Oeuvres complètes. Tome IX. Correspondance 1685-1690
(1901)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2497.
| |
[pagina 238]
| |
Sepositâ itaque praedictâ opinione, praesupponatur (1.) Inventorem Pulveris Pyrij qualem talem, Sedulum fuisse Chymicum; (2.) Solertes Chymiae operationes, Deo et naturae non esse exosas, vel inimicas, praesentissima enim venema in saluberrima transmutantur remedia (3.) Dari possibilitatem, dictam Vim Activam, licet momentaneam, & vehementissimam, mediante moderatore in ordinem cogendi, ut pro convenientia, operis, ad ordinarios molendinorum, aut alios labores perficiendos apta reddatur; Idque fieri, si implorationi Divinae Assistentiae, sedula industria Pyro maechanica jungatur & meditationes & manus intrepidé operi admoveantur; Maximè vero si ad demonstrandam supradictam possibilitatem & consequenter Omnipotentis Creatoris Gloriam, non autem solummodò ad utilitatem praesertim respiciatur, quam Providentia ejus pro placito, huic aut sequentibus seculis largietur. In magnis tentasse magnum, absolvere maximumGa naar voetnoot2). |
|