Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1687.
| |
[pagina 325]
| |
iuvat ad evitandam confusionem plurium linearum; quod si omnia necessaria debuissent poni; certe Autor oppositionis, debuisset alias etiam lineas addere; cum fieri non possit; ut SB. directa, habeat BM. pro refracta; et idem dico de CB: quod uero ad numeros attinet; cum antea dixissem unam Radicem valere unam decimam octavam Vnius, et aliquid amplius in re allata solum ad exemplificandum; statim apparet me non adhibuisse plenam diligentiam; quare quod posuissem 8/9 vel 16/18 pro 15/16 non multum refert; et certe id faciam etiam in alijs; quando solum explicandi, et exemplificandi gratia haec afferam; neque enim fit vis in numeris; cum tamen non desint Autores conspicui, qui etiam, dum fit vis in numeris, haec contemnant, tanquam insensibilia. Ad 3um dico; me, quod attinet ad honorem dicti Auctoris, ipsum cum laude citasse, tum in DialogoGa naar voetnoot4), tum in prima parte CenturiaeGa naar voetnoot5); ubi opus fuit; quoad vero casum praesentem, citatur ex mea Centuria quicquid ad illum casum requisitur; et si quid fortasse deducitur, mediate ex dicto Autore, ibi apparet; neque enim solent repeti singulae propositiones etiam mediate in singulis casibus: Neque dicatur huiusmodi figuram esse similem figurae ab ipso alicubi allatae; nam fateor plures Auctores similem figuram adhibuisse; est quippe una ex figuris universalibus; sed consideratio a me facta non est universalis: Neque vero ipse met JacobusGa naar voetnoot6) unquam dicet, se jam exhibuisse huiusmodi conspicilia; cum ipse nuperrime invitaverit alios ad eius profferri solutionem: quod si denique dicatur, ipsum fuisse hic citandum tamquam inventorem Principij sane utilissimi; nempe quod de Imagine, seu Basi distincta MN. loqui possumus quasi de aliquo Obiecto; et inde desumere quantitatem ultimam Anguli visorij pro ipso objecto reali. Id omnino nego, etsi alteruter ex nobis conqueri debeat; fortasse potior est ratio pro me, qui anno 1658. Perusij expresse id impressiGa naar voetnoot7), prout retuli in Dialogo, et Centuriis; dum de hoc expressè agerem; impressi enim haec ipsissima verba: pagina 84. Nota autem, quod Imago, seu Idolum Obiecti sic se habet, ac si ipsa emitteret species? et pag. 85. Imago debet censeri tamquam objectum &c. quae sane apud plurimos iam sunt nota; quippe a tot annis a me promulgata; nunquam tamen mihi venit in animum, ut id praesumerem, | |
[pagina 326]
| |
scilicet ut obligarem caeteros ad celebrandam huiusmodi utilissimam animadversionem tamquam sobolem mei jntellectus; imo et ipsum Gregorium et alios de hoc laudaui; quod fortasse inscijs de eo quod anno 1658 impressi, venerit illis in mentem. Ad quod certè non tenebor. Videat igitur Auctor oppositionis; an male me gesserim in dictum Gregorium; vel denique de hoc crederet; postquam legerit non unum folium postremum; sed totum Dialogum, et Centuriam Opticam. Haec habui, quae pro nunc responderem objectionibus ad me transmissis; plura, si opus fuerit, additurus suo loco de hoc negotio, praesertim attinente ad dictum Gregorium, sed non libenter tero tempus in huiusmodi concertationibus inutilibus; nisi magna ad id necessitas me compellat. Habeo testes plurimos dignissimos; inter quos praecipue Dominum Cassinum; an me bene gesserim erga dictum Gregorium.
Addo ad id, quod indicatur initio oppositionis, scilicet futura aptiora vitra planoconvexa; me quidem hic Romae statuisse pro praxi lentem planoconcavam unam; sed utrimque convenam alteram; sed est quia, si primae superficies plana versatur ad oculum, cava autem ad lentem convexam; relinquitur plus spatij inter utramque lentem; secundae autem, meo quidem judicio, fit focus perfectior in tali determinata distantia; quam, si sit planoconvexa; nam ad habendum focum in distantia aequali, requiritur multo minor sphaera pro planoconvexa, quam pro utrimque convexa; et hinc ego ostendo in 2a parte, quae mox imprimetur, plus pati lineas, quam in utrimque convexa; quod, si geometrice mihi ostendatur, contrarium, libenter accipiam. Denique adverto mihi hactenus videri meliora conspicilia ex duplici hujusmodi lente, quam si sit Meniscus. |
|