Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 913.
| |
[pagina 374]
| |
licuisset ingenio. Heu quoties, sed frustra, optaui te paruo Lare humilique tugurio excipere teque de Magnatum splendidis aedibus ad agrestem casam deducere, quo te celo tuo interdum redderem, puraque Sydera propinarem! Illeic multa tecum de tuis circa celestia observatis: non qualia sane audire solebas in colloquijs tot fulgentium jngeniorum a quibus diligentia colebaris. His enim in rebus quarum satagebant quam fit nostra curtior supellex et agnosco et fateor. Tamen nonnulla forte excidissent quae forte etiam non prorsus aspernanda pro candore tuo censuisses. Sed enim cum plura sint jam tibi obijci coepta quae semper te magno contemptu parui pensurum reputaui praesertim quisquilias illas aut ijs similes quae adversus tua Saturni phaenomena prodiere: quasue sic exspectaui vt non paucis ante mensibus jnclyto CapellanoGa naar voetnoot2) futuras praedixerimGa naar voetnoot3), et nauci faciendas; nihilominus hoc vnum semper in votis fuit vt mirabilium tuorum solus tandem spectator esse desineres Et veri a te reperti oculatos etiam testes adornares Et sic fidem organorum tuorum compluribus dubiam liberares. quod tandem assequi si tibi pronum esse cupias, nil tibi potiori curae esse censeo quam vt caueas ne quod ipse summa jndustriae laude, miraque laboris felicitate operando concinnasti coeteris, vsitato jnventorum more, inuidere videaris, jmmo patiaris quamplurimis esse commune; saltem ijs quibus cordi est, spretis vulgi erroribus arcana rerum aspectabilium nullo alio quam veritatis apiscendae studio rimari. Quorum in albo esse me cum sentiam haud cunctanter quidem pronuncio; eoque nomine te adire non vereor, vt si qua possis vestigijs tuis insistendi cupidum et authoritati tuae pro virili suffragaturum juuare, ne detrectes. Itaque cum heic nemo habeat quod obtrectatoribus obseruationum tuarum obtendere possit, ijs praesertim qui se magis sensuum experimentis quam rationum ponderibus duci profitentur, hactenus prope jnnumera adhibita sunt organa, quibus incredulitatem eorum tandem reuincere spes fuerat. Sed incassum, cum nulla rem vt ipse refers oculis ne perspicacissimorum quidem adumbrare valuerint, quae cum artificum nostrorum soli jmperitiae tribuerem, ad te vnum tanti artificij facile principem confugiendum esse decreui; qui rogatus organum suo simillimum flagitantibus suppeditaret Amicis, nullisque sumptibus parcituris. Te igitur Vir praestantissime etiam atque etiam rogo vt si tibi suppetant ejusmodi nitoris et fidei optica vitra, aut opificum vestrorum officinis prostent venalia. precio ea nobis addicere ne recuses. jmo si meliora etiam fieri contigerit ne inuideas. vt potius ab Hollandia vnde prius hoc artis miraculum ad alias gentes emanauit quam ab Jtalia huic vltimam a se manum additam jactare solita, eximium comparasse vobis nobisque gloriae fit. Pecunia quam ipse indixeris ad diem summa fide representabitur eaque lege vt mercatori, si ita visum fuerit, ante numeretur quam merx penes ipsum aut suos esse desierit; quae syncera tuoque delectu probata tum demum reputabitur, si | |
[pagina 375]
| |
tuo munica sigillo apparuerit ad nosque illibata peruenerit. Nosti enim quam formidolosa sit in his tam propolarum quam gerulorum diligentia. Tua autem si nobis igitur tale organum consequi liceat scito quamplurimos te hoc officio optimae notae viros haud mediocri cum gloria aeternum tibi esse deuincturum. Vale. Bilencurij apud Parisios pridie Non. sextiles ciɔiɔclxi.
A Monsieur Monsieur Christianus Huggens A la Haye. |
|