No 669.
Christiaan Huygens à Gregorius a St. Vincentio.
22 septembre 1659.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 657. Gregorius a St. Vincentio y répondit par le No. 673.
Sommaire:
Waerom niet eer geantwoort. bedancken. Gottignies geobligeert. Veel andere hebben haer de inventie willen arrogeren. Prins Leopoldus. of hy aen Kinner kan bestellen. Parabolici Conoidis superficies. Judicium de Systemate Saturnio edat.
22 Sept. 1659.
Patri Gregorio a Sto Vincentio.
Horologij inventionem meam obtrectarunt plurimi, quibusdam sibi illam arrogantibus, pluribus veterem esse pertendentibus, quos tamen omnes vel ego ipse vel qui bene mihi cupiunt facile refellimus. Idem Romae contigisse tuae literae me docuerunt, idque cum rei ipsius causa jucundissimum mihi fuit intelligere, tum quod benevolentiae erga me tuae argumentum certissimum eo nuncio praebuisti, quippe quem ita impertis, ut te quoque eo gavisum appareat. Equidem citius gratiarum actione defunctus essem, quas tibi maximas debeo, nisi una opera libellum hunc offerre in animo habuissem, quem de Saturni Systemate hisce diebus in lucem emisi. quoque ad amicos undique dimittendo adhuc occupatus sum. De eo si judicium tuum exponere volueris facies mihi gratissimum, nec parum mihi plaudam si hypothesin meam tuo comprobaveris calculo. Simul significabis an aliquo pacto ad Nobilissimum Kinnerum exemplum hujus perferendum curare queas, quod continuo tibi mittam, sin minus occasionem aliam opperiar. Horologij descriptionem se accepisse humanissimis literisGa naar voetnoot1) pridem me certiorem fecit. Hisce duobus inventis quae moram non ferebant in publicum editis ad absolvenda Dioptrica me accinxi atque ea intra annum saltem tibi me exhibiturum spondeo, ni fata obstentGa naar voetnoot2). Deinde aliquid Geometricae rei rursus ad limam vocabo, nam nec ab his interea abstinui. Praecipuam gratiam habitura autumo quae de Conoidum et Sphaeroidum superficiebus contemplatus sum, de quibus si nihil adhuc ad te pervenit (jam diu enim Theoremata horum aliqua cum amicorum nonnullis communicavi a quibus accipere potuisses) tibi quoque quid invenerim summatim edam, utique si te hoc velle intelligam. Nunc vero otium non est. Vale virorum Candidissime et amare perge
Tui obseruantissimum Chr. Hugenium de Zulichem.