No 770.
R.F. de Sluse à [Christiaan Huygens].
13 août 1660.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle a été publiée par C. le Paige dans le Bull. di Bibliogr. T. 17.
Nobilissime Domine
Quamuis non libenter studia Tua interpellem, quae in publicam vtilitatem cedere non ignoro, tamen committendum non duxi quin Te eorum participem facerem, quae hesternis literis ex Italiâ accepi. Scribitur ad me Eustachium illum Diuinum, telescopiorum artificem, operâ Patris Honorati Fabri Societatis Jesu adiutum, dato typis libelloGa naar voetnoot1) Systema tuum Saturnium conuellere conatum esse. Offertur etiam exemplar, magno tanti itineris compendio, cum molis non maioris sit, quam quod Tabellario cum Epistola committi valeat. Itaque si libellum nondum acceperis, operam offero quâ ad Te peruenire possit. Scribe igitur quid fieri velis, et simul annon Illustris Viri Domini de Wit εὑρήματαGa naar voetnoot2), quorum spem feceras, hactenus lucem viderint; meque constanti affectu crede
Vir Nobilissime
Tui Obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium.
Leodij 13 Augusti 1660.