No 1394.
R.F. de Sluse à Christiaan Huygens.
[avril 1665].
Appendice au No. 1393.
La pièce se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle a été publiée par C. le Paige dans le Bull. di Bibliogr. T. 17.
Alter Cometa conspectus Leodij die 11 Aprilis 1665 primum obseruatus fuit die 11a hora 3a matutina iuxta horologium. videbatur autem aequalis aut potius maior praecedente certe multo lucidior.
Distabat a lucida super cathedra CassiopeaeGa naar voetnoot1) 33.30′. a lucida in dextro humero Pegasj et cruris eductioneGa naar voetnoot2) 12.14′. Erat igitur in capite Andromedae distans a lucidâ illic sitâ circiter 3.45′ versus occidentem declinans nonnihil ad austrum.
12a Aprilis visus non est propter nubes.
13a circa 3½ iuxta horologium visus est imminutus lumine et magnitudine ob auroram, distans ab eadem in humero Pegasj 19.41′ ab eadem in Cathedra 31.53′ erat altitudo huius orientalis ½ horâ ante obseruationem 32.30′. Peruenerat igitur Cometa ad humerum Sinistrum Andromedae distans 2o fere ab Australiore duarum illic sitarumGa naar voetnoot3) versus austrum et paululum declinans ad occidentem.
14 Aprilis distabat ab eadem in humero Pegasi 22.15′ ab eadem in Cathedra Cassiopeae 31.56′ erat altitudo orientalis huius 34.18′. Peruenerat igitur Cometa ad axillam Andromedae, distans circiter 2.15 versus ortum declinando nonnihil versus Austrum ab australiore duarum in humero Sinistro Andromedae.
15a Aprilis distabat ab eadem in humero Pegasi 25.15′ ab eadem in Cassiopea 33 4′ eleuatio arcturi 39.58′. Erat igitur in Pisce boreo immediate sub australiore trianguli in illius capiteGa naar voetnoot4).
Haec obseruatio accurata esse non potuit, propter refractionem erat enim Cometa vicinus horizontj, nec differri propter lucem surgentis aurorae.
16. conspectus est orirj circa 3½ matutinam sed tenuj lumine ob aurorae lucem quâ factum est vt non licuerit obseruare distantiam eiusdem ab alijs stellis.