Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens[p. 217] | |
No 1320.
| |
[p. 218] | |
poroso aëre aliâ industriâ liberâsti. Ecce quàm sibi semper similis est, et quàm diuerso itinere ad eundem nihilominus terminum uenit natura! Si ad manum tibi est aut cuipiam ex Amicis Noua et Amoenior de fontibus Philosophia, quam praedictus Amicus Ferrariae 1657 euulgauit2) inspice, quaeso, per ocium Paginas 26 et 27, ubi haec omnia fusiùs inter nos tunc acta reperies. Communicaui hodie3) nouum illud et inauditum hucusque experimentum tuum Patri Gaspari Schotto, qui in pluribus iam suis operibus Torricellianum illud inuentum euulgauit; nouissimè uerò in Technica sua curiosa totus in eo est, ut eius ope potissimùm aëris grauitationem eiusdemque cum Mercurio intra tubum suspenso aequipondium euinci ac demonstrari uelit: moneo igitur, ut pro immani uulnere, quod experimento tuo aequilibrationi aeris inflixisti, de emplastro prospiciat; cuius responsum4) tibi quoque transmittere non omittam. Mirè me afficiunt ea, quae de ceteris experimentis tuis, quaeque de locorum longitudine per horologas machinulas per te inuentas detegenda polliceris, quae uel hodie in lucem euulgata uidere desidero; nihil enim praeterquam excellens et exquisitum ab Hugenio expectandum est, cuius opuscula in lucem huc usque data sat superque eruditis ex ungue Leonem prodiderunt. Quòd verò Diuinus parum diuinè sit oblocutus, quid refert? Nonne et anser quandoque obstrepit olori! Videndum porrò ecquo in iudicio luscinia cum upupa in certamen descendat. Equidem assertionem tuam5) contra Diuini obiecta, sicut nec haec ipsa6) unquam licuit uidere; gratissimum proinde feceris, si et eos labores tuos mihi submiseris, quos per partes quò minùs literis includas quid uetat? Mihi, ut aliàs scripsi, quò minùs serij aut solidi quid agam, ualetudo impedimento est. Experimenti tamen (audito laudabili aliorum conatu) nonnunquam et ipse ludo ueriùs, quàm occupor, quae ad colorum genesim et naturam inuestigandam tendunt, ubi ludicra quaedam, sed nulla solida detexi: in ijs porrò si quid dignum occurrerit, non omnino subtraham Hugenio meo. Cometam à 5 Januarij ad 20 diuersis uicibus conspexi ex uicinia lucidae in faucibus Ceti7) per eiusdem caput usque ad Arietis confinia progredientem, in cuius capite | |
[p. 219] | |
aliunde scribitur euanuisse. Obseruationes eiusdem uerè Astronomicas, quales requiris nullas obtinui; quae hîc confectae, dubiae apud me fidei sunt, quibus proinde non tantum tribuo, ut in conspectum tuum patiar uenire. Sed diu nimium te utilioribus occupatum detineo, proinde finem tandem facio, rogoque ut coeptum literarium commercium, quoad per ocium licebit, continuare uelis, quod fideliter ex parte quoque mea facturum me spondeo. Vale meque ama.
Pragae 4 Februarii 1665.
Tui obseruantissimus studiosissimusque Go. Kinner. |
|