No 506.
Christiaan Huygens à H. Bruno.
8 août 1658.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 505. H. Bruno y répondit par le No. 510.
Christianus Hugenius Henrico Brunoni suo S.P.
Accipe, Heroum doctissime, tergemino operi tuo praesigendam triadem paternorum Epigrammatum, quae in Vitaulio suo enata, non invitis musis, ut mihi quidem videtur, secum huc attulit. De numismate Auriaco vellem te tam facilè desiderij compotem fieri posse, neque cum Lentulo illo nobis rem esse, qui ἄμȣσος ipse non genium aut ingenium Brunonianum curare videtur, nec ipsum puto Apollinis numen. Pater meus ut saepe aliàs nunc denuo, tuo nomine cum illo expostulauit, sed hactenus nihil praeter verba dat nec desinit Brunoniana abuti patientia. Si me audies, cum primum huc adveneris, minas illi atque arma tua intentabis. Vale.
Hagae Comitis 8 Aug. 1658.
A Monsieur Monsieur Henr. Bruno, Corrector Tot Hoorn.