No 552.
Gregorius a St. Vincentio à Christiaan Huygens.
3 décembre 1658.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Clarissime Domine et Optime Christiane.
Recreauit me non parum, cum nomen tuum, jn epistola ad me tuaGa naar voetnoot1) repertum; tum experimentum cuius in eadem fit mentio, rej hactenus inauditae. statueram prius atque hasce scriberem, ocularis testis fierj: nimiam vero moram nectente artifice, veritus sum jnurbanitatis notam jncurrere, dilatione nimia. hucusque, praeter admirationem, à me jmpetrare potuj nihil, circa jnuentum tuum: haereo enim adhuc, vt causam rej percipiam satis reconditae; jn qua animo magis nutarem, nisi authoritas tua, experimentis firmata formidinem erroris excutere nata esset. differam vlteriorem scriptionem, donec mihi satisfecero per experimenti ocuralemGa naar voetnoot2) jnspectionem, et contemplationem; quam consideratione judico dignissimam, quae varijs occasionibus jnseruire poterit: mittam exemplarGa naar voetnoot3) Domino KunneroGa naar voetnoot4) jnscriptum. non dubito gratum eidem donum futurum; praesertim ab eo sibi transmissum, quem jn delicijs habet. De regulis meis proximis latius acturus sum. Salutem amicam adscribo Clarissimo et amicissimo meo Domino Schooten. Vale et me ama.
Tuus quem nostj Clarissime Domine Gregorius a Sto Vincentio.
Gandavj 3a Decemb. 1658.
Clarissimo Domino Domino Christiano Hughenio a Zulichem Hagae Comitis.
VIII