No 2304.
P. van Gent à Christiaan Huygens.
7 juillet 1683.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle fait suite au No.. 2290
Nobilissime Vir
Miratus procul dubio fuisti nobiscum, quod Nob. D. Tschirnhaus per aliquot mensium spatium nec ad Nob. Virum, nec ad nos quicquam literarum dederit, sed mirari desines, ubi legeris hoc ideo factum, quod studijs ultra modum, et quidem ardentius ac unquam in vitâ suâ incubuit: fructus (inquit) harum meditationum suo tempore videbis. Monet insuper se optima frui sanitate, et, quod magis est, tali libertate, qua studia sua pro lubitu continuare potest: eam etiam habet conjugem, quae ipsi tantum otij ac placet concedit, amici favent, minus impedimento sunt, et omnia ex voto succedunt. Jam totus in eo est, ut absolvat Tractatum tibi haud ignotumGa naar voetnoot1). Scripsit ad varios in Academia patronos, petijtque a me, ut Nob. V. per literas indicarem se brevi ad te responsionem daturum: carpit interim me, quod N.V. ejus matrimonium inconsiderate significarimGa naar voetnoot2): metuit enim, si id resciscant, magnas ab adversarijs molestias. Ego vero abs te N.V. obnixe, ut illud tacitum, quantum potes, habeatur, peto: ignorant enim quantum commodi ipsi ex hoc statu in Germania accidat. Voluit denique, ut haec poemata Germanica von der Hr. Hofmans WaldauwGa naar voetnoot3) ad te mitterem, quo ea, data occasione, vel per alios traderes juniori
CarcaviGa naar voetnoot4); (cujus parens vestrae Academiae Director)