No 590.
Christiaan Huygens à B. Conradus.
22 février 1659.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 498.
Clarissimo Praestantissimoque Viro Domino Balthasari Conrado Chr. Hugenius S.P.
22 Februar. 1659.
Epistolam tuam ad Mathematicos sero accepi mense nimirum Januario proximè exacto quum 17 Julij anni praeteriti data sitGa naar voetnoot1), unde veritus pene sum ne jam editum interea esset opus illud eximium cujus nobis spem fecistiGa naar voetnoot2). at quidquid sit ignorare utique te nolui Vir Clarissime quam gratam rem mihi inter caeteros facturus sis ista quae promittis in lucem emittere. Nemo eximiam illam telescopiorum artem accurate hactenus docuit nec mirum cum nemo quisquam ut opinor rectè eam calluerit. Mihi praecepta quaedam a Gerardo Gutiscovio viro eruditissimo et candidissimo suppeditata olim fuere quibus insistens telescopia satis magna mihi paravi quibus Saturni satellitem variasque hujus planetae formas contemplatus sum. Quod si nonnulla quoque experiundo didici, tantum tamen hactenus consequi nequivi ut certo spondere auderem e bona materia bonum vitrum. Quum igitur et hoc teneas et alia praeterea quibus ad summam perfectionem mechanica haec adducitur non video quid amplius ea in re desiderare queat. Certe nihil istis ars mea majus habet. Theoremata jam ab aliquo tempore conscripsi quibus quae ad theoriam perspicillorum omnis generis attinent complexus sum, nemini hactenus, quod sciam, satis perspecta aut veris demonstrationibus firmata. Ei operi subjungere quaedam decreveram de ratione formandarum
lentium sphaericarum quae tamen hucusque scriptis non mandaui: nunc vero ut opinor supervacuum is labor erit, ubi tuum opus accuratissimum exactissimumque in lucem exiverit. Veruntamen si quae habebo quae novisse etiam post illa operae pretium sit, non detrectabo quin pari fide atque te facturum mihi polliceor, omnibus ea impertiam. Simul autem cum vestris haec prodire neque necesse est, nec si id velim per alia quaedam avocamenta nunc liceat ea mihi memoria repetere ac singula perscribere quae subinde dum operi manus admoveo adnotare contigit. Caeterum quando nos editione illa beare constitueris perquam scire desidero, ac si quidem longiuscule