Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 658.
| |
[pagina 473]
| |
misso describit: triumphauit is magnopere, inuento nouo, mirabilj, et vt iactabat suo: Mathematicos omnes ad spectandum jnuitauit; cunctos in admirationem rapuit. cum enim artificium nouum satis ingeniosè celasset; adeo vt spectatores, praeter indicem, et perpendiculum nihil viderent; obstupescebant omnes, et mirarj satis non poterant rem nouam, de qua hactenus nihil inaudiuerant; et Inventori quem putabant artificem illum esse, summe plaudebant. plausum hunc ego inter caeteros a Reverendo Patre Athanasio Kirchero spectator adductus, interrupi; cum et Inuentionis authorem prodidi, et artificium detexi. pluribus rogauit me Pater Athanasius vt artificem aliquem vellem instruere, qui simile sibi horologium faciat: quod me facturum recepi. quem res successum habitura sit significabo. Hucusque Aegidius de Gottignies. |
|