Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 144]
| |
No 468.
| |
[pagina 145]
| |
illius, quam habere te scribis, demonstrationis me participem facias, et magno me beneficio affectum profitebor. Facies autem prima occasione si bene Te nouj, quoniam veteris adagij non es immemor, cum bis dare qui cito dat. Accipe interim quid his diebus comminiscj me oportuerit, vt amicorum, qui hisce ineptijs delectantur, studia vel acuerem vel retunderem. Aquarum moles in ipsa Comitia incurrit, quae idcirco ioculari licentiâ dicta est mihi CoMItIaLIs VnDa. Lusj etiam in eandem his versiculis. Crescit et exultat victor niuibusque solutis
Conuehit ignotasGa naar einda) Mosa rebellis aquas
Et rursus hoc senario, vt altitudinem signarem ad quam ascindit.
Hic limes vndis esto ne pertranseant.
In quorum numeralibus litteris expressam inuenies praesentis anni χρονογραϕίαν. Haec infra dignitatem tuam esse non ignoro, sed adscripsi vt intelligas quam a rebus Geometricis alienum esse me oporteat, si amicorum studijs obsequj velim. Reduc itaque me in viam, et doce quo ψευδαρίῳ Euclidis libros auctum iuerim, et summopere obligabis Tui obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium. Dabam Leodij 4 Martij 1658. Nobilissimo Clarissimo Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem. A la Haye. VI |
|