Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 914.
| |
[pagina 376]
| |
tus quam magna olim et aspera sustinuerit primus earum rerum speculator et nuntius Galilaeus. Cui cum haec primaria laus nullis inuidiae nec viribus, nec artibus aufferri posset, libertas vitaque ipsa pene ademptae sunt, adeo formidolosum erat huic sagaci Prometheo sic e Caelo nouos in terras deduxisse ignes. Sed a tuo procul ista sunt pericula EugenioGa naar voetnoot1), Homini apud liberum Populum nato, vbi nimirum liuor et superstitio libere philosophantibus non obstrepunt. Vnum illi tamen haud cunctanter suspicarer esse adhuc metuendum, ne videlicet quemadmodum aliis imposuisse dioptrica organa causatus est, quod hactenus fuerint minus acurata, sic aliquando suis praestantiora euincant ipsum quoque rem acu necdum tetigisse. Verumtamen si quid tale etiam contingeret, constaretque tandem penitus eum non esse assequutum omnia quae lustrari ac perspici liquidius in posterum queant, Neminem sane tam obnoxii animi quandoque fore arbitror qui eximium adeo conatum vitilitigaturus sit, longe tamen plures emicaturos mihi facile persuadeo qui hanc illi palmam vt debitam sibi detrahere conabuntur, dum se multo ante illum obseruasse illa quae retulit vel jurejurando affirmabunt, eademque se efferre noluisse quod nondum essent ab omni hallucinatione vacua, exspectasse vero donec sibi forent ex asse perspicua, soleque ipso clariora, qualia se tunc exhibere profitebuntur. Tunc in lucem erumpent noua et ingentia volumina, quibus tantumdem Eugeniano detrahi eorum tumidi cupient Authores, quantum aut mole, aut titulorum majestate eum thiorematumGa naar voetnoot2) problematum lemmatum ac schematum farragine superabunt. Heinc profecto nec illud postremum est, quod in edito Eugenii Systhemate maxime probo, plurimique facio, modico scilicet fuisse libello conclusum; multiplicibusque illis figurarum tricis carere, quae, vt plurimum, ad artificis ostentationem verius quam ad artis demonstrationem solent adornari, nec etiam parum laudo quod obseruatus circulus ille vt immortalitatis corona Principum nulli ambitiosa nuncupatione dicatus sit, vt nec lunula vllo mortalium nomine indigitata, haec enim friuola cum nihil ad rem faciant, ipsi tamen ac si indigeret possunt videri expetita patrocinia mendicasse; tum si aliter se habere temporum lapsu aut organorum emendatione patefiat, mirum est quantum sit vana haec ambitio cauillationibus ansam praebitura. At felicibus auspiciis caeptum hoc negotium longe feliciore successu auguror in dies progressurum, nullosque deinceps futuros melioris notae Astronomos, qui Saturnum talem non reperiant et agnoscant, qualis ab Eugenio inuentus nuper describitur: qui obseruationis ab eodem traditae excogitatas et vsurpatas methodos non laudent ac sequantur, qui opticas rationes quibus ejusdem sideris motus et eorum quae circumvoluuntur ipsi asseritur, non admittant et amplectantur; tum si quid in iis exponendis obscurius aut intricatius exciderit summo ac sincero studio | |
[pagina 377]
| |
elucidare simul ac enodare non gestiant. Sed enim non ignoro quam plurimos semper esse quos non aemulationis modo, sed obstrectationisGa naar voetnoot3) affectus transuersos agat, quique non alia ratione se intelligere ea quae legunt probare posse arbitrantur, quam carpendo vel illa quae non intelligunt; verum quem admodum illi non nisi cum laruis pugnare soliti hostile semper aliquid spirare solent, quod magnopere quidem non sit metuendum, sic nihil non amicum ab iis quoque sperandum est qui se candidius ambigere candide profitentur. Etsi quid aduersus aliena opera moliri parant solo se veritatis, quam quaerunt, amore, satis superque duci ostendunt, cum dubitationum suarum scrupulos, quos excutere quo modocumque nituntur, ingenuis ac modestis objectionum quaestionibus proponunt. In eorum vero censu me positum quamuis tacerem te vltro testaturum facile mihi pollicerer, cum te saepius expertum latere non possit quo animo de rebus ejusmodi soleamus disputare. Itaque si alicubi me quoque in tam praeclara obseruationum historia non nihil haesitasse jnnuerem, nolim statim videri locos vllos sugillare velle, ac si aliqua aut ambage aut obscuritate laborarent; mihi namque possunt esse quidem perplexi et salebrosi aliis vero expediti omnimodeque plani, quod ne aequidem aegre admodum ferre satis mihi conscius sum: qui me destitutum videam non ingenii sagacitate modo sed iis etiam adminiculis quorum ope omnis ea res clara et aperta esse possit vel oculos tantum habentibus. non enim alia telescopia nobis sunt quam modica; aut a modicis perquam modice discrepantia. Tum si mihi velim comparare optima illa, et quibus vtitur Eugenius similia, qua ratione id faciam nec habeo, et ne quidem me habere posse satis confido. Cum vt jnnuere ipse videtur, nulli hactenus praeter ipsum artifices extitere qui elaborare talia valuerint et forte vt ego metuo nulli futuri sunt qui valeant, nisi quo pacto manus operae sit admouenda ipse clarius edoceat. Porro cum non pauca jam nec obscura solertiae singularis dederit specimina, quibus quantus sit in mechanicis nulli non appareat, nulli quoque dubitandum esse reor, quin plurimum in condendis dioptricis profecerit, non nullaque tantae perfectionis etiam construxerit quantae nec antea fieri potuerint, quorum auxilio, quidquid igitur vidit, dico illum perquam optime vidisse; vt et optime quoque scripsisse; quidquid tandem percepit, dico insuper non pauca etiam demonstrasse, omnia tamen sigillatim non vsque adeo penetrasse vt longe plura non supersint inobseruata futuris saeculis obseruanda, exigui momenti quidem, si cum suis non sint pugnatura. Constantissimum autem nec non sempiternum spero fore quid quid de Saturnia Lunula promulgauit, tantam enim diligentiam inuestigandis ejus motibus, tantam ἀϰρίβειαν in astruenda eorumdem theoria adhibuit, ut quorsum de ipsa non idem ac de Jouialibus, esse possit judicium, non videam. Verumtamen cum lente adeo suam Saturnus absoluat periodum huic vt obseruandae hominis jam obseruationibus | |
[pagina 378]
| |
maturi, aetas reliqua vix sufficiat, suspicioni locus esse potest, in illo Lunulae motu plurima latere, et quidem variationibus obnoxia; quae non nisi longissimo temporis et annorum tractu definiri valeant. Quod sane intelligendum est non magis de ejus circonuolutionum tempore, quam de orbitae situ, excentricitate, inclinatione, intersectione, deflexione &c. Circulum vero quod attinet cum ejus tota et certa consideratio ex perspiciliorum dioptrica virtute ac praestantia pendeat dico iterum, talia Eugenium elaborasse, quae cunctis aliis magno quidem perspicuitatis momento praeponderent, supremo tamen atque insuperabili nemo dixerit, nisi qui velit simul exhaustas humanae solertiae vires in vno Eugenii vitro affirmare, sterilemque adeo ipsam reputare Naturam, vt nihil vltra suppeditare possit, cui non semper vitri materia praepolleat. Secus vero si sentire fas est sperare quoque, nec erit forte incongruum, adeo lyncea ejusmodi subsidia esse quandoque proditura, vt eorum ope humanus oculus ab illa quae nunc laborat, hallucinatione liber penitus euadat eaque acutissime distinctissimeque tandem percipiat, quae non nisi confuso nunc obtutu, et ambigua lustratione speculatur, Et forsitan ille tunc circulus alius atque alius videri poterit nec vsquaqueGa naar voetnoot4) qualis ab Eugenio visus creditus atque demonstratus est, quae quidem cum mihi verosimillima videantur, nil tamen prohibet quin praeconceptae mihi illo de circulo opinioni semper insistam, priorisque sententiae tanquam securus eumdem sperem similem perpetuo appariturum sibi, et qualem se Eugenio representandum exhibuit. Vnum dumtaxat maxime optarem; in eo crassitudinem obseruari potuisse aliquanto ampliorem vt peculiari cuidam conjecturae, quae menti meae obuersatur faceret quomodocunque satis. Cum enim aliquando mecum reputarem quid tandem hoc velut in Natura portentum esse posset, in memoriam venit quam diu, crebroque miratus quondam fueram, qui fieri posset, et quibus Naturae viribus adjutus sol ex adeo immani distantia Saturnum sic illustraret, vt reuibrata inde lux ad nos vsque vegeta, vt apparet, perueniret. Quibus etiam subsidiis Globus ille quem neque nostro huic absimilem, neque errantibus aliis, semper duxi, tanta mole preditus, tam procul ab ipso luminis fonte remotus, ac velut in confinio solarium radiorum exulans, ex luce tamen perfunderetur quae ipsi ejusque incolis sufficeret, et quae forte illa nihilo debilior esset, qua nostram heic tellurem, sed et propiora soli corpora tam valide afflari conspicimus. Libentissime quidem admittebam in ipsius immensae Naturae penetralibus, concinnum illud inane quo Mundi vastissima profunditas distentitur, vt in liberis et vacuis ejusmodi recessibus liberrime commeare possit vnica illa lucis materia quae in ipsis ita manifesto diffunditur vt nihil hominum oculis euidentius esse possit, nam de illa subtili, et ideo commentitia, quia sola mente percipitur, numquam adeo sollicitus fui, aut laboraui, cum absque illius figmento satis mihi semper | |
[pagina 379]
| |
videre visus sum quo pacto circumposita Solari Μύδριο corpora in defecatissiGa naar voetnoot5) illo suspensu vacuo agitarentur aut impellerentur, soloque luminis adflatu, ceu quodam verbere in gyrum sic raperentur, vt quae Soli assidua se vertigine rotanti viciniora essent, confertioribusque proinde impacta radiis concitatius torquerentur, quae remotiora vero tanto segnius ac languidius, quanto scilicet a rarissimis et imbecillioribus quaterentur. Cum que haec omnia mini quidem non male congruere viderentur, liqueretque satis horum mobilium corporum periodus celeres ac lentas fore, pro vt alia cominus, eminus alia Solares radii percellerent ac corriperent. In eo solo haerebam semper, quod remotissima videbantur mihi non nisi fatiscenti luce ac praemortuo veluti calore exiliter adfricari aut perstringi, in illisque proinde cuncta vigere, torpere, cuncta caligare, nihil esse apricum, nihil vegetum, plurimaque aut opacis aut inertibus tenebris obruta aut malignae tantum et ambiguae luci obnoxia, quae mihi profecto cum non sine ingenti, aduersus prouidam Naturae prouidentiam, contumelia dici aut cogitari viderentur, ecce per opportune tandem succurrit ambigenti Eugenii tui mirabilis in Saturno circulus, quem velim itaque ex ingenio Naturae Saturnio sic esse circumductum orbi vt quaecumque ipsi deesse ob nimiam Solis distantiam paulo ante querebamur vberrime suppleret et copiosissime refunderet; nam ex ejusdem acuratissimo typo, quem Eugenius adeo luculenter expressit subiit illic concretum aliquid suspicari, non quidem vaporum aut exhalationum identidem diffluentium ac euanescentium vt Robervallio placuit, sed alterius cujusdam materiae constantioris quae jam pridem induruit, ac veluti nostrati christallo aut vitro analoga, idem prorsus apud Saturnum efficiat quod hic apud nos ista facere obuia passim et vulgo nota experimenta vocent. Sicut enim incuruae, conuexaeque Chrystalli aut vitri objecta, varicantes Solis radii, sparsique hinc et inde ita dense colliguntur, vt quô loci vna reducti concurrunt, eo lux et calor intensissime vigeant, feruoreque tanto inualescant, vt exaestuans fulgor non raro ad incendium vsque prorumpat, nisi subinde loco moueatur, sic fieri posse quoque cogitabam, vt glacialis ille siue chrystallinus circulus qui medium Saturni orbem tanquam cingulum abitu suo complectitur, pencilis tamen, fornicisue in modum circumflexus, a Natura ita comparatus esset, vt pellucidorum ritu incidentes seque ipsum penetrantes solis radios refringendo congregaret, exiles, raros, palantes ac dissitos cogendo roboraret, eosque hoc modo constipatos, confertos ac denique validissimos in sibi subjectam Zonam effunderet: quae quidem facta inde lucidior, callidiorque, torrida illeic censeri possit nostrarum mediae consimiles, et quam sic aemuletur, vt quemadmodum flagrans haec in nostro, sic illa in Saturni globo caeteras discriminet posituque ac temperamento dissociet, denique suo interjectu singulas ita distinguat vt quae illi heinc et inde citimae sunt temperatis nostris respondeant, frigidis vero ac rigentibus quae procul extimae ac vltimae recesserunt, quid porro vetat in remo- | |
[pagina 380]
| |
tis aliis simile quid similiter etiam suspicari; idque ex obseruatis in iisdem taeniis quae frustra illeic esse credibile non est, nam quidquid in Saturno circulus ille quidquid in aliis illae fasciae esse possunt, parum est oculis nostris objjci tandem illa omnia potuisse nisi aliquando eorumdem quoque vsus et officia mente saltem intueri ac percipere concedatur. Et haec sunt, vir praestantissime, quae circa illum amici tui circulum, forte somniando, physice tantum meditabar, multa quidem suppeterent Astronomice quoque dicenda, si vacaret, eaque angustis epistolae cancellis ac limitibus circumscribere liceret, dicam solum optasse me vt ab adeo scrupulosis Astrorum dimentionibus abstinuisset Eugenius, alioqui operam vbicumque locauerit nunquam lusurus, etenim vereor ne vtcumque lusisse nonnullis videri possit, cum tantam impenderit circa rem adeo incertam, et quam nemo forte quibusuis laboribus facturus sit aliquando certiorem; et sapientioribus enim philosophis immensus frustra statueretur Mundus, si vel ipsum totum vel ingentissimas eius partes ad mensuram reuocare liceret, furor est, inquit notus Author, mensuram ejus animo quosdam agitasse atque prodere ausos, minusne insanire crederet ausos etiam aliquid de partium ejus et magnitudinibus et interstitiis decernere? viderint illi qui audent, viderit ipse Eugenius qui in assignandis sydereorum corporum amplitudinibus, eorumque inter se distantiis apparet haud multo minus quam caeteri anxius, et nescio an semper et vbique sui similis, lubrica et infida agnoscit, nec non aspernatur, vt opinor, trita illa fundamenta quae hactenus vsurparunt Astronomi vt calculos suos in ejusmodi computationibus astruerent. Putatne defuturos qui repudiatis nihilo firmiora inducere illum caussabuntur? Qui non praeassumptam in ejus, vt in aliorum praxi, quantitatem desiderent et certam et exploratam? Nam si quis ceu ex supposita distantia, molis magnitudinem, seu ex attributa moli magnitudine speret indagare posse et assequi distantiam, Sisyphi saxum semper voluet, nec in ea Ixionis rota vsquam inueniet vbi pedem sigere atque stare liceat aliquando. Refert Eugenius Copernicum docuisse qua proportione distarent a Sole errantia sydera, sed cum haec MaestlinusGa naar voetnoot6) ex suspensa potius Copernici mente, et non obscure innuit, eruere ac tradere aggressus est, magno argumento esse debet, ista CorpenicoGa naar voetnoot7) non magnopere curae fuisse; et nescio num haec eadem minutiis illis annumerare deceretGa naar einda), quas RheticusGa naar voetnoot8) summum hunc Astronomum vltro neglexisse rece- | |
[pagina 381]
| |
setGa naar voetnoot9). Certissimum est enim peritum illum, si alius vnquam, artificem vix quicquam olim circa motus aut situs Astrorum fuisse machinatum, quod ipsi geometricis canonibus optime constare non liqueret. Cumque hanc Astronomiae partem fluctuantibus conjecturis potius quam firmis et inconcussis demonstrationum rationibus niti sapientissime judicaret, illum sane mihi audire videor ipsi Rhetico ob id expostulanti respondentem, se quidem malle in iis acquiescere quorum veritatem profiteri posset, quam in ambiguarum dubia subtilitate ostentare ingenii acrimoniam. Heinc itaque judicet Eugenius quid certi tandem ex tam incerta proportionum traditione haurire, proferre ac statuere possit, quid subinde ex obseruatis in telescopio apparentium discorum diametris elicere et affirmare, si semper ad ancipitem illam interuallorum notitiam, sit necessario recurrendum? Quae cum hactenus nulla humanae artis solertia doceri, nedum obtineri potuit, et ne quidem a sagacibus illis, mireque sedulis Astronomorum Heroibus Tychone, Keplero et Lansbergio, quid super est quod ab aliis sperandum sit? Dicat igitur Eugenius se post alios in iis rebus hariolando periculum quoque facere voluisse, et interim nihilo secius quam illis sibi semper aquam haerere: quod nemo illi vitio verterit vnquam, cum forte non sit humanarum virium, harum rerum inquisitio, multoque minus perceptio, nec non semper metuendum sit ne toto caelo aberretur quoties de Caelo tot inexhaustis profundissimorum locorum spatiis diffuso, tot vastis intermundiis longe lateque differto aliquid ejusmodi affirmate pronunciabitur. Hoc autem non esse factum ab Eugenio nemo quam ego libentius fatebitur, cum videam illum vbique moderatum et sic inter affirmationem et negationem suspensum, vt nemo his de rebus modestius sententiam vnquam tulerit nemoque forte ipsius Naturae ordinj accommodatius, si vero ad demonstrationis amussim, nec multo ad modum congruentius, non ideo tamen ea frustrandus est laude quae solet aegregios sequi et comitari ausus. Imo vel si manifestissimum esset eum quam longe a scopo aberrasse, illa saltem, si non majore, commendatione dignum censerem qua celebrandum quoque vult Cartesium Illustrissimus noster Mommorius, vir, non generis claritate, non dignitatum amplitudine quam omnium scientiarum Encyclopaedia commendatior, qui cum in praeclaro illo, sibique charissimo philosopho deosculetur plurima, plurimique faciat physicas praesertim ejus meditationes, certe metaphysicas quod male cohaereant sic non admittit aut etiam fastidit, vt nihilominus audacem tanti viri conatum multis esse laudibus remunerandum arbitretur ac sanciat, sic et ego arbitror immortales illas quibus ornari meruit Eugenius, | |
[pagina 382]
| |
nullatenus esse deterendas quamuis in aperto foret illum nihil magis quam caeteri profecisse nihiloque feliciore scrutinio Vranometriam suam instaurasse, sat enim jam illi gloriae aliunde partam, nec solum ex illo nuper circa Saturnum detecto, expositoque circulo, sed etiam ex novo illo Chronometro quod nulla retro saecula non inuideant nulla post futura tanquam caeleste donum non suspiciant ac venerentur. Cujus quidem munere volucres tandem illas fugientis temporis partes quae nullo antea potuerunt artificio dicerni ac seorsum annotari, nunc adeo praecise distinguere ac designare licet, vt alias aliis aequales aut pro data ratione inaequales assumere in hoc fluxo ac instabili quantitatis genere, haud minus quam in constantissimis procliue sit, vel citra vllum erroris periculum. In eo namque Natura et ars adeo concordes obeunt, reciprocantque vices vt nullus omnino esse possit quantumuis minimae vacillationi locus, Naturalis et enim motus inuiolata aequabilitas, motus qui ab arte viget ineluctabilem olim, jam nunc anomaliam sic emendat ac temperat denique, sic vicissim Physicus ille ab hoc technico excitatur et quasi animatur vt aequatis ambo vtrimque viribus ad insinuandam organo illam quae hactenus desiderabatur ἐνδελέχειαν certatim conspirare videantur adeo vt non facile dignoscas vter vtri hoc in vno automato praepolleat, dum ille scilicet ne fiat vlla variatio, hic ne vlla cessatio jugiter sufficiunt. Quod autem nonnulli obtrudunt Galileum olim tale quid fuisse meditatum; non est cur aliquis putet inde vel minimum inuentoris nuperi gloriae esse decessurum. Certum est enim praeclarum hoc Μηχάνημα fuisse verius a Galileo optatum quam speratum. Cumque idem prorsus de Saturni Phaenomeno dici possit, dici quoque jure potest, reuera Eugenium in numerato habuisse quae maximus ille Philosophus in votis tantum habuerit, hunc igitur tam faelici genio preditum, tot raris animi dotibus, tot mentis virtutibus instructum, vt hortari nunquam desineres, te hortari nunquam desinerem nisi jam dudum compertissimum esset quam in ejusmodi rebus jncentiuo non egeas cujus diuinum pectus sollicita optimarum artium cura semper exagitat adigitque non pati feriantes, heinc assiduus ille feruor quo te perpetuo flagrantem sentiunt ij quorum virtutem torpere non sinis, et quos praecipue litterarum studio ad immortalitatis gloriam, quo vocare non cessas, sibi posse viam sternere auguraris; et haec eadem est qua tu caelesti passu vadis quamque tu idem non vt immotus Hermes ipsam affectantibus monstrare soles, sed potius vt emicans praeuia gnaraque locorum Sibylla qua nimirum duce ad beatas inclytorum sedes nunquam non tuto et jucunde peruenire licebit. Vale.
Eid. Maji Anni ciɔiɔclx. |
|