No 1369.
Christiaan Huygens à J. Schuler.
mars 1665.
La minute se trouve à Leiden, coll. HuygensGa naar voetnoot1).
Elle est la réponse au No. 1342.
Schulero.
Mars 1665.
Perlegissem ac reddidissem maturius, ni domi abfuissem. Non opus erat autem sententiam aut iudicium meum requirere, quid enim, docte quidem de caetero. Philosophica libertate uti licitum, cumque multae multorum de cometis extent, sententiae, quis tibi vitio vertat si tuam publicè proponas. Sed nec postulare debes ut continuo omnes tibi assentiantur. Nam me quod attinet fateor non admodum probabilia mihi videri quae de materia cometarum à planetis manante opinaris neque item quae de motu eorum circulari proposuisti. Kepleri enim sententiam tum aliorum cometarum tum hujus nuperimi phaenomenis egregiè confirmari invenio ut nempe secundum rectam lineam cometa deferatur, atque hujus nostri lineam inter Martis ac Telluris orbitam transijsse aequali fere utrinque distantia deprehendi, idemque in Anglia Insignes astronomi collegerunt.
Minimè vero omnium mihi verisimilis fit causa quam assignas cursus retrogradi cometarum quo scilicet contrario motu planetis omnibus incedere nonnunquam animadvertuntur, siquidem fuga illa vel consensus ex contrarietate vel similitudine qualitatum cometae cum planetarum aliqua, leve si quod unquam argumentum videtur, de significatione denique ac praesagijs alia quoque omnia sentio neque plus ijs tribuendum opinor quam vel chiromanticae vel capnomanticae vel si quid aliud vanius est hariolorum commentum. Sed cuique, ut jam ante dixi quod vult sentire liberum sit.