Oeuvres complètes. Tome X. Correspondance 1691-1695
(1905)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2750.
| |
[pagina 282]
| |
digitis parumper tero & dein chartae complicatae interpositum eboreo scalpelli manubrio perfrico, ut in ignem luculentum abeat. Quod si forte à glutinositate ejus accidat, ut charta duplieata nimium cohaerens aërem excludat, illi inter fricandum explicata nonnihil charta, folioque superiori diducto ingressum concedo liberum. De natura hujus lucis altum apud omnes quidem est silentium, quousque tamen & modus conficiendi et nonnullorum experimentorum apparatus ad rudem aliquam cognitionem hujus luminis me deduxerit, paucis judicio et examini Tuo nunc subjiciam: Ex pluribus encheiresibus, quas in confectione phosphori ex urina collegi, has facile principes esse judico. ut scilicet oleum urinae foetidum sollicite conservetur et Salium justa adsit proportioGa naar einda). His enim neglectis et operam & oleum perdidisse Chymicos intellexi. Ut proinde existimem oleo huic et salibusGa naar eindb) phosphorum potissimum admirandos suos debere effectus. Quoniam enim oleosa, experientia teste à certo motu accelerato ignem concipiunt, reputavi Salia actione intestinaGa naar eindc) oleum urinae accendere & fumum illum qui interdiu observatur, non nisi effluvia esse ita deflagrantia, ut ob diffusas nimium ignis particulas non exurant. Atque hoc ipsum eo magis verisimile videtur, quod frustum ejus in aëre aperto relictum temporis successu crustâ obducatur, omnis lucis experte, quâ decorticatâ lumen in tenebris redit; manifesto ut puto indicio: exteriora deflagrasse, oleoque consumto terram hanc instar cinerum fuisse relictam. Quod vero oleum à motu et actione Salium inflammatur, experimentum Illustr. Boyleri evincit, qui novit ex confusione Spiritus acidi cum oleo caryophyllorum ignem producereGa naar eindd). Utut autem in phosphoro Salia oleo involuta et nonnihil disjuncta non ita effervescant ut in priori experimento; effluvia tamen eorum olei particulas simul exhalantes ita incendunt ut phosphorus totus compareat lucidus. Retinere enim effluvia corporum suorum virtutes ex quibus promanant, vel ex eo constabit, quod effluvia Spiritus salis ammoniaci & Spiritus nitri recenter destillati conjuncta ad oculum in se invicem agant et fumum excitent, cum ipsi liquores confusi vehementer effervescant. Ex hisce ita praesuppositis facile deduci potest; quod in phosphoro particulae oleosae jam tam à salibus ad sui deflagrationem dispositae accidente motu vel frictione penitus consumantur; quod phosphorus in spiritu vini solutus vel ejusdem effluvia ubi aquam attingunt, à Spiritu eodem (qui facile cum phlegmate conjungitur) sibi relicta subito deflagrent. Quaedam tamen ab aqua ita subigantur ne luceant. Extinctum ita ab aqua phosphorum quandoque refocillavi. Assumsi duos scyphos vitreos parva aquae quantitate repletos et in utrumque instillavi Spiritum phosphoro impragnatum, ut deflagret. Dein concussione et effusione aquae hujus ex uno scypho in alterum, diu adhuc scintillas emicantes animadverti. De die aqua haec albicans et turbida conspiciebatur, veluti alias aqua oleo commixta mediante sacedaro turbatur. Quod ipsum pariter, nisi aliunde notum esset, argumento esse poterit, phosphoro inesse oleum. Sed nimius forte sum in chymicis hisce experimentis recensendis. Quam opta- | |
[pagina 283]
| |
rem, ut mathematice effervescentia illa dignoscerentur et ex particularum figuris certo demonstrari possent; quantum ardorem effluvia haec excitarent sui, si mentis acie exacte cernerentur. Verum hactenus ratione chymica me consolor, quae quidem ad hoc sufficit, ut phosphorum ex aliis animalium partibus ex sanguine, cerebro et similibus conficere addiscamus & ne promiscue ex quavis re lumen hoc nobismet promittamus. Vale.
Dabam Amstelod. 11. April. 1692. |
|