No 510a.
Christiaan Huygens aux Etats de Hollande et de West-Frise.
Elle a été publiée par Chr. Huygens dans son ‘Horologium. 1658.’
Illustrissimis ac Potentissimis Hollandiae et West Frisiae Ordinibus Dominis suis, Christianvs Hvgenivs à Zvlichem Felicitatem omnem.
Proditum est memoriae primum Romae solare horologium fuisse, quod è capto Siciliae oppido quodam, annis post urbem conditam cccclxxvii, cum caetera praeda deportatum sit, locoque publico dedicatum. Cui non planè ad Latij clima descripto, eoque nec lineas horis congruentes exhibenti, quum necessitate tamen & meliorum penuria undecentum annis Populus Romanus paruisset, Censorem tandem Quintum Marcium Philippum diligentius ordinatum juxta posuisse, idque munus inter censoria opera gratissimè acceptum. Mihi, Proceres Amplissimi, rem haud absimilem nec minore publico bono hodie agitanti, ut qui non in una modò urbe, sed omnium ubivis horologium instabilem motum correxerim, similem quoque ab universis gratiam expectandam censuissem atque à civibus suis Quintus Marcius reportavit, si, quemadmodum res eventusque ijdem ex intervallo redire solent, ita priscus candor & ingenuitas in terris aliquando reduces cernerentur. Verum hae cum jam diu apud majorem hominum partem desitae sint virtutes, contraque impostura & obtrectatio latè omnia obtineant; quaenam fortuna maneret inventum nostrum, simul ac vulgò innotescere coepisset, facile equidem praevidi, neque me fefellit augurium. Ecce enim jam primum in patria hac nostra eo excessit quorundam tum audacia tum impudentia, ut nihil interdicto vestro deterriti, interpolare acceptum à nobis inventum, ac dein tanquam novum prorsus, nostroque etiam, si dijs placet, praestantius jactare ausi sint. Atque haec qui coram & ante oculos nobis fieri viderunt, nihilo meliora ab exteris regionibus imminere crebro admonuerunt. Nempe alibi quoque exorituros, & in gloriolam hanc nostram involaturos homines iniquè invidos, qui, fortè an & sibi ipsis, certè orbi universo persuadere conentur, non haec nostratium ingenijs deberi, sed à sua suorumve alicujus industria diu ante profecta fuisse. Cujus rei indignitas cum ad
gentem omnem nostram, eoque ad vos etiam, Domini Illustrissimi, spectare videretur, qui nunquam aequo animo tuleritis inventorum longè praeclarissimorum, typographiae inquam & telescopij, laudem à Batavia vestra, plagiariorum fraude, averti; fateor me non levi stimulo impulsum fuisse, ut eidem hujus quoque qualiscunque reperti decus adsererem. Itaque eam quae sola ad hoc patere visa est, viam secutus, rationem omnem & constructionem novi automati, autor ipse, paucis describendam & in publicum producendam suscepi; exiguo sanè volumine, sed quod brevius etiam fuisset nisi obiter ad ea quoque respondendum duxissem quae à nonnullis objici mihi, ipsumque arti-