No 1544.
R.F. de Sluse à Christiaan Huygens.
8 juin 1666.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle a été publiée par C. le Paige dans le Bull. di Bibliogr. T. 17.
Nobilissime Domine
Venerunt ad me nuper iuvenes eruditissimi duo Hamburgenses a quibus has accipies, et amicorum nomine quorum plerique mihi tecum communes sunt, singulari humanitate salutem dixerunt. Cum vero post lustratam Jtaliam, Galliam et Hispaniam, Foederati quoque Belgij prouincias inuisere, teque praecipuè earum decus, salutare decreuerint, noluj eos absque literis meis dimittere: non vt eos tibi commendarem quos merito suo tibi acceptissimos fore confido sed vt hac occasione, constantem quo tibj diuinctus sum, affectum testarer.
Epistolas tres Astronomicas in Jtalia editas quas anno exeunte ad te misjGa naar voetnoot1), tibj redditas fuisse existimo.
Expectauj diu tuum de Obseruationibus quas continent iudicium, vt Romam, si ita videretur, perscriberem: Sed nihil adhuc accepi, quod grauioribus fortasse