Oeuvres complètes. Tome VII. Correspondance 1670-1675
(1897)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendHadrianus van der Wall Christiano Hugenio. S.D.Post dierum aliquot absentiam commodum mihi Delphos reverso, eadem ipsa hora, Nobiliss. Hugeni, tradebantur in manum litterae, gratissimae quod tuae, gratiores etiam quod bonae nunciae primo in limine significarent vivere te et valere, qui pulchrum opusGa naar voetnoot1) ad finem jam perduxisses. Cui quoniam hederam nostram, qua tamen haud indiget, appendere omnino visum, eximiae benignitatis fuit, et plane tuae, studio haud vulgari curare, majorique quam vel ego, ut ea tota munda et, quantum pote, compta esset. Eadem humanitate petis instrui, et subministrari tibi arma quibus propugnes nostra atque defendasGa naar voetnoot2); quod onus pro- | |
[pagina 258]
| |
fecto impositum tibi minime velim, cum mage promptum sit et justius literulam unam mutasse, prout eam mutari oportere judicastiGa naar voetnoot3). Hoc igitur non in eâ tantum facere malui, sed et circa alia quaedam diligentiam adhibere, uti representata cernes chartâ singulari. Tria verba cedere duobus jussi: quae enim de istis mones, magna mones ratione. Novi planetae, tuusque ille, hactenus ἀνόνυμος, ut Borbonij appellentur Gallicae gloriae quadamtenus interesse jure dici queat. Dilati enim in hoc aevum videntur et servati apud summum planetam, ut fierent munus regi summo; nomenque Borbonium immitteretur in possessionem vacuam siderei nominis quod esse voluit antiquitas sijmbolum perennitatis: ac veluti eadem stella terminus est sijstematis et quodammodò mundi nostri, atque sortita inter hebdomadis dies diem qui olim fuit quietis, ita tandem Augustissimus Monarcha post tot victorias suaviter conquiescat, et famam terminet astris.
Finio, amicissime Hugeni, in hoc voto, cujus pars aliqua ut ad aures Christianissimae Majestatis referatur non ventis committam, sed prudentiae tuae cum mollia fandi tempora. Dabam Delphis Batavorum. 2 Martij, 1673.
A Monsieur Monsieur Chrestien Huijghens de Zulichem A Paris. |
|