No 1471.
Christiaan Huygens à R. Paget.
[22 septembre 1665].
La minute se trouve à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 1469. R. Paget y répondit par le No. 1475.
Roberto Pagetio. Ministro Anglicano Ecclesiae Dordraci.
Mitto quaeGa naar voetnoot1) postulat ex quibus cognoscet optima quidem esse telescopia Campani sed non adeo multum superare ea quae in Gallia neque etiam nostra. nec formam telescopij novam esse inventam sed artem lentium melius efformandarum. ac proinde hinc nihil morae dioptricis nostris exoriturum in quibus quae ad theoriam spectant duntaxat pertractatum. ut continuo atque legerit remittere velit, quod aliud exemplum non habeam. addidi 2 exemplaria libelliGa naar voetnoot2) quibus praecepta de usu horologij nostri ad longitudines continentur. et EpistolaGa naar voetnoot3) quae successum testatur. Utinam sopito infelicissimo bello liceret tranquille navigantibus ulteriora capere experimenta utilissimumque inventum &c.