No 2448.
P. van Gent à Christiaan Huygens.
17 décembre 1686.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Nobilissime Vir
Constitutum mihi est literas mittere ad D. de Tschirnhaus, ut ejus postulato faciam satis: quoniam vero ex tuisGa naar voetnoot1) intellexi, quas 28 Octob. ad me dedisti, Vir. Nob. velle Meditationes Tschirnhausij perlegere et expendere, et tunc ad eum Epistolam exarare in quâ dubio procul habebitur de illo Tract. sententia tua, meum esse judicavi N.V. per epistolam convenire exGa naar voetnoot2) expiscari, num Auctorem nostrum perlegerit, et expenderit; quod si factum literas suas meis jungere poterit, ut proxime die veneris Lipsias amandentur. Si quid habes, quod ipsum scire desideras, quaeso mihi indica. Vale hisce.
Tuus omni studio Petrus à Gent.
Raptim Amst. 17 Decemb. 1686.
Achter de Groote Hal in de witte poort.
Wel Edele Geboren Heer Mijn Heer Christiaan Hugens, Heer van Zelem In 's Gravenhage.
pt.