Christiano Hugenio nuper detecti, circa mercurii in uitreo tubo suspensionem; sed non ea perinde percipio, quibus insolitam illam dicti mercurii supra consuetos & obseruatos hucusque terminos eleuationem per circumstantis externi aëris aequilibrium sufficienter explicari existimat. Si enim ea sibi constant, quae de hac materia Reuerentia Vestra in Technica Curiosa pagina 266 inter alia scribit in haec uerba: Ideo Mercurius in fistulis longioribus, quàm trium palmorum & nouem circiter digitorum, descendit amoto digito ab inferiore orificio, quia cylindrus mercurii replens totam fistulam, gravior est, quàm cylindrus aëreus aequalis, crassitiei inchoatus ab aqua & mercurio vasis subjecti, & extensus usque ad Athmosphaerae & aetheris puri confinia. Et nonnullis interjectis, quae breuitatis causâ non describo; donec tandem, cessante hinc atque inde impetu, fiat perfectum aequilibrium inter utrumque cylindrum quoad pondus, perfectaque consistentia. Si, inquam hucusque scripta sibi constant, non uideo, quâ ratione experimentum Domini Hugenii ejusdem aequilibrii beneficio ualeat explicari. Ponamus enim fistulam dupla longitudinis ejus, ad quam hucusque mercurius non purgatus suspensus haerere uisus est, quam Reuerentia Vestra cum aliis asserit 3. palmorum & 9. circiter digitorum, sitque proinde fistula, quam assumimus, palmorum 6. & 18. digitorum; in eam si infundatur mercurius ab aëre, uel spiritibus potiùs suis, purgatus, & consuetâ aliàs praxi in similem mercurium alio uase contentum immergatur; haeret (teste Clarissimo Hugenio) suspensus ita mercurius, nihilque omnino è fistula effluit, aut in uas subjectum descendit. Si igitur externi
aëris aequilibrium hydrargyrum ita suspendit, necesse erit, è Staticae principiis, cylindrum mercurii altum 6. palmos & 18. digitos aequiponderare cylindro aëreo aequalis crassitiei inchoato ab aqua & mercurio uasis subjecti, & extenso usque ad athmosphaerae & aetheris puri confinia: sed idem cylindrus aëreus (per ea quae suprà attuli ex Technica) perfectè aequilibris assumptus est cylindro mercurii 3. palmorum & 9. circiter digitorum; aut ergo per Archimedem de Aequiponderantibus sequitur, cylindrum mercurii 3. palmorum & 9. digitorum aequiponderare cylindro ejusdem mercurii altitudinis duplae, quod extra rationem uectis est impossibile; aut mercurium in fistula aequilibrii jure haerere, saltem in utroque casu, sustineri non potest.
Quòd si jam dicamus, ut uult Technica, perfectum aequilibrium quoad pondus esse inter cylindrum mercurialem trium palmorum & nouem digitorum, & aëreum ex aequali base ad Athmosphaerae summitatem extensum; cur ergo mercurii purgati reliquum, quod in fistula dictae altitudini superstat, adversùs omnes aequilibrii leges haeret suspensum? Certè, quò minùs mercurius liberè descendat, nil uidetur obstare; cùm & ipse jam purgatus necessariò grauior sit, quàm dum eidem spiritus leuiores essent admixti, & ita praesertim jus aequilibrii (tanti utique momenti in rerum natura) postulare dicatur. Nec descensum impedit uacui metus: cùm enim, juxta Technicam pagina 253. subtilis aether per uitri poros ultrò citrò-