No 2323.
P. van Gent à Christiaan Huygens.
28 septembre 1683.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle fait suite au No. 2322.
Nobilissime Vir
En tandem prolixas satis nostri Tschirnhausij epistolasGa naar voetnoot1), in eum credo finem exaratas, quo et tuum sibi et Collegarum, quin et Regis favorem conciliaret, et in dicaret, quid ad vasta illa studia sumptuum requiratur, quo sapientiae templa serena omnes possent intrare. Petijt à me, ut tibi has literas (negabat enim Cl. virum suam scripturam adeo expedite posse legere) describerem, id quod negotium libentissime et tui et Nob. amici gratia in me suscepi. Miraberis procul dubio praestantissima inventa, neque opem denegabis in ijs, quae in tua sunt potestate. Si quid meae preces possent apud te valere, idem amico Nob. oro. Tuam Ego nudius tertius accepiGa naar voetnoot2), ex quibus favorem et animum erga ipsum intellexi. Plura vetat hora. Quare finem facturus meque teque Deo et tuae benevolentiae commendo.
Raptim Amstel. 28 Septemb. 1683.
Tuus ad quaevis paratissimus Servus Pet. à Gent.
Fac sciam brevi has tibi rite traditas esse.
Wel Edele Gebooren Heer Mijn Heer Christiaan Hugens, Hr. van Zulichem
In 's Gravenhage.