque patiuntur praeter hoc ipsum quod aliorum respectu distantiam aut positum immutentGa naar voetnoot7). Hoc porro semper ita ex aequo utrisque convenit, ut nunquam magis A moveatur respectu B, quam B respectu A. Unde etiam hoc consequitur, ut si corpora A, B, mutuo respectu quiescant, solaque tecum in mundo existere ponantur, sitque A millecuplo majus quam B, tamen sive tu A ita impuleris ut certa celeritate à B discedat; sive B impuleris ut eadem illa celeritate discedat ab A; idem prorsus (omisso tui respectu) effeceris; etsi hoc posterius multo minori labore constiterit quam prius istud. Pleraque haec mira videbuntur, ac forsan absurda atque aliena ijs qui noviter in ea incident. At serio diligenterque perpendenti vera | |
[pagina 218]
| |
esse apparebit. Neque enim quicquam opponi potest quod non ex jam dictis facile explicetur. Sed jam ulterius obscuram hanc motus naturam pervestigare pergamus. Binis corporibus inter se motis distantiamque mutantibus, non potest ex solo motu ipsorum cognosci utrum e duobus impulsum fuerintGa naar voetnoot1), an utraque. Neque item si 3 aut plura fuerint quae sic moventur. Ex solo inquam ipsorum motu, nam si ex. gr. cymbam in lacu progredi cernam non dubitabo utique cymbam aut hominis aut venti viGa naar voetnoot2) impulsam fuisse non autem Terrae totius motione id effectum. Itaque quodlibet corpus ut immotum spectari potest, ad quod caeterorum motus ac celeritates referantur. ac propterea cum in sequentibus dicemus hac illave celeritate corpora quaedam ferri, hoc ita se habere respectu certorum quae ut quiescentia considerantur intelligendum erit. Quoniam verò nullam quietem corporum esse ostendimus nisi inter se ac mutuo respectu, videndum jam est quaenam corpora inter se quiescant. Certe non alijs hoc convenit nisi quae distantiam eandem positumque servant mutuo respectu. Sed non ideo quaecunque distantiam eandem positumque mutuo respectu servant, inter se quiescunt. Quod mirumGa naar voetnoot3) rursus videbitur, sed ad explicandam motus circularis naturam ita contemplatione necessario statuendum est ut mox patebit. Sciendum itaque quiescere inter se corpora, quae cum nullo vinculo aut obice continentur quo minus singula liberè a se mutuo recedant, tamen situm distantiamque inter se eandem servant. Ut si globuli perfecta rotunditate in plana mensae superficie dispositi, nusquam discedant, eos inter se quiescere ac mensae illius respectu dicemus; atque ipsius quoque mensae partes tunc inter se quiescere. Quod si vero ita inter se quiescentium respectu, corpus aliud liberè et sine obstaculo ullo moveatur, id lineam rectam eorundem respectu percurret, progressuque aequabili feretur. Atque hoc Principij loco habendum est, quod cum experientia manifesto comprobat tum a plurimis ante nos sumtum fuit quanquam hac ratione nititur, quod aeque rationi consentaneum sit corpora mutuo respectu mota, si nullum occurrat impedimentum, moveri pergere neque in ullam partem declinare, quam inter se quiescentia si nil aliud accidat perseverare in quiete. Ex hoc vero motu ad corpora inter se quiescentia relato, intelligi ac definiri | |
[pagina 219]
| |
demum potest quid sit in linea recta libere et aequabiliter moveri adeo ut nec cursus rectus et aequabilis navigij, supra adductus explicando priore Assumpto nostro, alia ratione talis censeri queat, quam partium terrae inter se quiescentium respectu. Quoniam vero positis corporibus inter se quiescentibus, plura alia ipsorum respectu secundum diversas lineas rectas moveri possunt, hae lineae tunc diversae motuum directiones dicenturGa naar voetnoot4) ac tali duorum corporum motu, etsi singula aequabiliter feruntur fit tamen semper ut inaequaliter ad se mutuo illa accedant vel[Fig. 2.]
à se recedant. Ut si corporum A [Fig. 2] et B inter se quiescentium respectu moveantur liberè et aeque celeriter C quidem secundum directionem rectae CD; E vero secundum directionem contrariam rectae EF, ipsi CD parallelae. Intelligatur autem recta GH utrique directioni perpendicularis, quaeque distantiam CE mediam secet in puncto M; et dividantur bifariam CG in K, EH in L. Jam si, una parte temporis, corpus C pervenerit in K, simulque E in L, altera vero temporis parte simili corpus C peregerit spat. KG, simulque E spatium LH, utriusque aequabilis est motus, sed mutatio distantiae inter utrumque aequalibus temporibus inaequalis accidit quoniam majore excessu superat CE rectam KL, quam haec rectam GH, ut quivis facile demonstrabit. Atque ita quo propius ad lineam GH accedunt corpora C, E, eò lentius inter se appropinquant, deinde vero cum ab ea recedunt crescit continuè ipsorum mutuo respectu celeritas. Et facile apparet celeritates eorum in lineis directionis suae, quantumlibet majores esse posse celeritate qua ad se invicem accedunt vel qua sejunguntur, prout nempe propiora lineae GH intelligenturGa naar voetnoot5). Imo directiones porro motuum celeritatesque corporum respectu mutuo certo cognosci possunt praesentibus ijs corporibus quae inter se quiescunt, quoniam utraeque respectu horum definiuntur. His vero sublatis, etsi illa haud aliter quam | |
[pagina 220]
| |
prius moveri inter se pergant, difficilius est dicere quae sint eorum directiones, quaeve in ijs celeritates aequabiles quae utraeque etiam diversimodè explicari possunt quod nunc pluribus non persequemurGa naar voetnoot1). Sed in corporibus colligatis ac circulariter motis, aut in partibus unius cujuspiam corporis, circa centrum conversi, cognoscitur motus circularis vel relatu ad corpora quaedam inter se quiescentia, vel absque his etiam ex Vi Centrifuga. Velut si bina corpora filo eidem utrimque alligata sint, ac circulariter moveantur cognoscetur id ex tensione fili. ac similiter si rota quaepiam in orbem vertatur, patebit hoc e ponderibus in circumferentia suspensis si ea ab axe refugere cernentur et obliquis filis circumferriGa naar voetnoot2) unde constabit non te spectatorem circa rotam immobilem circumduci, sed illam in sese versari. At numerum quidem ac celeritatem circulationis intuitu corporum aliorum inter se quiescentium definire licet. Sine ijs vero quò major est vis centrifuga eò quidem celeriores circuitus esse colligemus, sed et quanta sit celeritas et qui numerus conversionum ex Theorematibus nostris de vi centrifugaGa naar voetnoot3) discere licebit. | |
IIGa naar voetnoot4).
| |
[pagina 221]
| |
ut perfecta considerantur. Ita hic faciendum quoque, ut et durissima corpora fingamus et in eo loco librata ubi nihil motui eorum obsistere possit.
Quiescere unumquodque dicitur respectu eorum à quibus eandem servat distantiam, similiter moveri respectu eorum quibuscum distantiam commutat.
Primus liber aut pars de aequalibus globis. Et de infinita percussionis potentia. Et quod aequalis in collisis digrediendi celeritas et appropinquandi. ad singula unum axioma. AEque multum motus remanere debere nostrum esse principium posset ad reliqua sed ita intellectum ut aeque multum remaneat motus in eandem partemGa naar voetnoot5). Facile ostenditur secundum Cartesium non explicari posse. Vacuum sine extenso corpore vacans facile cogitari potest. Ponemus tamen materiam sed quae nec juvet nec impediat motum. Hoc etiam nostro aeri convenientius. Aerem parum tantum gravissimis corporibus metallorum resistere exemplis cadentium fit manifestum. Sed jam nihil officere supponemus. Parte secunda de gravitate, quod unumquodque eo difficilius movetur eoque constantius motum servat quo gravius est. Quod nullius nulla sit extensio captiose dictum videturGa naar voetnoot6). Mihi videtur alia esse notio loci continentis quam corporis in eo contenti. Quid tamen cum omnes qualitates à corpore auferemus cogitatione? quid remanet praeter extensum? Videtur corpus secundum Cartesium non differre à vacuo philosophorum. Sane si nihil praeter extensionem ei tribuit, non video quomodo alia corpora illisa repellet. Nam quod dimensionum nullam penetrationem dari ait, ut vulgo dicitur, id frivolum est. Non erit item quo figurae ab invicem discretae sint. Aut si motu suo satis separatas existimat, saltem non habebunt quo figuras suas conservent nisi duritiem tribuamus. Videtur autem et ipse Cartesius duritiem ijs tribuisse (licet non dicat) eo ipso quod figuras proprias servare singulas particulas et alias pellere statuat. Sed male eam non insuperabilem ponit, cum comminus et deteri et sphaericas reddi scribatGa naar voetnoot7). Ponamus ergo duritiem insuperabilem: aliquas videlicet | |
[pagina 222]
| |
materiae partesGa naar voetnoot1) ejusmodi figuras obtinere quas nullo modo amittere queant, reliquam vero materiamGa naar voetnoot2) inter illas diffusam quae nihil earum motui obsistere possit, cum tantum hoc habeat ut extensa sitGa naar voetnoot3). | |
IIIGa naar voetnoot4).
| |
[pagina 223]
| |
acceptam continuat aequabiliter, et secundum rectam lineam eorundem illorum corporum respectuGa naar voetnoot8). quietis non nisi relatione corporumGa naar voetnoot9) ideam habemus. | |
IVGa naar voetnoot10).
Il faut donc sçavoir que l'on connoit que des corps sont en repos entre eux, lorsqu'estant libres a se mouvoir separement et point liez ni detenus ensemble, ils gardent leur position entre eux. Comme si plusieurs boules sont posees sur une table bien unie et qu'elles demeurent chacune sans mouvement dans leur place sur la table, alors elles sont en repos entre elles et a l'egard de cette table. J'ay dit qu'elles doivent estre libres a se mouvoir separement parce qu'elles pourroient garder de mesme leur place estant liees ensemble ou attachees a la table et estre pourtant en mouvement entre elles ce qui peut paraitre etrange; mais c'est en quoy consiste la nature du mouvement circulaire, le quel existe lors que deux ou plusieurs corps, ou bien les parties differentes d'un mesme corps sont poussees
| |
[pagina 224]
| |
position et distance). Si A est poussè vers C et B vers D, estant les lignes AC, BD perpend. à AB et dans un mesme plan et les impulsions egales, alors ces corps se mouvront dans une circumf. de cercle au diametre AB, s'entend à l'egard des corps parmi lesquels A et B reposaient auparavant. Ainsi A et B auront du mouvement entre eux, c'est a dire au respect l'un de l'autre, sans pourtant que leur position ou distance entre eux changeGa naar voetnoot1). Sans qu'on puisse dire combien l'un et l'autre ont de ce mouvement qu'on apelle vulgò veritable, ni sans qu'ils aient ce mouvement veritable du tout, comme n'estant qu'une chimere, et fondè sur une fausse idée. Il en est de mesme d'un seul corps par ex. d'une roue ou globe; si non que dans les parties d'un tel corps il y a des directions differentes de toutes manières, et non pas seulement par des lignes paralleles comme icy. Or ce mouvement circuculaire se connoit ou par rapport aux corps qui sont aupres en repos entre eux et libres; ou par la vertu centrifuge qui cause la tension du fil qui lie 2 corps ensemble et ainsi leur mouvement circulaire se connoit quand mesme ces autres corps n'y seroient point. Ou bien quand il n'y a qu'un corps qui circule, elle cause la projection de quelques corps qu'on pourroit y placer dessus, comme si c'estoit une table tournante, des boules qu'on mettroit dessus hors qu'au centre, s'en fuiroient aussi tost et la quiteroient. Et dans de l'eau tournant dans un vase circulaire elle cause l'elevation de l'eau vers les bords. On connoist par la que les fixes reposent entre elles et n'ont point receu d'impulsion pour aller en rond, parce qu'elles s'ecarteroient à moins que d'estre fichees dans une sphère solide comme autrefois quelques uns ont cru. Par consequent la Terre l'a receue. Ce qu'on connoit d'un autre maniere par les horloges c'est a dire qu'elle rejette plus fort vers l'EquinGa naar voetnoot2).
Or dans la circulation de 2 corps liez par le fil AB on connoit qu'ils ont receu | |
[pagina 225]
| |
impulsion qui a produit leur mouvement ou direction respective entre eux; mais on ne peut pas connoitre à les considerer seuls s'ils ont este poussez egalement, ou si l'un seulement. Car si on avoit poussè le seul A, le mouvement circulaire et la tension du fil se seroit ensuivie de mesme, quoyque le cercle auroit eu alors un mouvement progressif a l'egard des autres corps en repos. que j'ay donc montrè comme dans le mouvement circulaire aussi bien qu'au mouvement libre et droit il n'y a rien que de relatif. de sorte que c'est tout ce qu'il y a à connoistre au mouvement, et aussi tout ce qu'on a besoin de connoitreGa naar voetnoot3). mais comme j'ay desia dit ceux qui feroient scrupule de consentir à ce raisonnement, n'ont que faire de s'embarasser l'esprit, et doivent seulement tenir ce qui a estè posè touchant le mouvement dans le vaisseau, scavoir que les repercussions des corps s'y font tout de mesme qu'a ceux qui sont à terre. hoc enim exemplum ut captu facillimum in demonstrationibus quae sequuntur frequenter adhibebimusGa naar voetnoot4).
Ils diront, nous ne pouvons pas scavoir peut estre en quoy consiste le mouvement, mais scavons seulement qu'un corps qui a receu de l'impulsion se meut. Respondeo cum Ideam motus non aliunde habeamus quam ex mutatione positus corporis alicujus vel partium ejus (ut in motu circulari) ad alia corpora, nullum idcirco motum imaginari possumus quin istam positus mutationem contingere concipiamus, quoniam non potest motus concipi cui non conveniat idea motus. | |
[pagina 226]
| |
VGa naar voetnoot1).
| |
[pagina 227]
| |
motus circularis in uno corpore est motus respectivus partium, manente distantia propter vinculum. dato corpore uno vel pluribus conjunctisGa naar voetnoot7) quae circa centrum aliquod moveantur,[Fig. 4.]
potest colligi, ex vi centrifuga, quantam celeritatem circularem acceperint. sed et haec relativa est inter illa corpora vel inter unius partes. non tamen cognoscetur quantum veri motus partibus singulis insit, hoc est respectu spatij, ut fingunt, immoti. nam et illorum arbitrio, quod circulariter movetur simul et recto motu totum, sive ex pluribus junctum progredi potest quo itaque et partes feruntur. qui rectus motus quatenus sit verus, nullo signo discerni posse fatentur. Itaque tantummodo hoc cognoscetur quanta sit circularis motio, hoc est quanta sit relativa conjunctorum, vel partium unius corporis. non cognoscetur etiam positis duobus conjunctis utrum eorum impressionem ab impellente acceperit, aut quantam singula.
Quaerentibus quid sit motus, hoc unum occurrit corpora moveri dici cum eorum inter se, vel ad alia quaevis situs ac distantia mutatur. quiescere cum servant inter | |
[pagina 228]
| |
se et ad alia situm et distantiam. Nihil adhuc aliud de motu concipimus. Jam quomodo spatium immotum concipere te dicis cum nihil aliud de quiete cognoscas quam hoc ut relativa sit ad alia corpora? spatij quiescentis hanc ideam habent, ut si a foco ad fenestram accedam, manere dicant spatium juxta focum, è quo excessi, sed nimirum cubiculi respectu. Frustra inquiritur quis sit verus motus iste, cui bono enim? Nostri vero principij, nempe motum non alium quam relativum esse, utilitas et consequentiae insignes sunt. Velut quod concesso corpus quiescens perseverare in quiete nisi ab alio pellatur, hinc sequitur necessario, corpus libere motum pergere moveri eadem celeritate nisi ab alio impediatur. nihil enim interest inter simul libere moveri et simul quiescere. Corpus ex nova impressione novum motum concipere existimant, etiam nullius alterius corporis respectu; inque ipso motu violentum quid inesse putant, adeo quidem ut rapiditate summa vel disperdi ac dissolvi corpora possintGa naar voetnoot1). at mihi nihil efficit in corpore quantacunque impressio, nisi ut situm ac positum ejus mutet aliorum relatione. posito definito numero fixarum inter se quiescentium, oportet illis incertum esse, utrum maximo motu recto omnes una abripiantur, an quiescant. spatium mundanum insinite extensum quiescere concipiunt. nempe spatium absque corporis ullius conceptu. Tale vero spatium non est substantia sed nihil continet. Ergo illud nihil quiescet. moveatur corpus A in recta AB; corpus vero C in linea CD ipsi AB parallelaGa naar voetnoot2),[Fig. 5.]
haec corpora inter se ac mutuo respectu moveri cognoscimus. hoc tamen fatemini non cognosci quatenus utrumque eorum vere moveatur. hoc est spatij mundani respectu. Ponamus jam filum BD utrique AB, CD perpendiculare, atque eo loci positum, ut eodem momento A incidat in B, et C in D; sintque unci quidam in B et D, quibus haereant corpora utraque, quo fit ut rectus eorum motus in circularem vertatur quem tensione sua filum BD manifestum reddetGa naar voetnoot3). Cum igitur, antequam in uncos istos corpora A et B inciderent, ignoraretur quantum vero motu moverentur, nunc postquam inciderunt, hoc sciemus ac definiemus quantum respectu spatij illius infiniti et immoti concitentur. Hoc certe dici non potest. Recte vero rem perpendenti manet tantum motus | |
[pagina 229]
| |
respectivus qui fuit antea, nihilque aliud accidit nisi quod cum antea esset in lineis rectis parallelisGa naar voetnoot2), nunc sit in partibus circumferentiae oppositis quae similiter inter se parallelae dici possunt, distantia vero corporum quae prius mutabatur continuè, nunc invariatum maneat propter vinculum. Ergo et in circulari ejusmodi motu nihil quoque nisi respectivus motus cognoscitur, sicut in motu solutorum. Idemque de corporis cujusvis unius circulari motu super axem putandum est; in quo motus respectivus partium inter se atque etiam respectu centri cognoscitur. quomodo autem se habeat ad spatium infinitum, nec apparet neque etiam respectum aliquem ad hoc habet. Si dicunt jam certo cognosci vero circulari motu corpora AB moveri. Respondebo et antea cum in lineis rectis ferebantur verum inter ea motumGa naar voetnoot4) me agnovisse, sed debebas dicere quantum respectu spatij mundi moveantur. | |
VIGa naar voetnoot5).
| |
[pagina 230]
| |
alium locum spatij mundani. Itaque inquam locos istos tanquam revera immotos concipiunt. quid autem revera immobile esse dicemus, cum adhuc quid sit verus motus quaeramus? Nempe fortasse stellas fixas ac centrum solis vere quiescere dicemus nos qui Copernici sententiam sequimur. at illae quidem inter se, altera alterius omniumque respectu quiescent, cum autem positae sint in spatio mundi infinite undiquaque extensi (hoc enim nemo paulum intelligens negare potestGa naar voetnoot1)) cujusnam corporis alteriusve rei respectu omnes una quiescere dicent? Spatij dicent mundani immoti. Putemus Cometam quempiam recta via per planetarum aut stellarum spatia ferriGa naar voetnoot2) quemadmodum Keplero visum est. numquid aeque fixae stellae illius respectu atque ille ipsarum moveri dicendae? itaque in hoc tota quaestio vertitur an spatium mundi infinitè extensi, immotum sit ac dici et intelligi possit. Visum est autem mihi falsam hanc esse notionem. unde enim ideam immoti hausimus nisi a quiete relativa corporum inter se?Ga naar voetnoot3)
motus nempe ut volunt est translatio e spatio mundano in aliud. quies mora in eodem spatio. Cujus rei? nempe corporis. cum igitur motus et quies non nisi corpori conveniant, quomodo jam immobilitatem spatio tribuunt, et quidem in infinitum undique extenso. nam nec translatio nec quies est nisi substantiae alicujus. quomodo igitur conveniet quies spatio vacuo in quo nihil existit? | |
VIIGa naar voetnoot4).
| |
[pagina 231]
| |
hoc cognoscitur in liberis sed motus circularis duorum vel plurium vinculo conjunctorum, vel partium unius corporis, deprehenditur ex vi centrifuga. contra eos qui verum motum hunc esse volunt. dico non esse nisi respectivum. non enim potes dicere centrum oscillationis quiescere in mundo, sed etiam respective tantum ad alia corpora.
an centrum gravitatis non melius dicatur centrum potentiae cum gravitas tollatur. auferre gravitatemGa naar voetnoot5) versus terram cogitatione, quod non tollit molemGa naar voetnoot5) et materiam resistentiamque. tunc directio diversa aequè in aethereGa naar voetnoot6) atque super mensa. Terra ipsa tollatur.
Existimant omnes qui de motu egerunt, quorum quidem scripta videre mihi contigit, esse motum quendam verum, alium vero apparentem, qui aestimatur respectu aliorum corporum quae ut quiescentia considerantur. verum esse censent, cum corpus locum mutat in spatio mundano quod immobile esse statuunt. Ego autem contra nullum alium esse motum corporum arbitror quam mutuo respectu. Hunc esse verum. Illum autem quem isti verum dicunt, non solum cognosci non posse, sed neque omnino esse in rerum natura.
Hoc spatium ita solum absque ullo corpore consideratum, quomodo quiescere intelligi possit non video. Cum quies et motus non sit nisi corporum, et utriusque idea ab his solis exorta sit. Nam si spatij quies aut motus esse aliquid dici potest, illius spatij erunt, quod à corpore occupatur, vel quod a corpore includitur, ut si amphorae spatium una cum amphora quiescere aut moveri dicamus. At spatio illi infinito et inani neque motus neque quietis idea aut appellatio convenit. | |
[pagina 232]
| |
VIIIGa naar voetnoot1).
| |
[pagina 233]
| |
fixo in spatio mundano transfertur. malè. nam cum infinite spatium undique extensum sit quae potest esse definitio aut immobilitas loci? Stellas affixas, in Copernicano systemate forsan revera quiescentes dicent. Sint sane inter se immotae sed omnes simul sumtae cujus alterius corporis respectu quiescere dicentur, vel qua in re different a celerrime motis in partem aliquam? nec quiescere igitur corpus nec moveri in infinito spatio dici potest, ideoque quies et motus tantum relativa sunt. Recte satis Cartesius artic. 29 part. secundae. nisi quod eandem vim et actionem requiri dicit sive ut AB transferatur ex vicinia CD sive ut hoc ex illius viciniaGa naar voetnoot2). quod tunc quidem verum cum AB aequale CD, alias haudquaquam. male etiam quod immediate contingentium respectu motum corporis definitGa naar voetnoot3). quidni enim etiam longissime dissitorum?Ga naar voetnoot4) |
|